B x

ANNE RSYVY | ΟΣ τ "YORONYO:

-

Δ 5!

Co Tw xA

mde:

n

E νοι

METROLOGICORUM SCRIPTORUM -

, RELIQUIA E.

COLLEGIT RECENSUIT PARTIM NUNC PRIMUM

EDIDIT

FRIDERICUS HULTSCH.

VOLUMEN I

: QUO SCRIPTORES GRAECI CONTINENTUR.

LIPSIAE IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI.

MDCCCLXIV.

qi»

"

»g

5 - [^ : I2

-

t

bau 2 ^

Iu

NA "»""

ΨΚ Ύ ΡΌΉΎΤΤΡΟ

ὙΠ HESS PR RET NR 91 NET E ER : - ML. . 1^ mar.

PRAEFATIO.

Cum quattuor fere abhinc annis res metrologicas Grae- corum et Romanorum describere instituissem , non medio- cris periculi casus incidit, ut statim in primordiis operis multis obstaculis implicitus propositum iusto ac definito spatio exsequi non possem. Nam cum alias eius disciplinae pàártes vidi adeo incultas iacere, ut brevius de iis disputare difficillimum esset, tum, quo altius inquisivi, eo magis in- tellexi ad veteres scriptores, quorum auctoritate in rebus metrologicis nitimur, minime ita aditum patefactum esse, ut commode aut aliquo cum fructu uti iis liceret. Qua- propter simulac metrologiam absolvi, tamquam incohato, non perfecto opere accinxi me ad scriptorum metrologico- rum reliquias et colligendas et edendas. Nec tamen hoc uno munere suscepto rem bene peragi posse existimabam. quippe cum Heronis etiam libri geometrici et stereometrici, quibus gravissima de mensuris praecepta contineri cogno- vissem, quasi viva voce me admonerent, ut tandem ali- quando ederentur. Haec igitur mihi proposueram, et para- tus eram, quidquid in me esset virium ac studii, ea consilia impigre ad exitum perducere. Verum tamen, credo, infini- tam moram et sustentationem ea res habuisset, nisi viri excellentissimi duo, qui Regi Saxoniae adsunt supremi con- siliorum administri, FRIDERICUS FERDINANDUS LIBER BARO DE BEUST et IOANNES PAULUS DE FALKENSTEIN insigni favore ita adiuvare voluissent meam quantulamcun- que operam, ut libri manu scripti tres, quibus omnium primum egerem, Parisiis ex bibliotheca Imperatoria mihi mitterentur, et postea, cum ipse Parisios profectus essem, reliqui codices quos aditurus essem sine ulla cunctatione eliam ad domesticas lucubrationes traderentur. Sic peril-

αἵ

2

S 1 T ΒΟ at το τ ΑΕ Cm 02 τὶ Dno ES T

IV PRAEFATIO IN

lustrium virorum benevolentia effecit id quod alioqui fieri non potuit, ut inter media scholastici muneris officia Pari- sinae bibliothecae copiis satis ad propositum uterer; cuius rei gratias quantas maximas possum omni qua par est re- verentia hic.refero.

Eiusdem commorationis Parisinae nunquam recordor, quin gratissimam memoriam repetam spectatissimorum vi- rorum DE WaiLLy et CLAUDE, quorum alter quaerenti

mihi per litteras de Heronianis libris non gravate respondit spemque propositi exsequendi, cum etiamtum dubia esset, E confirmavit, alter, cum Parisiis alia super alia brevi spatio | poscerem —- nam ex permultis codicibus fragmenta colli- genda erant indefesso studio nulla in re defuit.

Prima consilia et huius libri et Heronis edendi commu- nicavi cum 'THEODORO MoxMSEN, cuius auctoritatem ita - 2" colo ac suspicio, ut nihil in litteris elaborare soleam, nisi si ille cognoverit cognitumque probaverit. Atque idem non solum petenti mihi facile concessit repeti a me in hac colle- E ctione Maeciani librum de asse, quem ipse tam emendate —— edidit, ut vix quiequam mea opera addi posse viderem; sed E etiam de Columellae codice olim Sangermanensi Petropolim scripsit ad AuGUSTUM Nauck, qui ad libri V initium, quod in altero volumine editurus sum, variis scripturis sedulo adnotatis magno me obligavit beneficio. EN

Praeter codices Parisinos quattuordecim ipse usus sum e

Vindobonensibus tribus, cum ante hoc biennium aliquot

Jdlies in illa urbe moratus sum, et Monacensi uno, qui inter omnes Heronianos propriis quibusdam virtutibus excellit.

Praeterea Vossiani codicis qui Eusebiana et Didymea con-

linet apographum accepi amicissimo studio orroNis ΔῊΝ,

cui me uberrimam de disciplina philologica institutionem

debere usque pio animo recordor. Ac tabulas duas ponde-

.rum et mensurarum e Mutinensi codice descriptas nuper - misit ad me per Theodorum Mommsen pETLEFUS DETLEF-

SEN, cuius benevolam operam iam Parisiis multis in rebus

experlus eram. Tum ex Vaticano codice nonnulla metro- E

logica precibus meis contulit worraawaus HELBIG, qui "

hunc alterum annum in Italia versatur in omni antiquitatis E

genere curiosissimus. Denique dicere vix possum, quan- P

E

ξ

CUMQUE RW ΨΈΒΗ

ES - 1 E. x E EL E

» 4, -- E -— 4 Σ᾽ " σ΄ F

,

ut:

SCRIPTORES GRAECOS. v

tum debeat hic liber AnrREDO FLECKEISEN, viro amicis-

simo, qui et nonnullos libros ignotos mihi quis enim in tanta tam variorum scriptorum copia unus sciat omnia? indicavit, et commendavit me viris doctissimis ac specta- lissimis CAROLO HArM, GUILIELMO CHRIST, LEONHARDO SPENGEL, HENRICO KEIL, HERMANNO UÜsENER. (uorum meritis quem quaeque huius libri pars fructum ceperit, infra singillatim demonstrabo; hic autem cunctis gratam tantae benevolentiae memoriam, sicuti par est, profiteor. Priusquam ad id me converto quod maxime in hac praefatione propositum est, non alienum videtur rem diu variis iudiciis iactatam nunc tandem metrologicae scientiae auxilio absolvere. Niebuhrius enim cum Ciceronis ora- tionum pro Fonteio et pro Rabirio fragmenta ex membra- nis rescriptis bibliothecae Vaticanae ederet (Romae 18290), in eo codice invenit duas paginas minoris formae, quae

. medici alicuius Graeci formulas quasdam medicinales, δ6-

seripto medicamentorum pondere, continere viderentur (v. apud Niebuhr. p. 16). Quam in rem àccuratius inquirere noluit vir praestantissimus , gravioribus studiis intentus; - illud autem, inquit, nullo modo praetermittam, tribus in locis ubi pondera indicantur, conspectas esse notas nu- merorum quas indicas sive arabicas dicere consuevi- mus: et ita plane formatas quales antiquitus apud. In- dos et nunc apud universas Europae gentes scribuntur.

» llis certe locis numeri 10. 100. 14. perspicue appa-

rent, quorum imaginem, propter rei novitatem, $n ta- bula expressi. Atque ut testem haberem locupletem me vana specie deceptum haud fuisse, advocavi Iohannem Playfair V. Cl., professorem Edinensem , qui forte in urbe aderat, isque me recte vidisse protinus agnotit. Haec Niebuhrius: quae tanti momenti fuerunt ad historiam rerum mathematicarum, ut omnium quorum id imteresset studia excitare deberent. Nec tamen plus quadraginta an- norum spatio quisquam eam quaestionem persecutus esse videtur, cum nuper demum Cantor de originibus littera- rum mathematicarum scribens (Mathematische Beitráge zum. Culturleben der Volker. Halae 1863) rem impeditis- simam ad liquidum perducere insigni animi ardore susce-

VI PRAEFATIO IN

pit. Scripsit enim ad Principem Boncompagnium, qui nuper libris Leonardi Pisani editis summae laudis titulum meritus est ; is vero mandavit Spezio, professori Romano,

ut codicem denuo diligenter exploraret (v. apud Cantorem .

p. 123 s. 386 ss.). Qui re subtiliter pervestigata respondit x:

se easdem Graecas voces quas Niebuhrium, ut KHPOY, MICIOC (Nieb.: MICYOC) cet., legisse, numeros vero Indicos minime inveniri, sed istas notas quasdam esse vel modum vel numerum medicamentorum significantes: [»g, [A, leg, quae se interpretari γίγνεται ὄγδοα $, γίγνεται ὄγδοον a. Haec cum Spezius scripsisset, omnia compro- bavit Cantor: qui si libros vel Galeni vel Dioscoridis vel Üribasii inspexissent, facillime verum invenire potuerunt. Scilicet et apud illos et apud omnes qui de ponderibus ac

mensuris scripserunt pervulgatam esse constat unciae no-

tam [», quae in hoc nostro libro saepissime invenitur (p. 171. 207, 18. 220, 17. 221, 15 cet.). Uncias igitur vel VI vel I medicus ille ignotus persceripsit, nec, ubi in codice le exstat, ipse quidquam aliud scripsit nisi [. Quid autem eo loco voluerit, ubi Niebuhrius legit 14, non satis liquet. Verum aut eaderü est unciae nota minus perspicue exarata, aut latet in eo duetu FP. vel f, i. e. γράμμα sive scripu- lum. Denique quod dixi ignoti medici id fragmentum esse, minime desperandum esse censeo eundem aliquando notum

futurum esse. Equidem, cum primum vacabit, pervolvam -

medicorum Graecorum libros, sicubi forte istum locum in- veniam. Quod si contigerit, nulla omnino dubitatio relin- quetur, quin vera sint ea quae hic in medium protuli.

lam vero non moror id quod hic propositum est, ut, quibus ubique criticis subsidiis usus sim, accurate ex- ponam.

l. In loco Pollucis exscribendo kin Bekkeri editionem secutus sum, nisi quod iu verbis εἰ δὲ ευγκάμψειας τοὺς δακτύλους cet. commate ante ἀπ᾽ ἀγκῶνος, non ante TUTUV, posito veram restitui sententiam.

2. De fragmento Greavesiano v. prol. δ 2.

39. Ad Didymi libellum, quem proxime in publicum edi- lurus sum contuli codicem Parisinum 2475 et Monacensem 165. E priore recepi TIroAouoixóc. S 3 et 4 omisi

ἀν Ran Me ag. τῆς E dem. τς SCRIPTORES GRAECOS. VII

μὲν post κατὰ. quoniam ea quae de quadrata et cubica mensura adduntur adiungere nolui.

4. Tabulam Heronianam I e codice Graeco Paris. 1670 (olim 2724) fol. 130^ 131^ primus edidit Montfauconus in Analectis Graecis (Par. 1688) p. 311—15, repetivit nuper Letronnius (Recherches sur Héron p. 47 ss.). ldem frag- mentum inter eas Heronianas reliquias legitur quas sub Didymi titulo Ang. Maius e codice Ambrosiano edidit (v. prol. $ 14). Nos denuo inspeximus Paris. 1670 (P*). Prae- ierea contulimus Paris. 2475 (P^), Vindobonensem philos. Gr. 309 (V), Monacensem 165 (M), neque omisimus Ambro- sianum Maio editum (N), quorum consensum significavi- mus littera C. Aliquoties etiam adscripsimus illius brevio-

ris fragmenti varietatem, de quo in prol. S 19 diximus:

designavimus nota l^. Mo est Montfauconi, Le Letronnii editio. De reliquis libris manu scriptis qui idem frag- mentum continere dicuntur vide Letronn. p. 46, Martin. Recherches sur Héron p. 203; videntur etiam nonnulli ex iis quos Maius p. 151 commemorat hanc tabulam habere. Omnino inter omnes et vetustissimus est et praestantissimus Parisinus 1670, saeculi aut XIV aut XIII; reliqui fere sae- culi XVI. Illum igitur maxime, ut par fuit, in edendo frag- mento secuti sumus; sed quaedam tamen ex Ambrosiano repetenda esse vidimus. Nam statim initio, cum vulgata scriptura τὰ περὶ τὴν γεωμετρίαν ferri non posset, ex Ambrosiano τὰ περὶ τὴν γαιῶν μέτρηςιν recepimus ac postea ex eodem concinne διανομὴν scripsimus. : Poeticam formam Ὑαιϊύν praetulisse videtur scriptor, quoniam voca- buli γῆ genetivus pluralis in usu non fuit. (lGc accusati- vum habet Etymol. M. sub ἄκαινα.) Paullo infra cor- rexi ὑπὸ τοῦ Νείλου pro ἀπό. S 4. 19 cet. ἄκενα, quae est recentior pro ἄκαινα forma, e constanti codicum scriptura retinui. $ 9 reliquisque locis Φιλεταίρειος (pro Φιλεταίριος) scripsi. Nam nec tanta est in his minu- tis rebus codicum non admodum antiquorum auctoritas, et multorum adiectivorum siniilitudo suadet, ut id vocabulum per εἰ scribatur. Quam diphthongum olim etiam Salmasius praetulit (v. not. ad script. hist. August. p. 248^ C), quam- quam alioquin Φιλεταίριος scribere consueverat. $ 20

bs? deo orit .. " cu S NCUP TI VENICE E S ΡΟ ders TUE NT x 1 - 1 Y bo uut T s a RM "e. j ᾿ rfe ERES : eco " LEN P oed ἣν

ὙΠΙ "^5 ἸΡΒΆΒΕΑΤΙΟ ΙΝ

ἐμβαδικοὺς correxi pro ἐμβάδους. --- $ 3. 12. 19. 26 eur T7

nonnulla uncis incluserim, in prol. S 20 demonstravi.

5. Tab. Heroniana II in iisdem libris qui primam con- . tinent, praeter Parisinum 1670, statim post illam legitur. Edita est a Maio ex Ambrosiano, tum a Letronnio p. 49 s. e Parisino 2475. δὶ 1. 4 cet. παλαιςτὴ scripsi, etsi libri constanter παλαιϊιςτὴς habent. Sed cum Ambrosianus et feminini articulum praefigat et S 16 δὲ ἑτέρα παλαι- «τὴς habeat, dubium non est, quin olim antiquior forma παλαιϊςτὴ scripta fuerit, quaé etiam in tab. III 3) et apud lulianum. Ascalonitam (fr. 16, 2) exstat. S 11 post τετραγώνῳ numerum ἃ, h. e. decem milia, addidi. $ 12 ἐμβαδικοὺς correxi ut in tab. 1 $ 20. Quod $ 17 Paris. σπιθαμὴ habet, levior error est, quoniam hae articuli formae initio rubro liquore appictae sunt. De reliquis quae in hac tabula emendavimus vide prol. S 21.

6. Tabulam Heronianam ΠῚ Vincentius (apud Letron- nium p. 70) e cod. Paris. Gr. supplementi 387 edidit. Quo ego denuo collato duobus tribusve locis illum, minus. accu- rale codicis scripturam exhibuisse inveni. | 7. Tabulam IV Letronnius (p. 07) e codice Vaticano

(conf. eund. p. 54 adn. 1) in lucem protulit. Ex eodem autem libro descriptum esse dicit Parisinum 2498 (fol. 101^), quem nos cum denuo inspexissemus, et nonnulla e vestigiis

quae ibi exstant antiquissimae scripturae emendanda et - pauca addenda esse vidimus (conf. prol. S 23). Signavimus

nota P*.

8. Tab. Heroniana V e codice Paris. 1670. edita est a Montfaucono, repetita a Letronnio (p. 42s.). A nobis prae- terea collati sunt Parisinus 2013 et Vindobonensis philos. Gr. 179 fol, 112^ —114^ (V). . Parisinus 2013 duos diversos codices complectitur. Nam primum in Heronis Geometria (fol. 100^ 102*), deinde in altero libro qui Γεωδαιςία inscribitur (fol. 143^ —145?) ea tabula legitur. Nos prio- rem librum nota P*, alterum P*, horum autem et Vindo- bonensis consensum littera C signifigavimus De aliis codi- cibus vide Martin. p. 125 n. 1. 3. Ex hoc numero. alii libri alias eius tabulae formas exhibent. Atque eam quidem formam quae in Paris. 1670 reperitur mox inter Heronis

AL! a2

"Tr. ΤΥ

P -

SCRIPTORES GRAECO Bá: IX

reliquias edemus; hic autem alteram trium codicum fami-

liam quam littera notamus secuti sumus. Sed tamen ne

hi quidem codices plane inter se consentiunt. Quem enim contextum verborum exhibuimus , is maxime descriptus est ex P^, a quo P* et V cum multis aliis in rebus, tum in ex- trema tabula agrestium mensurarum discrepant. δ 1 cet. Per totam tabulam in C κονδύλου mensura omissa est, quae cum abesse ab hac collectione non posset, nos eam uncis inclusam ubique ex P^ addidimus. δ᾽ 5 cum initio διχὰς definita sit, postea pro διχὰς scripsi λιχὰς collato Pollucis loco (fr. 1). Ibidem xuvócrouov cum Letronnio, qui id in uno libro legi dicit, dedi pro κοινόετομον. --- $ 12 ἀντίχειρον servavi, quamquam duo libri ἀντίχειρα (conf. $ 5) praeferunt. Hoc autem discriminis esse videtur, ut ἀντιχεὶρ pollex, ἀντίχειρον mensura a polliee derivata intellegatur. Ibidem μεθὸ δέ. etsi δὲ in V omittitur, ser- vavi, cum hoc dicendi genus a recentiore usu non alienum esse videretur. δ 14 cum vulgo εἰ μετρηθῶςειν legere- tur, in uno autem libro oi pro €i exstaret, ἂν sine dubio corrigendum fuit. S 16 in tabula agrestium mensurarum

edenda Parisinum d secutus sum, qui eandem formam ac

v.

Parisinus a habet, nisi quod non "ultra mille orgyias ratio- nes subductae sunt, cum ad decem milia progrediatur P". Ea autem quae P* et V habent infra breviter adnotavimus. De errore qui latet in verbis πλάτος καὶ μῆκος óp- γυϊῶν nostraque emendatione vide prol. $ 25 adn. 2.

9. Fragmentum de orgyiae mensura nondum editum descripsi e cod. Paris. 2013 fol. 112^, cuius scripturam non- nullis locis corruptam ita correxi, ut infra adnotatum est.

10, Tab. Heronianam VI Letronnius (p. 65) edidit e cod. Paris: 2371 (P^. Nos contulimus Paris. 2013 fol. 143* (P). $ 7 quid scribendum videatur, demonstravimus in prol. S 29.

11. Tab. Heronianam ΝῊ Letronnius (p. 59— 61) ex iisdem libris edidit, unde IV tabulam petivit. Nos Parisinos 2475 fol 27) ---- 28} et 2438 fol. 100 contulimus, quorum notae, ut iam diximus, sunt P^ et P*. Ex his Letronnii scripturam minus accuratam aliquoties emendavimus. De eiusdem coniectura πλέθρα ε΄ vide prol. $ 30: adn. 1

Χ PRAEFATIO IN

12. Fragmentum de quadratis et cubicis mensuris edidi

e Paris. 2475 fol. 28^ (P^) et 2438 fol. 100^ (P^).

13. Tab. Heronianam VIII Letronnius (p. 63) edidit e

Paris. 2013 fol. 154^, quem nos cum denuo inspiceremus, gravissimis in rebus ab illo erratum esse VN Expo- suimus de his in prol. δ 931.

14. Tabulam quae Εὐκλείδου εὐθυμετρικά inscribitur -

edidi e Paris. 2438 fol. 109* (P^. $ 13 nonnulla prave scripta reperi (ter τούτῳ pro τούτου vel ταῦτα corrigen- dum fuit), et in cubici pedis definitione βάθος ποδὸς α΄ (coll. Didymo de mens. marm. 1) addidi.

15. In libro qui inscribitur Varia sacra (tom. I p. 499

—503) Stephanus Le Moyne fragmentum quoddam ΠΕρὶ.

πηλικότητος μέτρων edidit e codice quem. dicit Sarra- viano. De quo v. eius prol. p. 17: eodem vero codice Sarraviano excerpta quaedam legebantur de ponde-

ribus ac mensuris. lbidem autem (p. 10 exir.) legimus .

haec descripsisse Claudium Sarravium ex codice Antonii Eparchi, qui exstet in Regia Bibliotheca num. 2216. Cuius copiosissimi codicis ipse Le-Moynius in suo libro (p. 517 —929) indicem edidit. Nunc in Imperatoria Francorum Biblioth. est inter cod. Gr. num. 1630 (bombyc., saec. XIV), ubi fol. 114* hanc de mensuris tabulam invenimus Mines que contulimus.

16. Tabulam Iuliani Ascalonitae repetivi ex Heimbachii editione (v. prol. $ 35 adn. 2). Scripturam οὐργία intactani reliqui, quamquam οὐργυϊά,, quod Paris. 2013 in tab. He-

. ron. V exhibet, praeferendum videtur. Sed $ 8 βήματα «μ΄.

cum Mercero mutavi in βήματα ς΄, cum tanti erroris culpa auctori tabulae adsignari non possit. De reliquis vide prol. $ 35.

17, Vide prol. 36.

18—27. Fragm. 18 edidi e Paris. 2475 et Monac. 165, tum fragm. 19— 21 ex iisdem et Paris. 2438, denique fragm. 22—25 e Parisinis 1642, 2361. 2438. De fontibus fr. 26 et 27 vide supra ad fr. 14 et 7. Varias scripturas adnotare

omisi, quia iis longior explicatio praemittenda fuit; nam.

et nonnulla ex his fragmentis binis locis in libris manu scriptis leguntur, nec omnino de codicum scriptura recte

SCRIPTORES GRAECOS. XI

iudicari prius poterit, quam universae illae collectiones in Jucem prolatae erunt.

28. In Pollucis loco qui est περὶ μέτρων Bekkeri ma- xime editionem secutus sum (Be); adscripsi tamen vulgatae .olim scripturae a Dindorfio editae varietatem (Di). In iis versibus qui e Strattidis fabula Cinesia citantur non- nulla ita corrupta sunt, ut vix sanari posse videantur. Àp- paret duos inter se colloqui, alterum Boeotum, alterum hominem ex alia civitate, Atheniensem puto. Prima verba sunt Atheniensis de hordei pretio quaerentis: respondet alter κόφινον mensuram afferens: quod cum ille non in- tellegat, rursus λέγεις quaerit: tunc Boeotus μέτρῳ ἐχρῶντο κοφίνῳ. Denique ea quae sequuntur corrupta sunt. Forsitan in lacuna novem decemve litterarum, quae post est, brevior quaedam interrogatio alterius interci- derit, ad quam rursus respondet Boeotus τοῦτ᾽ αὖθ᾽ (vel αὔθ᾽ quod ex A edidit Be) ὅτι etc.; hic autem metrum turbatum vel sic restitui posse videtur: οἴνου κόφινος δύναταί γε τρεῖς πυρῶν χόας (ve me invito intercidit in adnot. ad p. 206, 19); vel, si id audacius videatur, hoc modo: ot. x. τρεῖς δυνάμενος 7T. X.; ac tum in altero versu δύναται suaserim pro δυνάμενος. dns

29. Vetustissimam tabulam de mensuris ac ponderibus Montfauconus in Analectis (p. 393—395) edidit e codice. Parisino olim 3284, quem ego, cum tempus deesset eius numeri quo nunc numeratur quaerendi, denuo conferre non potui. Sed confido Montfauconum, quae fuit in illo cura ac diligentia, fere omnia accürate edidisse. Praeterea autem nonnulla inveni, quae coniectura emendanda essent. Ut $ 1 ἀπερίετικτοι scripsi pro περίςτικτοι collato 6Ga- leneae collectionis cap. Il, 4, tumque notam restitui. Ibidem drachmae veram notam «7 revocavi ex auctoritate eiusdem capitis Galeneae collectionis (Il, 5). De reliquis quae mutanda fuerunt vide prol. S 41. 42.

30—50. Locos e Galeni libris excerptos e Charteriana editione repelivi, et si quae discreparent apud Kühnium adnotavi. Nonnulla correxi coniectura. Omnino autem vidi vehementer optandum esse, ut quam primum Galeni scripta accurate ad librorum antiquorum fidem edantur.

XII ; ; PRAEFATIO IN

51— 66. Ad eam ponderum et mensurarum collectio- nem quam Galeneam appellare. consuevimus etsi libros |

manu scriptos conferre non potui, tamen apparatum non spernendum ad eas tabulas emendandas me. congessisse existimo. Nam in nonnullis libris partes quaedam eius collectionis ita editae sunt,. ut scriptura typis expressa fere codicum manu scriptorum auctoritatem habeat. Mitto editiones Aldinam (vol. IV extr. fol. 48") et Basileensem (IV p. 466), ubi e codicibus deterioris notae eas tabulas expressas esse vidi, quapropter post cap. II scripturae varietatem ad- notare desii; sed magnam auctoritatem inveni tribuendam esse ei collectioni quam Neander edidit in libro qui inscri-

bitur Cóvowyic mensurarum et ponderum (Basil. 1554) p. .

85 ss. Namque haec Neandrea ex codice manu scripto pe- lita esse, etsi nihil editor de ea re. commemorat, tamen dilucide inde apparet, quod permulta ab editionibus Aldina et Basileensi ita discrepant, ut ea ex ingenio corrigi non potuerint. Non minoris momenti est ea collectio quae in H. Stephani Appendice libellorum ad thesaurum (Graecae linguae pertinentium p. 213 ss. reperitur. Etenim et bono codice usus est Stephanus et, qua praestitit linguae Graecae peritia, eméndatius quam quisquam adhuc eas tabulas edi- dit. Denique etiam post Nicandrum Aldinum (v. prol. $ 83 adn. 1) tres eiusdem collectionis tabulae e codice aliquo antiquo expressae sunt. Sed omnibus his libris nemo fere virorum doctorum usus est, postquam Charterius in Hippo- cratis et Galeni operum tomo XII (p. 9755s.) easdem tabu- las edidit. Qni quidem haec in ea re se egisse profitetur: Versionem Cadaidáni legimus, alteram quoque Ander- naci et tertiam H. Stephani ; sed. Graecum teztum cum manu scripto codice Regio et cum Cai Britannici, Mo- relliài et quorundam aliorum editionibus contulimus; ac demum Latinam versionem novam ac nostram Graeco . ecemplari magis analogam condidimus et textuum com- pertorum incremento locupletavimus (tom. XIII p. 1022). Vides multis subsidiis usum esse Charterium; nec tamen is hac ipsa copia multum utilitatis attulit, quoniam singulis locis, unde quaeque repetiverit, non adnotavit. Ac vide- tur aliquotiens, ubi ἄλλοι vel fj habet alterumque nume-

CODO Peg Ρα ὼτο Υ ΥΤᾺ

STI".

ΟΡ ΚΡ. ΨΡ ]

NDUE-UNM

Pp TER. ! ast" J OR ri M τ P^ : Eo X T A . SCRIPTORES GRAECOS. XIII

rum addit priori, eam varietatem in alio libro invenisse eamque in contextum recepisse. Multa igitur in Charteriana collectione suspecta sunt. Quae cum ita sint, certe non id quasi fundamentum nostrae editionis fecissemus, nisi et- plurimi adhuc viri docti Charterium citare consuevissent et eadem collectio una plenior esset reliquis ac multis etiam locis praestantior. Ita Charteriana quidem repetivimus, sed . ea repurgata ab omnibus quaecunque vitiosa esse vide-: bantur, quae nos uncis ubique seclusimus." Magnopere vero optavimus, ut codicem Parisinum quo Charterius se- usum

esse scribit inveniremus, sed id ut fieret, non contigit

longiore ad quaerendum otio non concesso. Sed similia tamen nonnulla eaque gravissima invenimus, de quibus statim dicemus. Restat ut demonstretur, quae quique ex iis libris quos citavi quibusque locis habeant. Quod pro- ponam in hac tabula, ubi numeri significant capita Char- teriana:

Chart. Ald.et Bas. Steph. . Neander Nic.app.

I I Ι I τὸς II II II II ΠῚ Ii Ill VI. IV IV IV III use V Y ΣΉΝ IV des gnare Moo cde edet VII κῶς ως ee τ} VIII VIII IX IX IX iden ἊΝ Χ Χ X το ον oc XI XI XI XI vh XII XII XII XII XIII XIII XIII es 4 XIV XIV XIV XIV ἌΡΗΝ ΧΥ XV XV kin Sida XVI XVI E sb fs:

Cetera quae aut aliorum auetoritate aut nostra coniectura emendavimus in prolegomenis suis quaeque locis explicui- mus. Notae A, B, Ne, St, Ch significant editiones Aldi-

XIV pe PRAEFATIO IN

nam, Basileensem, Neandream, Stephanianam , Charteria--

nam; Néc.app. est Nicandri Aldini appendix.

67—70. Tabulas Oribasianas inveni in codice Parisino 2243 640 s.), eodem quo Du-Cangius usus est (prol. $ 48). Est membranaceus sec. XIV (an XIII?), elegantissi- me exaratus, continetque post Nicolaum Myrepsum has ta-

bulas ponderum et mensurarum. In quibus edendis, quam -

accuratissime fieri potuit, ipsam codicis scripturam exhi- bui. Nam Galeneas quidem tabulas, ubi nullo codice manu scripto uti licuit, ita emendare conatus sum, ut eam scri- pturam restituerem quae omnibus illarum tabularum codi- cibus antiquior esset: at in Oribasiana collectione edenda,

cum bono codice uterer, id agendum fuit, ut eam formam .

exhiberem, in quam decimo fere saeculo nonnullae ex his tabulis redactae esse videntur. Nihil igitur nisi manifestos quosdam librariorum errores correxi: reliqua, etiamsi vi-

liosa essent, servavi. Emendatas igitur mensurarum ratio--

nes qui legere volet, adito Galeneas tabulas; qui autem scripturam aetatis Byzantinae cognoscere malet, is odas haec Oribasiana.

71—77 et 78—80. Harum collectionem priorem edidi e codice Paris. 2327 (fol. 292 s.), qui scriptus est in Creta a. 1486, alteram e Paris. 2275 (fol. 1 s.), quem Manuel Ro- satius exaravit anno 1467. Hae duae collectiones reperiun- tur etiam in cod. 2329 (fol. 216^ s.). Scriptus est hic ipse codex manu elegantissima saeculo XV; sed in fine plagulis paucis relictis aliquis vir doctus saeculo XVI vel etiam XVII festinanter οἱ quam minutissimis litterarum ductibus ad- scripsit primum collectionem Cleopatranam, tum eam quae nobis est tertia. Quae nos praeter initium non contulimus. Ceterum in his collectionibus edendis eandem rationem se-

cuti sumus quam modo ad tabulas Oribasianas explicuimus. -

81. Fragmentum TTepi uérpuv ex Ambrosiano codice (N) edidit Maius p. 158 (vide supra ad 4). Ego contuli Pa- risiensem 2475 fol. 79^ (P^), Vindobonensem philos. 309 fol. 79^ (V) , Monacensem 165 fol. 69^ (M). δ 3 corrupta esse apparet verba δυνατὰ ἔχων, ubi forsitan olim scri- ptum fuerit ἔετι δὲ μετρητὴς éAoipóc δυνάμει X0 v ις΄. Quamquam alia suadet Calvus in versione Latina

νὰ ὼς ἔπ τ νι ᾽ς ἀν aS

EXTAT unm

SCRIPTORES GRAECOS. XV

maiorem lacunam in Graeca scriptura esse indicans. Sed de his in altero volumine exponam. Quae eodem loco correxi uóbioc ékreUc, et $ 7 χοῦς τὸ ἑξάξεετον μέτρον, ea postea vidi comprobari auctoritate versionis Latinae. Denique eadem viam demonstravit ad reliqua verba quae $ 7 leguntur emendanda. 1bi in codicibus inveniuntur nu- meri 230 et ye", in quibus explicandis diu frustra labo-

ravi. Sed recordari debebam librae notam Hy saepe negle-

gentius ita exarari, ut numerali 7 similis existat. Recte igitur in versione Latina IX et XV librae expressae sunt. Unde facile fuit reliqua certa ratione emendare. : 82, Excerpta ex Epiphanii libro de mensuris ac ponde- ribus, cum libris manu scriptis uti non liceret, repetita ex Petavii editione partim coniectura, partim ex versione La-

tina reliquisque eius tractatus formis, quantum potui, emen-

davi. Dindorfianam autem eiusdem libelli editionem, quae

"nuperrime prodiit, postea demum accepi quam haec mei

libri pars typis expressa est. Ergo hic et ea adnotanda sunt quae secus leguntur apud G. Dindorfium, et expo- nendum, quae ipse quibusque de causis novaverim, P. 259, 12, ὑπεεχόμεθα. Petavii coniecturam, recepit Di. 22. TOCOUTOUC pro tOCOUTUJV ante me correxit Di, idemque vs. 24 TOCOUTOUC pro τοςαῦτα suadet. 23. βάδων Di et sic per ubique (vide tamen infra variam scripturam ad p. 260, 25). P. 260, 2 xáfoc pro κάμος iam Scealige- rum emendavisse adnotat Di. Notum est litteram f in mulus veteribus libris ita duci solere, ut a p discerni vix queat). Ut fragm. 84, 8 extr. κάμος habet codex 2031, at recte κάβος cod. 2361, Et in antiqua versione Epiphanii Latina in cod. Vatic. 3852 scriptum fuit. Cauus, priusque u, id est B, correctum in B. 12. xopío] xapía Di, ut vulgo; item 17. eic. 25. 26. Vulgo legitur δώδεκα gá- 90v, et Dindorfii codex I habet ιβ΄ βάδου, B ιβ΄ Bá0ou: ipse Dindorfius edidit ιβ΄ βάδων. Sed apparet βάθος seri- bendum esse idque pertinere ad proxima καὶ τοῦτο. elc,

1) Hane litterae B formam signifieavi etiam in prol. $ 108, ubi eum p expressum sit, non ipsum p exhibere

volui, sed similem istam formam quam dixi, sic fere τί.

XVI PRAEFATIO IN

ad δώδεκα autem repetendum esse uobíuv.. V. fr. 85, 2.

extr. P. 961, 1 βάθος] Di tenuit vulgatum βάδου. 5. παρήχθηςαν] *immo παρήχθη᾽ Pi. 6. αὐτῇ] ταύτῃ Di scripsit e coni., ibidemque uvacic pro μαναεὴς. --- 7. δὲ δέκα] vulgatum δὲ καὶ servavit Di. 12. fjutcu Di, ut vulgo. 14. cóátoc Di (ςάτον B, ut vulgo, care ]). 18. δεῖν δὲ ἔτι] vulgatum διὰ δὲ τοῦ repetivit Di. 20. καὶ] Di. 23. ηὑρέθη Di. P. 262, 7 ἐν ταῖς κβ΄ βίβλοις Di. —- 8. ἡμῖν ἐγενήθηςαν Di ex I, sine la- cunae nota. 11. De μέντοι (sie etiam Di), Aegyptia modii appellatione, adii locupletissimum in hoc genere au- ctorem R. Lepsium, simulque quaesivi de Aegyptiis voci- bus ἵν vel ἵνιον vel tiov (fr. 60, 23. 78, 20. 82, 28) et ὀρτόβ (fr. 84, 11). Ad quae vir illustris humanissime haec - fere respondit: videri ea vocabula adhue in Coptica lingua exstare; nam ἵν (iviov, iviov) derivandum esse ex πὶ Qvo?) (hno), i. e. vas; tum μέντοι, ubi ot sit Graeca ter- minatio, esse Copticum πὶ uevr (generis masc.), i. e. mo- dius; denique ὀρτόβ in eadem dialecto sonare πὶ epTUJB,- eproB, epromc, i. e. ertaba. His igitur omnino ea com- probantur quae Epiphanius reliquique Graeci scriptores de istis mensuris tradunt. Addo minime haerendum esse in verborum structura quae est apud Epiphanium: Αἰγύπτιοι μέντοι τοῦτο καλοῦςι:; nam et pluralis convenit cum plu- rali μόδια qui eodem loco bis legitur (vs. 9 et 12), et no- minativum tuetur Epiphanianum ἔν. 83, 15: οὖς νουμμοὶ ἐκάλουν ἀπὸ Νούμμα. 31. post Αἰγυπτίοις apparet deesse ὀρτόβ: vide fr. 84, 11. 27. τὸ δ᾽ αὐτὸ μέτρον Di; delendum igitur alterum τὸ in meo libro. P. 263,3 ἐγκρυφίας ἄρτους, quod Petavius coniecit, recepit Di. 4. 5. γόμον Di, ut vulgo; item 6. Eccrü)v et 19. τὸ (ubi ego Ti correxi). 22. μεδεκὼθ Di. 25. ἀμφότεροι] ἀμφότερα Di. P. 264, 1 ᾿Αλεξανδρῖνος suadet Di, idemque 15. ᾿Αλεξανδρίνων, ubi e libris suis edidit Ἂλε- ξανδρεινῶν. ---- P. 265,1 nota quaedam ex cod. Paris. 2665

2) Coptiea vocabula Graecis litteris descripsi, cum ipsis Copticis formis officina careret. Et concedent omnes harum rerum periti his novis typis Teubnerianis pereommode plerasque Copticas litteras éxprimi posse.

^

SCRIPTORES GRAECOS. XVIE

excerpta me induxit, ut apud Epiphanium ςταθμούμενον ederem ; sed nunc ςταθμώμενον restituo. 2. λιτριςμὸν primus coniecit Scaliger. 7. 'Accuptuv] ἀςςαρίων δὲ, ut vulgo; item 10. τῶν ρκε΄, et 11. οὐγγίαι. 13. δύο] δὲ δύο Di secundum Scaligerum. 15. (ίκλος Di, ut vulgo. 17. η΄ om. Di, ut vulgo. 21. éyouca] éxov- cav Di. pke'] κε΄ Di secundum Scaligerum; at verum esse pke' ipsa Epiphanii ratio efficit, qui unciae tribuit si- cla IV. Sic CXXV sicla efficiunt II $ libras et unciam cum uno siclo. Atque hoc extremum est ctxÀou ἑνὸς προς- γινομένου. ut correxi vulgatam scripturam. P. 266, 2 μέρος (μέτρον Di, ut vulgo) correxi collata versione Latina. Ibidem η΄ (non receptum a D:) addidit Salmasius (v. prol. $ 88 adn. 2), quod comprobat scriptura codicis 2665 ὄγδοον δ᾽ ἦν (pro μέτρον δὲ εἶχε). --- 5. ὃν post ὀγδοηκοετὸν ex I add. Di. 9. ἐφηύροντο et p. 267, 1 ηὑρέθη Di invitis libris. 13. 14. MvGc Di, ut vulgo; item 13. μνήμη. Quae ego edidi repetivi partim e cod. 2605, partim e fragm. 83, 14, cui similis est locus Sal- masianus exscriptus a me prol. S 88 adn.? extr. 21. ἀγρύρου. τὸ δὲ ἄργυρον δὲ. ut vulgo. Ego gravissimos errores correxi et ex eodem codice et secundum Salma- sium. Is enim hos locos multo emendatius edidit e libris quibusdam manu scriptis, qua de re vide $ 88 adn. 4. P. 267, 4 φόλης καὶ ταλάντιον Di, ut vulgo; item 6. φόλης. 6. λεπτὰ] λεπτοὶ Di. Notae quibus in ad- notatione critica usus sum significant Petavii et Le-Moynii editiones. (v. prol. $ 87 adn. 1. 3), praeterea Sa Salmasii Confutationem et Refutationem (v. S 13 cum adn. 3).

83. 84. Est codex Paris. 2361 (P') qui continet Hero- nianam collectionem Περὶ μέτρων. His Heronianis ad- scripta sunt duo capita, alterum Περὶ ταλάντων, alterum Περὶ μέτρων (cod. pag. 466—969), quae nos inter tracta- tus Epiphanianos recepimus. Nec vero ulla est eorum cum Herohianis cognatio, nec probari potest, quod Salmasius Heroni ea tribuit (prol. $ 90). Eiusdem collectionis frag- mentum quoddam abscissum invenitur in codicis Paris. 2013 (P!) folio 158. Ibi reliquae plagulae continent Isaaci - Argyri monachi tractatum quendam geometricum ; inter-

SCRIPT, METROL. 1. b

XVIII PRAEFATIO IN :

sertae autem sunt quattuor plagulae alia manu scriptae, e quibus extrema continet hunc Epiphanianum tractatum . inde a verbis ἀπὸ κα ἐξ οὗ xoi τὸ νόμιςμα (p. 269, 16) usque ad παρ᾽ αὐτῶν EecrU (p. 272, 7). Verborum contextum multis locis turbatum et corruptum, quantum fieri potuit, emendavi: nonnulla tamen intacta relinquere quam dubia coniectura immutare malui. Fr. 83,3, qui locus primum inexplicabilis mihi videbatur, denique veram rationem inveni, cum τρά, alteram vocis λίτρα partem, ex Hebraico 5*m (Aramaico sy, ἢ. e. findit, derivari recor- datus sum.

85-87. Haec fragmenta, ut in prol. 91 demonstra- tum est, repetivi e cod. Par. 1630 fol. 104 et 114. Fragm. 86 et 87 ante me ediderat Le-Moyne in Variis Sacris (I p. 498. 496). In fr. 85 nihil in codicis scriptura mutavi. —— In fr. 86 cum alia réctius edidi quam Le-Moyne, tum S 12

δ΄ crepeoUc, quod exstat in codice, distinxi in C T€-

ρεούς atque ex τερεούς restitui Φιλεταιρείους (conf. prol. $ 21).

88. Fragmentum Eusebianum descripsi e cod. Paris. 2665 fol. 2005, et praeterea usus sum apographo codicis Vossiani Lugdunensis Ὁ. 17 fol. 12—18. Conf. prol. 88, VII. 92 adn. 3. Notavi priorem librum littera A, alterum B. $ 6 γραμμὰς κδ΄ cum Vossiano scripsi, quamquam scribi debuit γράμματα. Sed haec depravata forma (γρὰβμ- μή pro γράμμα) non aliena fuisse videtur ab usu dicendi qui post saeculum VI obtinuit. Confer fragm. 72, 3, ubi γραμμᾶς in accusativo habet codex, quod illo loco propter- ea non recepi, quia e vetustiore tabula errorem corrigere licuit.

89. Excerpta e Iosepho leguntur in cod. Paris. 2665 fol. 207^, Vide prol. S 88, III.

90. Fragmentum de sextario scholii instar adscriptum est in cod. Paris. 2327 fol. 291", cuius scripturam ita emendavi, ut, quid exponere voluisset auctor, intellegi pos- set. [Postea demum cognovi eum locum in brevius con- tractum esse ex Etymol. M. v. ξέςτης ac vidi non irrita me coniecisse. ] |

91. Vide prol. S 93.

ΝΕ ΡΥ ^a] * μι; e

ὙΠ ΨΥ ΤΥ

δ ΡΝ ΡΥ x M Vi E ,

ΒΟΒΙΡΤΟΒΕΒ GRAECOS. ΧΙΧ

92. In Pollucis capite περὶ νομιςμάτιων recensendo etsi novis codicum subsidiis non usus sum, tamen nonnulla rectius quam vulgo ferunt scripsisse mihi videor. Et haec igitur hie explieanda sunt et quaedam aliorum coniecturae afferendae, quas in adnotatione proponere non potui. $ 02 (p. 284, 23) in Cratetis versu Bekkerus non recepit ὀκτὼ ᾿βολοί a Meinekio (Il p. 241) correctum; sed eam aphaeresin luculenter nuper confirmavit M. Schmidtius apud Hesychium 'BoAoí: ógoXoí restituens. (Per crasim ὀκτὼ ὀβολοί coniungit Ahrens. de cras. et aph. p. 13.) S 71 (p. 288, 13) Hermippi verba sic scribenda proposuit Bergkius (Fr. com. Gr. V p. LXIII): οἴμοι, τί bpácu, εύὐμ-

βολον κεκαρμένος; || τοὐμοῦ βίου κεκάρθ᾽ ἔοικε 00- μικου. --- $ 73 (p. 289, 6) vulgatam scripturam ὡς ὑπό τι

εὔηθες τοῦτο ὑπολαμβάνουςιν Ὁμήρῳ μάρτυρι Kueh- nius interpretatur: énswbide putant Homero ieste. Αἱ quid tandem, quaeso, est ὑπολαμβάνειν τινί pro πὶι- ςτεύειν, eredere, dictum? tum vero quae sana sententia ex ὑπό τι elici potest? Mihi non dubium videtur, quin in ὑπό τι verbi alicuius vestigia lateant, quo corrupto glossa

ὑπολαμβάνουςιν primum in margine adscripta, tum in contextum inculeata sit. Hinc ὑποτιθέαςιν scripsi, h. e.

istud qui dicunt falsam sententiam supponunt Homero. $ 74 (p. 289, 16) ubi καλεῖςθαι correxi pro καλεῖν, olim καλεῖςθ᾽ (ante ἀπό) scriptum fuisse existimo. Con- fer similia quae ex Polybio attuli in Philol. XIV p. 310 s. Difficillimus est locus ex Menandri ΠΤαρακαταθήκῃ S 76 (p. 290, 20) eitatus, ubi cum libri perverse habeant éctt] κατηγορῶν, Casaubonus auctor exstitit vulgatae scripturae ἕςτηκα τηρῶν. Verum in his ἕστηκα plane abundat, nec improbabile videtur ἔστηςα, eppend:, praesertim cum δὰ- κὴν ταλάντου inde suspensum sit. Tamen ne ita quidem omnia persanata esse arbitror: quidni igitur, quoniam gra- vius locus turbatus est, paucas litteras inter se commutare audeamus Menandrumque scripsisse statuamus ἐκτήςαθ᾽ γέρων, senex (paler mortuus scilicet) haec tibi adule- scentule paravit? Quae existimo verba esse aut tutoris aut alius hominis natu maioris puero summam pecuniae a patre relictae indicantis. $ 79 (p. 291, 18) ἄτομον si

b*

ΧΧ PRAEFATIO IN

genuinum esset, explicari deberet μὴ ἱκανὸν τέμνειν ;. quod cum fieri non possit, ἄτονον potius legendum vide- tur. Iure mireris S 81 (p. 292, 11) Dindorfium et Bekke- rum auctore lungermanno edidisse διξᾶντα et τριξᾶντα, foedas vocabulorum formas. Qui si ea meminissent, quae Pollux ex eodem Aristotele lib. 4, 174 attulit, sine negotio verum invenissent. Nam etsi hoc loco prave in libris seri- ptum est ἕξ τάλαντα et τρία τάλαντα,, tamen et ex ipsis corruptae scripturae vestigiis et collato altero loco apparet legenda esse ἑξᾶντα et Tpi&vra, quae iamdudum coniece- rat Bentleius (v. Opusc. philol. Lips. 1781 p. 416 s.). Cete- rum accentum circumflexum servavi, quamquam Ahrensius de dial. Dor. p. 392 praefert ἕξας, gen. é£ávroc, τέτρας, Tpíac. Nam haec ut proprie Dorica esse concedo, ita alie- na esse contendo ab Attici sermonis legibus. S 82 prio- rem Epicharmi locum (p. 292, 23) egregie restituit Ahren- sius p. 435 5. Nam et ducrrepai, non ὥςπερ αἱ (quod ταὶ "esse debebat), scripsit Epicharmus , et ἀργύριον. h. e. ἀρ- YupoOv, recte habet Tungermanni codex, ubi vulgo ἀργυ- ptou editum est. Nec tamen consentio de ταὶ δ᾽ ἀν᾽ ἧἣμι- λίτριον. ubi αἵ librorum scriptura servari debuit accentu relativi pronominis addito. Altero Epicharmi loco (p. 293, 1) prius vidi vulgatam scripturam minime probari posse quam, quid legendum esse videretur, expedirem. Sic enim haec dedit Bekkerus: ἐγὼ γὰρ τό τε βαλάντιον Arpa || xoi δεκάλιτρος «ςτατήρ, ἑξάντιόν τε καὶ πεντώγκιον. ubi rectius Dindorfius πεντόγκιον per o (πεττόγκιον libri), qua de forma vide Ahrens. p. 392. Sed his omissis nec nominativi βαλάντιον Aírpa cet. conveniunt cum ἐγώ, nec Arpa vocabuli prior syllaba corripi posse videtur (v. p. 292, 25), nec καὶ genuinum est, nec omnino antiqua scriptura, quam vellem ex suis libris ad hunc locum attu- lisset Bekkerus, consentit. Affert Kuehnius e C. V.: τόγε P. λιτροκεδεκάλιτρος «τατὴρ ἑξάντών Te πεττόγκιον. atque eadem Iungermannus, nisi quod ἑξάντιόν. Hic appa- ret in Mrpoxebexa latere λιτροδόκα, quam vocem et Pho- lius v. λίτρα explicat et hoc loco glossa τό γε βαλάντιον interpretatur, quae glossa quin eiicienda sit, iam dubitari non potest. Itaque sic certa via ac ratione progrediamur.

EM Nw

SCRIPTORES GRAECOS. XXI

Non est quod ἐγὼ γάρ suspectum videatur. Post haec igi- tur excidit verbum quoddam, quod quidem ipsa ista glossa suo loco expulit. Inde consentaneum est suspensos fuisse áccusativos nummorum quos illa Epicharmi persona in sacculo se habere significat, et relinquitur voci λιτροδόκα nullus nisi dativi locus. Denique Te quod facile per erro- rem addi potuit expellendum, quo facto sic emendatus prodit locus: ἐγὼ γὰρ... (ἐμβαλιὼν vel simile quid) || λιτροδόκᾳ λίτραν «τατῆρ᾽ ἑξάντιον πεντόγκιον. -“-- $ 83 (p. 293, 17) ᾿Αθηναίοις inepte scriptum est ad simili- tudinem dativi Míba τῷ Φρυγί; minime enim interest, quorum in usum Erichthonius et Lycus nummos signave- rint, sed illos ipsos Athenienses fuisse, idque scripsit Pollux: εἴτε ᾿Αθηναῖοι etc. $ 84 (p. 294, 1) vulgatum ὀνομάτων καταλόγῳ ferri non potuit. Confer paullo post $ 87 τῷ περὶ νομιςομάτων λόγῳ. atque omnino in hoc capite περὶ νομιςμάτων agitur. Eundem errorem commisit is qui inscriptionem Περὶ εἰδιῶν etc. huic Pol- lucis capiti praefixit. Ego utroque loco νομιςμάτων resti- tui. S 88 (p. 295, 9) Philippidis verba Cobetus (Mnem. ]V p. 128) sic mavult dividi: οὗτος οἴεται περιςπάςειν || κερμάτιον αὐτοῦ. Ibidem (vs. 13) Aristophanis versum Bergkius (Fr. com. II p.2 p. 1043) sic edidit: οὐδ᾽ ἀργύρι᾽" écri κατακεκερματιςμένα. Ac recte quidem scribit κατα- κερματίζειν,. non κερματίζειν. illustrari a Polluce et eundem versum legi lib. 7, 170. Atque ibi κατακερματί- cuaTa ex A affert Bekkerus, quae scriptura egregie con- firmare videtur Bergkii coniecturam. Verumtamen cum hoc loco (vs. 20) Pollux pluralem ἀργύρια raro apud Atticos reperiri, eiusque usus nullum certum exemplum apud Ari- stophanem exstare commemoret, apparet eundem scripto- rem non potuisse statim antea ἀργύρια ex Aristophane citare. Ergo ἀργύριον singulare servari necesse est; nec tamen κατακεκερματιςμένον spernendum, siquidem 510 versus trochaicus recte legitur primo pede truncatus: (— v) οὐδ᾽ ἀργύριον écrit κατακεκερματιςμένον (similes numeros habes in Equ. vs. 280 s.). $ 89 (p. 295, 23) cum Οὐ ante γνήςιον absit a libris, non immerito haec cuncta ὡς "Apicropávouc γνήςιον inepti glossematis

XXII PRAEFATIO IN

loco habeas. $ 93 (p. 296, 30) pro ἀμφίβολον ἀνᾶμ- φίβολον correxi, quod sententiarum connexus sine duhio requirebat. Etenim inde a $ 90 scriptor de aeneis nummis instituit dicere, ac primum commemorat, quod nunc, h. e. sub Romanorum imperio, χαλκός appelletur, quam vocem collective accipit pro Latino aes, id olim apud Atticos fuisse χαλκίον (immo xoÀxía), ipsum autem nummum aeneum ab iisdem nuncupatum esse χαλκοῦν. Tum addit in communi sermone nunc omnino χαλκόν dici pro ἀργύ- ρῖον, h. e. ges pro pecunia sive nummi, aique eundem usum ex veteribus poetis secutum esse Epicharmum Sicu- lum. Sed Atticos eo dicendi genere videri abstinuisse. Quamquam si quis vim quasi inferre velit Aristophanis verbis, eum demonstrare posse illos χαλκοῦς qui in Ec- clesiazusis afferantur esse νόμιςμα, h. e. pecuniam argen- team (quo de loco hic explicare non licet, sed peritos non fugiet aliter Aristophanea interpretanda esse, atque eadem est Pollucis sententia); sed utut ea res se habeat, certe id quod paullo post apud Aristophanem legatur minime. ambiguum esse, nam cum diserte χαλκὸς ἀργύρῳ op- ponatur, apparere non idem quod ἀργύριον significare posse ipsum χαλκόν. Quis igitur dubitet, quin ἀναμφί- BoXov Pollux scripserit. Sed latet etiam alia labes hoc loco. Nam in verbis (vs. 26) ἴοως δὲ καὶ παρὰ τοῖς ᾿Ατ- τικοῖς cet. corruptelae suspitionem movet €i sine suo verbo positum, atque insuper requiritur verbum in sen- tentia quae incipit ab ἴσως δέ, Nimirum καϊγαρει cor- ruptum est ex κατηγοροῖ, quod mendum cum irrepsisset, et καὶ (vs. 26) scriptum est pro κἂν, et δηλοῖ (vs. 28) pro δηλοῦν. Haec vix dubia esse arbitror: ac vero si quis ob- iecerit participium non solere apponi ad κατηγορεῖν, etiam hoc defendere paratus sum. De notis quibus in adnota- tione ad Pollucem usus sum vide supra ad fragm. 28.

93. Vide prol. S 96.

94. Scholiorum Homericorum locos descripsi e Bekke- riana, Eustathii e Lipsiensi editione.

95. Fragmentum Alexandrinum de talentis in varias partes distractum primus edidit Scaliger (S 99 adn. 1), tum Maius ex Ambrosiano codice (N) una eum Didymo ($ 14),

SCRIPTORES GRAECOS. XXIII

denique Vincentius ex schedis Letronnianis (Rec. p. 50 s.). Ego usus sum Paris. 2475 (P') et Monacensi 165 (M). In his libris perinde atque in Ambrosiano id fragmentum ta- bulas Heronianas sequitur hoc ordine: 1. tabula Heroniana 1, 2. tabula Heroniana Hl, 3. Περὶ ταλάντων. 4. Περὶ μέτρων (fr. 81). His subiuncta sunt in Ambrosiano et Pa- risino varia problemata Heroniana, in Monacensi autem ipse Didymi libellus qui in reliquis codicibus ante tabulam Heronianam 1 invenitur. Alios libros manu scriptos affert Martinus p. 212. Denique codice diverso ab his omnibus usus est Salmasius (v. S 99 adn. 2). Inscriptio TTepi ταλάντων Martino teste legitur etiam in Paris. 2351 et 1642, altera Tfepi μέτρων καὶ «ταθμῶν ὀνομαείας in cod. 387 suppl. Ad S 4 Scaliger p.20 adnotat: xpucoóv τάλαντον dizit, quod xpucoÜ dicendum erat. χρύςεια τάλαντα sunt lances ponderariae aut libra momentanea, χρυςοῦ τάλαντα est vópicua. $ 8 numerus ἀρνβ΄ a Salmasio sive coniectura sive e codice editus comprobatur et Calvi versione et' Hesychii glossa Τάλαντον (quamquam haec inter se comparanda esse negat Boeckhius p. 297).

96. Fragmentum Maximi ante me edidit Le-Moyne p. 497 e codice Paris. 1630. Quem cum denuo conferrem, id fragmentum duobus locis inveni, primum fol. 114^, tum fol. 194^, Significavi alterum locum nota A, alterum B.

97—101. Vide prol. S 101. 102.

102—107. Apud lexicographos Graecos cum alia inveni permulta, quae minus recte edita essent, tum nu- meros nonnullos foede corruptos certa via ac ratione sa- navi. Quod quam facili opera plerumque fieri potuerit, dummodo notae ac signa numerorum recte et intellegantur et adhibeantur, cum aliis ex locis tum ex Suidae glossa πλέθρον licet perspicere. Ubi non solum notam bessis restitui, sed etiam perversum illud πόδας λη΄ distraxi in πόδας ü, h. e. μυρίους, atque praefixi sententiae ei quae sequitur (conf. prol. $ 106 extr.). Praeterea haec commemoranda videntur. Apud Hesychium in voce μί- Mov recepi emendationem Ideleri (Abhandl. d. Berlin. Akad. Hist. Cl. 1812—13 p. 192); addo autem in ipsa forma ὑποδιὼῶν latere $ ποδιῶν; nam nota semissis in

, Δ λἥηι

x 4

XXIV PRAEFATIO IN SCRIPTORES. GRAECOS.

libris ita duci solet, ut ab vu vix differat. Nihil igitur nis: C post δὲ et q' in fine Idelerus addidit. Quae quod fuge- rint Schmidtium, non reprehendo equidem tum enim, cum illa edidit vir de Hesychio omnium optime meritus, nondum erat vulgata earum rerum notitia sed tamen, ut in re incerta, abstinere debebat iis coniecturis quibus depravaretur genuina scriptura, non emendaretur. Quod maxime factum est in glossis ἀςάριον et κοδράντης, de quibus in prol. $ 103 accuratius disserui. Postquam Hesychii locos sedulo conquisitos et electos in meum librum iamdudum contuleram, prodierunt huius anni initio Schmidtianae editionis fasciculi ultimi, quibus indices copiosissimi continentur. Hic mensurarum ponde- rum nummorum appellationes collectae sunt p. 56 58. Quae cum viderem, primum aegre ferre coepi, quod ipse tantum laborem inutiliter suscepisse viderer; sed tamen mox intellexi nonnulla a me collecta esse quae aut consilio

aut casu Schmidtius praeteriisset. Sic legis in meo libro

haec omissa in catalogo Schmidtiano: àcop0ó, δαρχμάς, iBavov , káboc, μεδιμναῖον. ὁλκή. CoAorrümoc, τρυ- gAíov, xpucta. His accedunt plurima quae vocabulis Ku- τύλη vel τρυβλίον vel ὀξύβαφον vel similibus explicat Hesychius, ut &Àip, &quccav, àqucra, βάφιον. γαβα- 66v, γάβενα, γάμβριον, éugágiov, ζαμάτιον, λιδρίον, παντάνα, πάτανα. πελάχνιν. Quae Schmidtius suo iure aliis sub titulis collegit: ego tamen eadem hinc abesse no- lui, quia facile in iis mensurarum, non vasorum, appella- tiones latere possent. Ac similibus de causis nonnulla alia recepi praeter Schmidtiana, alia contra quae nihil ad res ipsas metrologicas pertinere viderentur omisi, quae vide apud Schmidtium.

Denique ex iis quae apud Suidam correxi unum hic affero τρικότυλον p. 337, 9 ex τριώβολον, quod neuti- quam ferri potuit, emendatum. Nimirum is auctor quo Suidas usus est Aegyptiam choenicem significavit, quae est cotylarum III (v. prol. $ 73. 76); idem autem in eo erravit, quod eam choenicem cum Attico modio comparavit.

OLEGOMENA

"t ᾿ ES y ἧς x S^ is

IPTORES GRAECOS

2 42 7 ew sr JENA δ κε τ Ree we LN R51 CUP UNT WOO E TN. T ? E : E

De scriptoribus metrologicis in universum exponitur.

Nullum fere esse doctrinae et litterarum genus, quod 1 Alexandriae, in nobilissimo Aegypti capite, non diligentis- sime excultum sit et mirificum ad florem perductum, ita inter omnes constat, ut vix quidquam novi ad eam rem afferri posse videatur. Tamen plerosque adhuc fugit illa- rum etiam litterarum, quae spectant ad mensurarum pon- derum nummorum scientiam, et fontem et sedem eadem in urbe fuisse. Nam superioribus saeculis etsi Herodotus primus omnium de mensuris ponderibusque cum aliarum gentium tum Graecorum quaedam tradiderat, atque ali- quanto post Aristoteles in rerum publicarum libris varia- rum civitatum mensuras et nummos brevius descripserat, cui accesserunt Theophrastus, discipulus eius, aliique, ta- men ante Ptolemaeorum aetatem nemo videtur exstitisse, qui ex professo, ut aiunt, in has res inquireret earumque scientiam redigeret in artis modum.

Omnino nulla gens prius agrorum omniumque rerum quas longitudine et latitudine metimur certas mensuras invenit, nulla accuratius mutuas earum rationes constituit, nulla denique sanctius per plurima saecula servavit quam veleres Aegyptii. Cuius artis et disciplinae cum Ptolemaei reges heredes quasi facti essent, quamquam novas quas- dam mensuras, accommodatas ad Graecorum usum, in re- gnum introducebant, tamen et modum antiqui cubiti regii et plerasque agrorum mensuras, ne multa, gravissima quaeque intacta reliquerunt. Atque iidem priorum regum exemplo edixisse videntur, ut mensurarum et veterum et novarum rationes in tabulas redigerentur, quibus omnes

15

4 PROLEGOMENA IN

uli possent. Cuius generis tabulas Hero Alexandrinus, qui - a

varia geometrica et stereometrica in usum popularem

scripsit, in libros suos recepit. His deinde Romani usi sunt, cum Aegypto in provinciae formam redacta autiquis mensuris, quas quidem minime aboleverunt, addiderunt Romanum pedem et iugerum. Hine novae tum tabularum formae atque aliae porro posterioribus temporibus factae, e quibus nonnullae inter reliquias Heronianas ad nostram aetatem permanserunt. Ac vero quaecumque aut Hebraei Graecas litteras docti, ut Iulianus Ascalonita, aut Romani de mensuris porrectis et agrestibus scripserunt, ea omnia composita sunt ad similitudinem tabularum Heronianarum.

Non minorem curam ac diligentiam Ptolemaei impende- runt et mensuris frumentariis vinariis reliquisque et num- morum ponderibus definiendis, quorum cum studium po- stea imitarentur Romani, non defuerunt qui de his men- surarum rationibus accurate scriberent, ut optimus ille scriptor περὶ ταλάντων (S 99), ut alius quidam περὶ μέτρων (S 86), ut auctor ille quo Pollux usus est in de-

᾿ finiendis talentis (S 95).

Primum Alexandriae floruit etiam ea mensurarum et ponderum scientia qua medicis opus est in formulis medi- camentorum perscribendis. Quo de argumento permultos diligenter exposuisse et.Galeno auctore scimus et plurimis - aliis e vestigiis colligimus. Hine variae illae tabulae ortae sunt quas medicinales appellamus (S 40), eaeque variis ra- Hionibus temporum decursu immutatae, cum denique post Constantinum in eam formam redactae sunt quae nunc ex- Stat. Quibus tabulis quanta auctoritas per omnem antiqui- tatem tributa sit, gravissimum documentum hoc est, quod iisdem usque ad saeculum tertium decimum. in imperio By- zantino medici usi sunt. Atque ad alias etiam regiones et ad recentiora tempora earundem usus valuisse videtur.

Haec quidem de mensuris ac ponderibus scripta Ale- xandriae fontem et originem habuerunt: aliud autem earum litterarum genus excultum est a viris doctis Christianae aetatis, qui cum ad scripturam Sacram interpretandam omne studium conferrent, mensuras etiam et pondera ac nummos quae ibi inveniuntur explicare sibi proposuerunt. -

-

Hoc in genere quoniam maxime insignis fuit Epiphanius episcopus, qui librum περὶ μέτρων xoi ςταθμῶν com- posuit, multi secuti sunt qui ex illo libro quae sibi place-

rent eligerent brevioresque inde tractatus aut ipsius Epi- -

phanii nomine, aut aliorum, ut Eusebii, conficerent. Denique postquam Constantinus imperator totam rem nummariam restituit atque inde nova nummorum genera vulgata sunt, utile visum est quibusdam eorum rationes accuratius exponere et cum vetustioribus comparare. Quo ex genere pauca breviora fragmenta nobis relicta sunt. Haec sunt quae de scriptoribus metrologicis Graecorum in universum disserenda existimaverim. Quod argumentum, ut res ipsa ferebat, breviore disputatione absolvi: iam

vero restat, ut ex ordine de singulis fragmentis quae hoc -

volumine continentur copiosius exponatur. Primum igitur in ea fragmenta quibus de porrectis et quadratis mensuris agitur est inquirendum.

De Pollucis loco quo mensurae eaoponuntur. et fragmento Greavesiano.

Quibus mensuris Graeci antiquitus uti consueverint, breviter exponit Herodotus, vetustissimus auctor idemque gravissimus, qui, cum pyramides in Moeride lacu conditas centenarum orgyiarum altitudine fuisse scribit, haec de mensurarum ratione addit (2, 149): αἱ δ᾽ ἑκατὸν ὀργυιαὶ

δίκαιαί eic; «τάδιον ἐἑξάπλεθρον. ἑξαπέδου μὲν τῆς.

ὀργυιῆς μετρεομένης καὶ τετραπήχεος, τῶν ποδῶν δὲ τετραπαλαίςτων ἐόντων. τοῦ δὲ πήχεος ἑξαπα- haícrou. Atque his verbis non solum, quae sit singula- rum mensurarum inter se ratio, docet, sed etiam omnem mensurarum definitionem revocandam esse significat ad partes eorporis humani, cubitum, pedem, palmum. Ne- que aliter Heronem Alexandrinum statuisse ex initio quin- tae tabulae Heronianae perspicitur: τὰ μέτρα ἐξηύρην- ται ἐξ ἀνθρωπίνων μελῶν. ἤγουν δακτύλου. κονδύ- Aou, παλαιςτοῦ. ςπιθαμῆς. ποδός. πήχεως, βήματος, ὀργυιᾶς καὶ λοιπῶν. Iam cum paullo accuratius de his

corporis humani mensuris exponat Pollux in Onomastico

. SORIPTORES GRAECOS. 5

ΓῚ w "4 - λον, ΔΝ

θ PROLEGOMENA IN

(2, 157 s.), hunc locum primum omnium ponendum 6586 existimavimus, cui statim memorabile illud fragmentum subiunximus, quod ficto Heronis nomine attulit J. Greave- sius, cum de Romano pede et denario disputaret!). Differt hoc fragmentum ab omnibus et Heronianis et reliquis, nec tamen, etsi quo ex libro manu scripto petitum sit. non do- cemur, fides eius suspecta esse videtur. Nam quae ibi proponitur mensurarum definitio et cum corporis humani natura optime congruit et egregie accommodata est ad Pollucis locum illustrandum; quoniam eaedem mensurae, quae ab illo scriptore afferuntur, hoe loco et repetuntur et cum digito, minima mensura, comparantur.

Graecorum mensurae in Aegyptum translatae.

Quae praeterea de mensuris Graeco sermone scripta exstant, ea nec in ipsa terra Graecia nec florentibus libe- ris Graecorum civitatibus, sed post Alexandri Magni aeta- tem in regnis ad quae tum Graecorum cultus et litterae permanaverunt, maxime in Aegypto, orta sunt. Nam velut linguae vernaculae leges et propriam consuetudinem non satis bene cognoscimus, nisi contulerimus aliarum gentium sermones: sic mensurarum quibus vulgo utimur certas et exactas rationes non prius curare solemus quam cum cete- rarum gentium mensuris has comparare necesse sit. Quod verissime etiam de Graecis dici potest. Etenim nec Hero- dotus Graeci cubiti quem μέτριον vocat mensuram trium digitorum discrimine definivisset, nisi hunc a regio vel Persico cubito distinguendum esse vidisset, nec vero Pto- lemaei Aegypti reges accuratas mensurarum tabulas pro- poni easque ad populares rationes accommodari iussissent, nisi diversa ab his mensurarum genera antea apud Aegy- ptios usitata fuissent. Qua de re, quoniam omnis de Hero- nianis fragmentis disputatio hoc habet quasi fundamentum, statim hoc loco breviter exponendum esse videtur, quam- quam accuratius de eodem argumento postea disseremus.

Àb antiquissimis temporibus cubitum Graeca mensura

1) Miscellaneous works, Discourse of the Roman foof and denarius p. 187.

SCRIPTORES GRAECOS. 1

paullo longiorem qui regius vocabatur Aegyptis in usu fuisse satis constat (S 16). Cum vero Ptolemaeus, Lagi filius, Aegypti regno potiretur, etsi ipsam cubiti mensu- ram immutare non ausus est, tamen et novam eius descri- ptionem fecit, quae prorsus accommodata esset ad Grae- cam consuetudinem, et mensuras quasdam Aegyptiis antea ignotas, ut plethrum et stadium, addidit"). Unde cubitum Aegyptium, qui differret a vulgari Graecorum usu, Ptole- maicum appellare coeperunt. Atque hoc quidem nomen maxime memorabile exstat in illo Didymi Alexandrini libello quem de mensuris marmorum et lignorum scripsit, de quo, cum ab hoc loco alienum sit, infra (S 14) uberius dicemus. Sed electa quaedam ex eo ipso libello, ne omnibus frag- mentis metrologicis in unum corpus redactis gravissimum testimonium iniuria abesse videretur, in conspectu posui- mus. Quae quidem electa cur praemiserimus tabulis Hero- nianis, postea satis demonstrabitur. Haec igitur Didymea in nostro libro excipiuntur fragmentis Heronianis quibus nihil memorabilius exstat ad veterum mensuras porrectas cognoscendas. Atque equidem cum ad id argumentum dif- ficillimum pervenerim, unde initium disputandi faciam, ad- modum ambigo: sed tamen hoc primum commemorandum videtur ad eundem cubitum Ptolemaicum atque apud Didy- mum in vetustissimo ex his fragmentis omnes mensuras definiri, nomen tamen cubiti aliud esse, quippe qui et re- gius dicatur et Philetaereus; praeterea autem in easdem tabulas pedem Italicum et iugerum , Romanorum mensuras, receptas esse. Quae cum praemisimus mox ad eandem rem redituri, iam de origine horum fragmentorum quaerere in- stituamus. j

Quaestionis de Heronibus initium. Totius autem disputationis initium fieri debet ab ea

quaestione, quisnam ille Hero cuius nomine hae reliquiae inscribuntur fuisse videatur. Ac multorum quidem Hero-

1) À primo Ptolemaeo rege haec instituta esse nostra est coniectura, de qua vide Fleckeiseni Annales eo loco quem 8 16 adn. 2 extr. citabimus.

δ΄ τὸν "PROLEGOMENA IN . - AS γι 1 , * |

num qui libros conscripserint notitiam habemus 2 deehiattt

AMT

fere video enumerari verum tamen ex omni numero tres iure elegerunt quos de mensuris et geometria scri- . .

psisse aut exploratum esset aut probabile videretur. Qua

de re cum primus Fabricius in Bibliotheca Graeca!) quae- -

dam attulisset, satis longo intervallo nostra demum aetate id argumentum accuratius retractare coeperunt. Nam cum - anno huius saeculi XVI ab Academicis Parisiensibus propo- situm esset, ut ralio mensurarum ab Herone Alexandrino traditarum explicaretur et cum ceteris veterum mensuris -compararetur?), Letronnius, vir praeter ceteros subtilis iudicii, tam egregie de hoc argumento disputavit, ut sol-. lemne doctrinae praemium ei tribueretur. Sed ipse postea:

hune librum vel aliis studiis occupatus vel religiosa qua-

dam modestia retentus edere noluit, quem post mortem. eius anno demum huius saeculi LI edidit Vincentius?) In idem argumentum ab Academicis propositum simul cum Le- tronnio inquisiverat comes Fortia d'Urban, qui tamen in commentatione sua paullo post edita?) nihil fere quod ad rem explieandam pertineret attulit. Porro de Herone ut quaereret adductus est Augustus Boeckh, cum de mensuris et ponderibus ac nummis veterum scriberet?), qui, etsi

1) Tom. ΤΙ p. 591—595, tom. XIV p. 546 editionis veteris (a. 1707 et 1728); quae nonnullis additis aucta sunt ab Harlesio in nova Bibliothecae editione, tom, IV p. 234—239. |

2) Question proposée par la classe d'histoire et de litté- rature ancienne pour l'année 1816: Expliquer le systéme métrique d' Héron d' Alexandrie, et en déterminer les rapports «vec les autres mesures de longueur des anciens.

3) Hecherches critiques, historiques et géographiques sur les fragments d Héron d'Alexandrie ou du systéme metrique Egyptien. Ouvrage posthume de M. Letronne revu par A, I. H, Vincent. Paris 1851.

4) Ezplication du sistéme métrique de Héron d'Alezan- drie et determination de ses rapports avec les autres mesu- res de longueur des anciens. Vide Litterarische Analecten von Fr. A. Wolf om. III p. 205—225 (a. 1818), vel For- tiae Traduction francaise d' Aristarque de Samos, Paris 1823 (indieatam Martino p. 244 n. 12).

5) Metrologische Untersuchungen p. 8—11.

ΣΝ digarna aM ἂν

ATA Σ διυκὰ μιν, μος

»

Ae C Φ. ΒΡ

paucis adrhodiüif de ea re disseruit, ἜΑ ΤῊΝ tamen non- |

nulla quae obscura essent illustravit. Nuper vero bene ac feliciter contigit, ut statim postea quam Letronnianum opus editum esset, ad eandem quaestionem Henricus Mar- tinus studia conferret atque uberrime de Heronianis reli- quiis scriberet). Quem praestantissimum librum cum iam

in manibus habeamus, tandem aliquando de argumento gravissimo certius licet iudicare. iE

De Herone Alexandrino, Ctesibii discipulo.

Tres Herones veterum memoria fuisse diximus qui de mensuris scripsisse viderentur. Horum primus est ille Ale- xandrinus, Ctesibii discipulus, rerum mathematicarum et mechanicarum scientia nobilissimus ἢ. Qui quo tempore vixerit, ex Aristoclis testimonio colligitur quod apud Athe- naeum?) legimus: aequalem fuisse Ctesibium regi Euerge- tae alteri, hoc est Ptolemaeo VII Physconi, qui ab anno CLXX ad CXVII a. Chr. n. regnavit. Sequitur igitur, ut He- ro, discipulus illius, exeunte fere saeculo secundo a. Chr. n. floruerit. Eundem ad primi saeculi initia vitam perdu- xisse non negaverim equidem, nec tamen Martini?) senten- tia, qui ad medium saeculum primum illum vixisse statuit,

salis mihi probabilis videtur. Qui quidem ita ratiocinatur:

in fragmento libri Heroniani qui Βαροῦλκος inscribitur vocabula e Latino sermone petita, πάςςος, μιλιάριον,

6) Recherches sur la vie et les ouvrages d'Héron d' Ale-

weandrie:et sur tous les ouvrages mathématiques Grecs qui ont

été attribués à un auteur nommé Héron.: Editus est hic li- ber in annalibus Academiae Parisiensis qui inscribuntur Mémoires présentés par divers savants à Ü.Acad. des Inscr., serie 1, tome IV, Paris 1854,

1) Vide Fabrieii Biblioth, Gr. IV p. 234 (Harles.), Letronnii HecA. p. 26 s., Martin. p. 22—240.

2) Deipnos. 4 p. 174 D. Iniuria Fabricius aliique (citati a Martino p. 23) Ctesibium sub Ptolemaeo II Phi- ladelpho et Ptolemaeo III Euergeta, hoe est tertio sae- culo, vixisse statuerunt, quam opinionem luculenter re- fellit Schweighaeuser. Animadv. in Athen. tom. II p. 636 s.,

.eui assentiuntur Boeckh. p. 8 et Martin, p. 24.

3) P. 26—298.

" » 2) "ww a δὰ hi, is εν τς C NAILS ν iuc

AN at 12 n

1-9 "s

wel

»

x Ἂν.

» d 4“ »»;

ala bio ES

Na Noe p PT ANT: S A Mes

ELA AAT

SU

ΤΩ

10 PROLEGOMENA IN

&ccápiov , reperiri; haec autem non ante Ptolemaeum X, qui a Sulla rex institutus est, Aegyptiis usitala fuisse vi- . deri; ergo post illum ad annum L a. Chr. n. vixisse Hero- nem. At vero nón ante quam provincia facta est Aegyptus, aliquanto igitur post Ptolemaeum X, ista Latina vocabula ab illis recepta esse apparet, quae cum in fragmento operis quod Heronis nomen prae se fert legantur, hinc potius ef- ficitur non ab ipso Herone illam Baruleci partem quae Martino citatur scriptam esse, sed posteriore tempore viro harum rerum perito ita e genuino Heronis libro esse transcriptam et mutatam, qualem nunc legimus. Quae ar- gumentalio vereor ne quibusdam non satis perspicua sit, nisi in universum de variis illis libris mathematicis et me- chanicis qui Heronis nomine inscripti sunt disseratur: sed . tamen et longum est haec exponere et alienum ab hoc loco, nec paullo post ad eandem rem redeundi deerit occasio.

De Herone altero, Procli magistro.

6 . Alterum Heronem mathematicum quinto p. Chr. n. sae- culo fuisse traditur, euius cum olim nulla fere ratio habe- retur, nuper gravissima de eo disceptatio orta est, cum a Letronnio et geodaesiae et eorum fragmentorum de quibus agimus auctor esse iudicaretur. Sed haec quaestio Martini acumine et sollertia nunc ad finem adducta est, nec quem- quam fore existimo qui iam hunc Heronem illum librum scripsisse arbitretur. Auctor est in vita Procli Marinus !) usum esse Proclum Alexandriae in mathematicis magistro Herone. lam cum Proclus anno XII quinti saeculi natus sit, eodem igitur saeculo fere medio ad maturiorem aeta- tem pervenerit, sequitur, ut Hero ille anno fere XXX vel XL Alexandriae de rebus mathematicis. scholas habuisse putandus sit?). Praeterea autem nihil de eo compertum

1) Marini Vita Procli ed. Boissonade (Lips. 1814) p. 7: ἐπανελθὼν δὲ πρότερον eic ᾿Αλεξάνδρειαν φοιτᾷ ἐπὶ μὲν ᾿Αριςτοτελικοῖς παρ᾽ Ὀλυμπιόδωρον τὸν φιλόςοφον, οὗ κλέος εὐρύ, ἐπὶ δὲ μαθήμαειν Ἥρωνι ἐπέτρεψεν éau- τόν, ἀνδρὶ θεοςεβεῖ καὶ τελείαν παραςκευὴν ἐςχηκότι τῶν κατὰ παίδευειν ὁδῶν

' 2) Letronn. p. 28.

ΨΊΡ ε αῸ ΨΥΤΥ "URS νι νον, ia.

SCRIPTORES GRAECOS. 11

habemus. Nam quod Letronnius librum de elementis geo- metriae ab eo scriptum esse Eutocio ?) auctore existimavit, in duplicem errorem inductus est, cum nec Hero eius ope- ris auctor sit, sed, ut in omnibus libris legitur, Heronas quidam, et liber iste ab Eutocio citatus non tam ipsa ele- menta geometriae quam commentarium in Nicomachi intro- ductionem arithmeticam contineat).

De Herone tertio Byzantino.

Restat, ut de tertio Herone quaeramus. De quo etsi nemo veterum scriptorum quidquam prodidit, satis tamen notus est ex iis quae scripta reliquit. Extant enim et libri eius de machinis bellicis ac de geodaesia, quos in Latinum sermonem e codice Graeco Bononiensi conversos edidit Franciscus Barocius!), et alia nonnulla de re militari et agricultura ab eodem scripta esse videntur?) Qui quo tempore vixerit, a multis et doctissimis viris singulari acu- mine quaesitum est. Nam cum in loco geodaesiae auctor de stellarum quarundam progressu inde a Ptolemaei aetate facto commemoraret, inde, quot saecula a Ptolemaeo ad

3) Eutoeii in AÁrchim. comment. (ed. Hervag. Basil, 1544) p. 28: ὥς qaciv ἄλλοι τε kai Νικόμαχος ἐν τῷ πρώτῳ τῷ περὶ μουεικῆς καὶ Ἡρωνᾶδᾶς ἐν τῷ ὑπομνήματι τῷ εἰς τὴν ἀριθμητικὴν εἰςαγωγήν.

4) Martin. p. 240.

1) Heronis liber de machinis bellicis nec non liber de geodaesia a Franc. Barocio versi. Venet. 1572. Grae- cus eontextus praeterea exstat in codice Bodleiano, unde decimum caput sibi describendum curavit Letronnius (Rech. p. 31). Aecuratissime, ut solet, et de Barocii editione et de codicibus manu scriptis Graecis disputavit Martinus p. 250—257, qui etiam partem ἸΤολιορκητικῶν . is enim est Graecus titulus primus edidit (p. 446—473). | 2) Vide Martin. p. 324—387, quem tamen non ita cita- mus, ut omnia quaecunque Heroni suo tribuit, ad illum pertinere consentiamus nam de nonnullis quidem du- bium est, an fictum potius Heronis veteris mathematici nomen libris inscriptum sit. Sed breviter haec quaestio admodum subtilis et paene inexplicabilis absolvi non po- test. Quam si quis ad liquidum perducere sibi proposue- rit, vix minore volumine quam quod Martinus scripsit rem conficiat.

12 PROLEGOMENA IN

Heronem praeteriissent, sollertibus rationibus eomputave-

y

runt. Quae res quam subtilis sit, dici vix potest; unde plu- :

rimos in errorem inductos esse non mirum videtur; sed alii

non dubium est quin verum invenerint. Etenim cum prio-

res a Blancano ad Letronnium omnes?) initio septimi sae-

culi Heronem vixisse statuissent, recte Idelerus*) longius annorum spatium computandum et Heronis aetatem ad de- cimum saeculum proferendum esse vidit. Hinc porro effici- tur eum non,.ut nonnulli opinati sunt, Alexandriae, quae tum iam a barbaris tenebatur, vixisse. Immo Constantino- poli libros suos illum scripsisse ex accurata geodaesiae ex-

ploratione effecit Martinus?), ac praeterea et de persona

auctoris eiusque studiis et de proposito quod in libris scri- bendis tenuisset plurima ingeniosissime eruit atque indaga- vit. Quamquam unum quod etiam nunc dubium videtur nolim silentio praetermittere. Etsi enim pro comperto

habemus , quo et loco et tempore auctor vixerit, nec quis-- . quam haec opera ad antiquiorem Heronem pertinere potest

dicere nam, ut significavi, certa est auctoris persona lamen nomen certum esse affirmare non ausim. Etenim quam faeile fieri potuisse censemus, ut, cum nomen aucto- ris ignoraretur, opera illa, ut tot similia, veteri Heroni tribuerentur? Qua de re ipse Martinus suspicionem movit) ; sed tam caute et prudenter omnibus rebus circumspectis rationem duxit, ut nobis quoque illi de quo agitur Heroni

nomen fuisse etsi non certum, tamen veri simile videretur.

-Ad quem Heronem fragmenta de mensuris pertineant,

Ita cum de Heronibus mathematicis, qui fuerint et quo .

quisque tempore vixerit, satis pro proposito dictum videa- tur, iam hoc quaerendum est, quaenam sit illorum frag- mentorum de mensuris origo quae Heronis nomine inseri-

3) De his quoque uberrime et diligentissime exponit Martinus p. 267—272, quae hie vel brevissime repetere longum est.

4) .bhandl. der Berliner Akad. 1819 —1813 p. 198.

Cuius ratio egregie confirmata est a Martino p. 272—276,

5) P. 271—391. 6) P. 322 s.

D FE T ΥΦΥ γέ e i eR E σι τον ἄγρα REN CE M AMETS

/SORIPTORES GRAECOS. 13

pta sunt. Nimirum summa fuit de ea re dubitatio, nec cerli quidquam, cum cardo quasi quaestionis non inveni- retur, erui potuit. Etenim olim Heroni tertio tribuerunt, cuius opinionis cum auctor esset Fabricius), secuti sunt

τ΄ ante Letronnium omnes. Is vero, etsi falsam esse istam

CPWWUEN RR CMS NE dx UR NR ὙΌΣ ἘΦ

opinionem recte vidit, tamen in alium errorem inductus est, cum secundum Heronem, Procli magistrum , auctorem esse statueret?). Quae autem causa fuit erroris? Nec tertio Heroni haec fragmenta tribui posse intellexit, nec per tem- porum rationem ad antiquum Heronem ea referre licere: ergo unum relinqui secundum Heronem, quem quidem ea scripsisse necesse sit. At Martinus, qui aeeuratissime- omnia exegit, nec credibile esse demonstravit alterum He- ronem libros mathematicos maiores scripsisse?), et rei a tot viris doctis frustra tentatae novam lucem eo attulit, quod, quemadmodum omnino quaestio instituenda esset, primus ingeniosa coniectura invenit. Cum enim variis temporibus atque a variis auctoribus illa fragmenta scripta esse appa- reretí, omnino nullum ex tribus Heronem eorum auctorem dici posse, sed novum quaerendi modum incohandum esse rectissime collegit. Quid? si nemo ex tribus. Heronibus ista fragmenta scripsit, quae quidem omnia, quamvis varia sint, Heroniana perhibeantur: quidni communis eorum fons fuerit, unde primum hausta, postea ab aliis aliter - immutata et variata sint? Hoc si concesseris, cetera sine negotio expediuntur. Facile enim ab Herone Alexandrino, velere mathematico, primam illarum reliquiarum originem repetendam esse demonstratur.

De Heronis Alexandrini libris mathematicis.

His igitur et inventis et constitutis summa laude di- gnum esse Martinum diximus: nec tamen omnis eius argu- mentatio probari nobis potest. Qua de re quo expeditius dicamus, primum quae ab isto proposita sint), breviter

———

1) Biblioth. Gr. tom. II p. 594 s. ed, vet. 2) Rech. p. 14—18.

3) P. 240—242.

1) P. 98 ss. 102. 104, 120. 176.

14 PROLEGOMENA IN

enarremus, Scriptum esse ab Herone Alexandrino maxi- mum opus geometricum , cui Merpikà titulus esset: eius quattuor partes fuisse Τὰ πρὸ τῆς ἀριθμητικῆς crotxet- ὡςεως, Τὰ πρὸ τῆς γεωμετρικῆς «τοιχειώςεως, Cica- γωγὰς τῶν γεωμετρουμένων,. Εἰεαγωγὰς τῶν crepeo- μετρουμένων. Hos omnes libros nunc perditos esse, sed varia ex his excerpta exstare, quae ab aliis alio tempore facta atque omnia Heronis nomine propagata essent. De mensuris ipsum Heronem non videri scripsisse, sed tabulas mensurarum postea ab iis qui illas epitomas facerent inter- polatas esse?). Haec fere est summa eorum quae Martinus copiosissime ac diligentissime disseruit, in quibus quam multa inveniantur aut sagaciter inventa aut probabiliter iudicata, vellem equidem pro meritis doctissimi viri mihi exponere liceret; sed ne propositum egrediamur, his omni- bus praetermissis ea tantum proponenda sunt in quibus sententia nostra cum illo non congruit. Primum ipse titulus operis quem Martinus fingit quam maxime dubius est. Namque unus Eutocius in commentariis in Archimedem?) de mensura circuli exponens Heronis Μετρικὰ citat. - Quae- nam autem haec fuisse censemus? Certe nemo unquam Graecus operi quod totam fere arithmeticam et geometriam contineret nam haec est Martini sententia Μετρικὰ inscripsisset. Est in fragmentis Heronianis titulus Ἥρω- voc ἀρχὴ τῶν γεωμετρουμένων: hune excipit alius "Hpuvoc Μετρικά *), qui id fragmentum quod nobis est Heronianum IV continet: inde legitur Μέτρηςεις χωρῶν (vel χώρων). ubi varia problemata et de figuris planis et de vasis aliisque cavis metiendis proponuntur?) Simile argumentum in iisdem libris manu scriptis sub alio titulo

2) P. 216 s.

3) P. 49 edit, Hervag. (Basil. 1544): “Ὅπως δὲ δεῖ --- τὸν δοθέντα ἀριθμὸν εὑρεῖν, εἴρηται μὲν Ἥρωνι ἐν τοῖς. Μετρικοῖς, εἴρηται δὲ Πάππῳ καὶ Θέωνι καὶ ἑτέροις πλείοςιν ἐξηγουμένοις τὴν μεγάλην εύὐνταξιν τοῦ Κλαυδίου ἸΤτολεμαίου.

4) Ms. Paris. Gr. 9438 fol. 101 (quem nos ipsi de- nuo contulimus), suppl. 452, cod. Vatic. vide Letronn. p. 67. 68, Martin. p. 909.

5) Letronn, p. 68.

pepe. itt T δι

SCRIPTORES GRAECOS. 15

repetitum est ac paullo latius tractatum: nam quae pars inscripta est "Hpuvoc περὶ μέτρων, hac et ea quae sta- tim significavimus et nonnulla similia problemata continen- tur?). fam priusquam conclusio fiat, videamus, quinam alii tituli librorum Heronianorum reperiantur. Taceo eos libros quos communi nomine mechanicos appellare licet"), taceo Κατοπτρικὰ et librum TTepi διόπτρας. quae nihil huc pertinent^): omitto etiam inquirere, num commentarios in Euclidis elementa Hero scripserit, quod non satis probabi- liter statuisse videtur Martinus?): verum ex iis quae de re- bus mathematicis et geometricis ab Herone scripta esse constat primum afferenda sunt. τὰ πρὸ τῆς ἀριθμητικῆς ςτοιχειώςεως et τὰ πρὸ τῆς γεωμετρικῆς ςτοιχειώςεως, qui tituli ab ipso Herone citantur'?. Fuisse has introdu- ctiones in Euclidis Crotyeia recte vidit Martinus, qui pri- mus hos titulos antea ignotos in lucem protulit. Atque eorum quae πρὸ τῆς γεωμετρικῆς ετοιχειώςεως in- scripta erant pars quaedam fuisse videtur libellus ille de definitionibus nominum geometricorum, hoc est Ὅροι τῶν γεωμετρίας ὀνομάτων. cuius libelli reliquiae partim in- tegrae, partim interpolatae et immutatae ad nos pervene- runt!). Praeterea maximum opus de geometria ab Herone seriptum esse satis constat, cuius reliquiae exstant in non- nullis libris manu scriptis. Ac mihi quidem vestigiis quae- cumque in illis libris inveniuntur accurate circumspectis non dubium videtur, quin summae totius titulus fuerit vel Γεωμετρούμενα vel l'ewuerpía: prior autem pars operis

6) Idem p. 68 s.

7) Aecurate de his disseruit Martinus p. 28—51.

8) Vide eundem p. 52—95.

9) P. 95—98. Nititur Martinus quibusdam Proeli lo- cis quibus ile Heronem aliquas Euclidis propositiones aut explicuisse aut paullum: immutasse commemorat. Sed commentarios in Euclidem ab Herone scriptos esse mini- me inde effici potest, nec quiequam obstat, quin in iis libris quorum titulos statim afferemus talia ab Herone demonstrata esse videantur,

10) Vide Martin, p. 102 s.

11) Idem p. 104—120.

. LO M P - τὴν y^ 4 "v n. {π΄ ὅδ." ΣΝ 3. UE n pr Pa ur rt m Ag ἧς in *s E * - T E E μ u

16 | PROLEGOMENA IN

inscripta fuerit Εἰςταγωγαὶ τῶν 'eupuerpouuévuv"). Denique de introductione in stereometriam, quae Cicapu- τ voi τῶν «τερεομετρουμένων inscribitur, quoniam alie- num est ab hoc argumento, supersedeo dicere).

Meirica Heronis geometriae partem fuisse.

10 lam Martinus, ut supra vidimus, hos omnes Heronis libros partes fuisse suspicatus est unius-amplissimi operis, quod Merpixà inscriptum fuisse censeret. Verum tamen, ut iam significatum est, hanc ipsam inscriptionem tali operi praetextam fuisse quam maxime est incredibile. Huc acce- dit, quod nulla omnino causa nec cogitari nec proponi posse videtur, unde illos varios libros unius operis partes fuisse cum aliqua veri specie statuas; qui quidem singuli quidni separatim editi fuerint ab Herone? Denique, quod est omnium gravissimum, si ipsos codices manu scriptos inspicimus, expressis vestigiis, quid de metricis Heronis iudicandum sit, cognoscimus. Nam tantum abest, ut hoc nomine omnes Heroniani libri de rebus arithmeticis et geometricis scripti comprehendi possint, ut nihil nisi pars quaedam eius libri, quem Γεωμετρούμενα inscriptum fuisse supra demonstravimus, metrica fuisse videantur. Quid enim, quaeso, Μετρικὰ. Graecum vocabulum signi- ficat nisi doctrinam metiendi, vel dicam, praecepta de men-

12) In codice Parisiensi 1670, qui ceteris Heronianis et vetustior est et praestantior (Martin. p. 120) haec in- seriptio legitur: 'Apyn cov θεὼ τῆς γεωμετρίας; hine statim altera inscriptio sequitur Εὐκλείδου περὶ γεωμε- Tpíac, ubi in eod. 2013 Εὐκλείδου interpunctum et Ἥρω- voc suprascriptum est. Paullo post reperiuntur "Hpwvoc ἀρχὴ τῶν Yeuguerpouuévuv, tum ^Hpuvoc εἰεαγωγαὶ τῶν γεωμετρουμένων. Quod vero in fine legitur ΤἸΤεπλήρωται τῶν ἐπιπέδων κατὰ ἔκθεειν "Hpuvoc uérpncic, hoe ipsum etiam geometriam significare vides collata alius codicis clausula "Hpuvoc γεωμετρικὴ εἴτουν ἐπίπεδος uérpncic ἤδη πεπλήρωται. Ex his igitur vestigiis satis perspicuum est ipsi Heronis operi Γεωμετρούμενα (vel Γεωμετρία,

sed alterum probabilius videtur) inscriptum fuisse atque illas Εἰςταγωγὰς τῶν γεωμετρουμένων partem fuisse eius ipsius operis.

13) Vide Martin. p. 176—187, et nos infra 8 38.

SCRIPTORES GRAECOS. 11

suris et rebus dimetiendis? Quapropter iam non mirandum

st, quod idem argumentum in eodem codice et Μετρικὰ et paullo post Περὶ μέτρων inscriptum est. Unum tamen in quaestione difficillima ad liquidum perduci vix posse non me fugit: utrum ipse Hero suae geometriae partem Me- τρικὰ dixerit, an ii qui postea libros eius vel interpolave- runt vel contraxerunt id nomen invenerint. Quamquam ego, quoniam in rebus tam obscuris, ubi deficit ratio, pe- ritis οὐ expertis suo cuique iudicio ac probabili suspicione uti licet, ab interpolatoribus demum hoc nomen inventum esse exislimaverim. Ac nescio an Eutocius de mensura cir- culi scribens minus recte Merpikà Heronis citaverit, quae Γεωμετρούμενα potius dicenda fuerint. Quod utcunque se habet, hoc certe dubitari non posse arbitror, quin Hero- nis metrica eiusdem geometrico operi, non geometria me- tricis subiungenda sint.

Heronem in geometria de mensuris scripsisse.

Iam vero accedimus ad alterum locum, de quo, cum de metricis quid iudicandum sit, satis explanaverimus, facilius disputatur. Vidimus Martinum vel negare vel non satis sibi persuadere ab ipso Herone in geometria de mensuris scri- ptum esse. Hoe tamen ipsum ut per se maxime probabile

est nam quo pacto, nisi fons esset in Heronis opere,

illae tabulae de mensuris Heronis nomine propagatae essent? ita, dummodo ipsis libris manu scriptis utamur ducibus, quid statuendum sit, facile demonstratur. Est inter codi-

ces Parisienses, qui excerpta ex Heronis geometria conti-

nent, unus ceteris et vetustate et auctoritate praestantior). In hoc est locus ᾿Αρχὴ τῶν γεωμετρουμένων. ubi de arle agros metiendi ab Aegyptiis inventa ea leguntur quae nos statim in conspectum producemus (S 19). Atque haec quidem ab auctore mutati operis in brevius contracta sunt:

copiosius autem eadem in eodem codice ad finem geome- triae leguntur, qui locus nobis est Labula Heroniana prima:

πρώτη γεωμετρία, καθὼς fjuüc παλαιὸς διδάςκει

1) Dico cod. Gr. 1670. Vide Martin. p. 120 et papa $ 9 adn. 12,

SCRIPT, METROL, I. 9

-

1

18 PROLEGOMENA IN

λόγος et quae sequuntur. lam haec tam pure et ad rem accomodate scripta sunt, utl originem eorum ab ipso He- rone, minime a quoquam recentiore repetendam esse appa- reat. Quod si concesseris, etiam de mensurarum ratione nonnulla ab Herone scripta esse ex illa mensurarum tabula quae addita est efficitur. Etenim ab illa expositione de arte metiendi ab Aegyptiis inventa ad hanc mensurarum tabu- lam necessaria quaedam est orationis coniunctio et perpe- tuitas, quae ab initio in ipso Heronis opere fuerit necesse est. Sic igitur statuimus: mensurarum tabulam de qua agimus factam esse illam quidem posteriore aetate, sed eius loco aliam similem tabulam in Heronis libro de geometria

fuisse, unde illa recentior quibusdam mutatis et additis.

transcripta sit. Quod autem ex uno codice Parisiensi nunc demonstravimus, idem fere ceterorum quoque qui Hero- nianae geometriae reliquias continent auctoritate confirma- tur, quoniam in omnibus eodem fere modo fragmenta de mensuris perscripta inveniuntur.

Conclusio de fragmentis Heronianis.

Sed haec hactenus. Restat denique, ut eius disputatio- nis in quam adhuc incubuimus conclusio quaedam fiat. Scripsisse igitur Heronem opus, quod Γεωμετρούμενα inscribebatur, compertum habemus. Eius duas partes fuisse suspicaü sumus, quarum in altera in universum de arte geometrica praecepisse eiusque gravissima et axiomala et , theoremata proposuisse, in altera problemata ad usum po- pularem accommodata et proposuisse et solvisse videtur. Maxime autem id egit, ut quaecunque ad. artem agros me- tiendi, quam nos geodaesiam dicimus, pertinerent in eodem libro explicaret, quapropter etiam mensurarum tabulam interposuit ). lam hic Heronis liber non solum in scholis

1) Exscribenda hie videntur quae Letronnius (ZJiecA. p. 73s.) extrema disputatione de Heronis geometria sum- matim proponit: Cet ouvrage, maintenant perdu, était un traité complet de Géometrie pratique ou de Géodésie (suivant l'ezpression grecque), οὶ la solution de tous les problémes était rapportée auc mesures légales établies en Égypte au temps de l'auteur. Cet ouvrage était précédé d'un tableau de

tow.

SCRIPTORES GRAECOS. 19

quae de geometrieis institutionibus habebantur studiosis eius disciplinae tradi solebat, sed etiam ii qui artem gro- maticam profitebantur Heronis auctoritatem sequebantur, nec minus publicae rationes quibus vectigalia agrorum pessessoribus imponebantur ad eiusdem praecepta com- putatae esse videntur. Itaque cum tam multi ad res tam varias hoc libro usi sint, longiore ànnorum spatio nequa- quam mirum est alios aliter, prout cuiusque usus ferebat, eum immulasse, cum vel in alium ordinem Heronis propo- sitiones redigerent, vel verborum contextum circumciderent et contraherent vel, ubi ad rem accommodatum videretur, nonnulla adderent. ln tabulis vero mensurarum mutandi et novandi tum exstitit necessitas, cum provincia Romanorum Aegyptus facta est. Qui tum novas mensuras Romanum pe- dem et passum et iugerum attulerunt atque ad haec Pto- lemaicas mensuras accommodari iusserunt. Quod quemad- modum factum sit, infra in explicanda tabula prima (S 18) videbimus: nunc hoc tantum commemoramus in illa ipsa tabula mensuras Ptolemaicas cum Romanis coniunctas ex- hiberi eamque ad primum secundumve post Chr. n. saecu- lum referendam esse videri. Porro posterioribus tempori- bus, cum in ipsis mensuris novaretur, etiam mensurarum tabulae saepius sunt immutatae, unde recentiores tabulae ortae sunt, quae cum omnes continuo quodam progressu ex eodem fonte derivatae essent, quamvis diversae ab He- ronis opere mensurae proponerentur, nomen tamen Hero- nianarum retinuerunt. Quo quidem nomine nos quoque iure utemur, dummodo de origine et quasi fonte, mon de ipso auctore intellegamus.

Alia fragmenta metrologica Heroni tributa.

Iam haec fragmenta etsi pro temporum ratione multum inter se differunt, omnia congruunt in eo, quod nihil nisi mensuras, quas geometricas dicere licet, continent. Verum tamen cum tot et tam varia fragmenta de mensuris por-

ces mesures, d'aprés lesquelles étaient assises les contribu- tions fonciéres, directes et indirectes, et suivi d'un tableau des mesures tombées en désuétude.

9*

13

ED PROLEGOMENA IN

rectis Heroni tribuere consuevissent, quam facile fieri po- tuisse censemus, ut etiam alia fragmenta, quibus de men- suris cavis vel de ponderibus et nummis ageretur, ad He- roniana adscriberent? Et sane multa eius rei vestigia ex- stant. Nam et in codicibus Heronianis, quorum nos noti- tiam habemus, nonnulla de ponderibus et nummis excerpta inveniuntur, et docti quidam viri, qui duobus fere abhine saeculis de mensuris et nummis scripserunt, e codicibus

manu scriptis non solum ea fragmenta Heroniana, quae in

vulgus nota sunt, sed etiam alia quaedam protulerunt quae postea paene. ad oblivionem reduci coeperunt. Qua de re ne infra saepius et cum magna mora dicendum sit, hic locus esse videtur, ut quaecunque ad id argumentum per- - tinent in brevi conspectu ponantur.

Primum Ios. Scaliger in Dissertatione de re numma- ria sub Heronis nomine passim illud fragmentum ab Ale- xandrino quodam homine scriptum affert quod Περὶ τα- λάντων vel TTepi μέτρων xoi «ταθμῶν ὀνομαείας in- scribitur ). Idem aliquoties citatur a Salmasio in Refu- tatione utriusque elenchi Cercopetaviani, qui in pluribus libris manu scriptis id se invenisse dicit et ex his nonnulla emendatius edidit: pro Herone autem in quibusdam codici- bus Africani nomen legi commemorat, qua de re posthac videbimus ?). Ex alio fragmento inter Heronianas reliquias servato Salmasius in Confutatione animadversionum Anto- nii GCercoétii hie est alter liber in Petavium scriptus ?) complures locos affert, quos ad tractatum quendam Epiphanianum pertinere infra demonstrabimus ἢ). Denique in opere illo ingentis studii et laboris, Plinianis exercita- tionibus in Solinum, idem plurima Heroniana de mensuris porrectis citat, quae quidem omnia e tabulis Heronianis

1) Vide proleg. $ 99 et in contextu fragm. 95.

2) Confer infra $ 47 et 99 adn. 92.

3) Et Confutatio et Refutatio ficto auctore Francisco Franco anno 1623, altera Midelburgi, altera Parisiis, prodierunt. Prius scriptam esse Confutationem e com- pluribus Refutationis locis satis apparet,

4) Vide proleg. 8 90 adn. 3.

4

SCRIPTORES GRAECOS. 21

prima et quinta repetivit*. Post hunc Gronovius in libris de sestertiis passim Heroniana fragmenta de nummis et ponderibus attulit, nec tamen aliunde nisi a Scaligero et Salmasio mutuatus. .Excipiunt hos Angli I. Greave- sius, qui in commentatione de Romano pede et denario praeter locum breviorem e tabula Heroniana prima) gra- vissimum illud fragmentum, Pollucis loco cognatum, ex- hibet de quo supra (S 2) diximus; et Ed. Bernardus in libris de mensuris et ponderibus antiquis, ubi Hero, etsi verba eius non exscribuntur, tamen passim e libris manu scriptis citatur". Denique Pauctonus e codicibus Pari- sinis pauca Heroniana affert, quae ad mensuras cubicas pertinent ?). .

Heronis fragmenta ad. Didymi librum adscripta.

Haec igitur Heroniana a viris doctis e libris antiquis citata sunt. Restat ut aliam quaestionem aggrediamur, quae etsi specie diversa videtur, tamen hoc statim loco disce- ptanda est. Nonnulla enim et Heroniana et alia fragmenta

14

5) Pag. 242b E affertur tabulae I 15; p. 411 4 8.

eiusdem tabulae 8 20; p. 481 à D 8 1 extrema et 8 19: p. 481 b B 89 et 10; p. 482a D 8 18; p. 712 a B 8 12; p. 841b D 8 25; p. 851b A 8 10, ibidem sub D et E 8 21. Porro p. 481 b B tabulae quintae 8 12 extrema et 8 13; p. «12a B 11, quae e codice Paris. 2013 petita esse

videntur (v. adnot. crit. ad huius tabulae 8 12); tum

p. 481a D, ubi alter Hero geodaetes qui acenae sede- cim spithamas tribuat citatur, respici videtur tabulae VII 8 11. [Quae p. 492 b D afferuntur, ea non ad mensuras pertinent. Denique etiam in notis ad historiae Augu- stae scriptores ab eodem citantur tabulae I $ 3 (p. 405 a F) et 8 9. 10 (p. 248 b C).

6) Discourse etc. (v. supra $ 2 adn.) p. 187: δὲ '|ra- λικὸς ποὺς δακτύλους ἔχει τρεῖς καὶ δέκα καὶ τρίτον, quae fere congruunt cum tabulae I 10.

7) Ut alia quae mentione non digna sunt taceam, Bernardus p. 235 tabulae VII paragraphum 15 e tribus libris manu scriptis, atque haee praeterea ex MHeronis codice Bembino affert: τὸ μίλιον ἔχει crábia Z's, πόδας δῳ΄: τὸ δὲ Ῥωμαϊκὸν μίλιον ἔχει πόδας eu: quae eonve- niunt cum tabula Euclidea (fr. 14, 12).

8) Métrologie p. 266; vide infra 8 38 adn. 1. .

22 PROLEGOMENA IN

per errorem Didymo cuidam Alexandrino tribuerunt, cuius libellum de mensuris marmorum et lignorum e codice Am- brosiano non ita longo abhinc spatio edidit Ang. Maius). Ibi a capite XIV prima et secunda tabula Heroniana, tum fragmentum Alexandrinum de talentis (95) et aliud de men- suris (81), deinde varia problemata stereometrica et geome- trica leguntur. Haec autem minime Didymo tribui posse iam Maius, quamvis levissime tantum et quasi praeteriens eam quaestionem in praefatione attingeret, suspicatus est?). Lucem deinde attulit Martinus, qui Parisinis Didymi codi- cibus perlustratis reliquiisque Heronianis collatis, quae Didymea quaeque Heroniana essent, acutissime distinxit?) Qua de re ne ulla dubitatio relinqueretur, idem praeterea testimonio usus est codicis Monacensis^), in quo cum alia tum fragmenta illa de mensuris praefixo Heronis nomine

antecedunt Didymi eidem libello, neque quidquam praeterea -

quod Heronianum sit sequitur. Nullus igitur iam Hero-Di- dymus, quod ambiguum nomen, ut in re incerta finxit Boeckhius?), nihil etiam ab ullo Didymo de mensuris cubi- cis aut talentis scriptum, nec quidquam praeter parvum illum libellum de marmorum et lignorum mensuris ad Didy- ' mum auctorem revocandum. Haec vero nostra sententia non Martini solum auctoritate nititur, sed ipsi et Monacen- sem codicem et e Parasinis unum) accurate inspeximus, atque apographum codicis Vossiani Lugdunensis in nostris

1) Iliadis fragmenta et picturae. Accedunt scholia vetera ad Odysseam. Item Didymi Alexandrini marmo- rum et lignorum mensurae, Edente Ang. Maio. Mediol, 1819. Incipiunt p. 149 Διδύμου ᾿Αλεξανδρέως μέτρα μαρμάρων καὶ παντοίων ξύλων

2) P. 151: Etsi vero hi codices et fortasse alii plures Didymo hoc opus vindicant, mihilo minus haud scio an id maioris operis, cuius parens laudatur Hero, pars quaedam aut excerptum dicendum sit, Quod addit etiam fieri po- tuisse, ut ipse contra Hero ex antiquioribus Didymi scri- ptis multa sibi sumpserit, id minime probari: potest.

3) P. 187—193.

4) Cod, Graec. n. 165.

5) Metrol. Unters. p. 95.

6) Cod. Paris, Graec. n. 2475.

o

SCRIPTORES GRAECOS. 9

manibus tenemus. Qua de re uberius disserendi alio loco erit occasio.

De tabula Heroniana. prima.

Haec in universum de fragmentis Heronianis disputanda fuerunt. Quibus tandem ad finem perductis iam bene in- structi ad alteram huius quaestionis partem aeccedimus,

qua de singulis tabulis ita disseremus, ut et omnes in his

mensurarum rationes explicemus et, quam quaeque ad aeta- tem referenda videatur, quantum fieri possit, definiamus. In vetustissimo e codicibus Parisinis qui Heronis geo- metriam continent (S 11) non procul ab initio^) ea men- surarum tabula legitur quam nos quarto loco inter Hero- nianas posuimus. Verum in eodem libro post clausulam geometriae?) et alia quaedam geometrica et illa duo Hero- nis fragmenta?) reperiuntur quae nos tabula prima compre- hendimus. lam cum in fine huius tabulae legamus: ᾿Αλλὰ

ταῦτα μὲν κατὰ τὴν παλαιὰν éxOeciv: τὴν δὲ νῦν κρα-

τοῦςαν δύναμιν ἐν τοῖς προοιμίοις τοῦ λόγου ὑπετά-

£apev, inde facili coniectura colligimus eos qui olim He-

ronis geometriam contraxerunt initio mutati operis omissa vetustiore mensurarum tabula, quae antea ibi scripta erat, eas mensuras in conspectu posuisse quae tum in usu essent, illam autem vetustiorem tabulam in appendicem operis reie- cisse*). Unde factum est, ut praeter Letronnium omnes qui antea haec fragmenta ediderunt, cum eum ordinem quem in recentiore opere Heroniano invenissent mutare nollent, recentiorem tabulam primo, vetustiorem secundo loco po- nerent. Nos tamen cum omnes eius generis reliquias e variis libris manu scriptis petitas colligeremüs et quo tan-

dem ordine eae in hoc libello exhibendae essent diu ambi-.

geremus, postremo nullam aliam nisi temporum rationem

1) Cod. Gr. 1670 fol. 645^; incipit autem Heronis geo- metria ibid. fol. 028. Haec omnia facilius tum perspici poterunt, cum Heronis geometria a me edita erit.

2) Fol. 1294: ἸΤΤεπλήρωται τῶν ἐπιπέδων κατὰ ἔκ- θεειν Ἥρωνος μέτρηςεις. Vide Martin, p. 133.

3).Fol. 130^ —132?, Conf, Martin. p. 133 s.

4) Letronn. p. 52, Martin. p. 204.

ig^ 7 3 dg n DW. SUP D i E be n a SECTEUR e.c t ^

|--

LN PROLEGOMENA IN

haberi posse intelleximus. Haec igitur tabula de qua agi- mus, ut aetate, ita etiam loco nobis est prima. Atque iis- dem fere verbis eam in illa Heronianae geometriae editione qua primo secundove post Chr. n. saeculo vulgo uti sole- bant (S 12) scriptam fuisse existimamus; pauca tamen recentiore auctore eius geometriae quae in codicibus Pari- sinis exstat addita esse apparet, quae nos, ut quam inte- gerrima vetustioris tabulae species praeberetur, in hae edi- tione uncis inclusimus (S 20).

De pede Philetaereo.

16 lam in hac vetustiore tabula quaenam mensurae propo- nantur inquiramus. Graeca pleraque sunt nomina, occur- runt tamen etiam Aegyptiae mensurae, ξύλον, ἄμμα; CXOlvoc, nec desunt Romanae, pes ltalicus et iugerum. Denique est pes quidam Queraípeioc!), ad quem omnes reliquae mensurae definiuntur. Varia igitur mensurarum genera mixta et consociata esse videmus. Qua de re longo verborum circuitu dicendum esset magnaque nobis ad con- clusionem properantibus mora afferretur, nisi ea quae ab aliis diligenter quaesita et enucleata atque a nobis alio loco retractata et comprobata sunt?) breviter hic repetere satis esset.

Aegypuis antiquitus cubitus qui regius vocabatur in

1) De forma vocabuli Φιλεταίρειος (non Φιλεταίριος) vide praefationem criticam ad tab. Heron. I.

2) Pedem Italicum, qui in secunda tabula comme- moratur, Romanum esse primus suspicatus est D'An- ville (TrFraité- des mesures p. 18); idem accuratius de- monstravit atque inde mensuram Ptolemaici sive Phile- taerei pedis definivit Hase (in Palaeologo p. 20 ss.). Denique acutissime de eodem argumento disputavit Le- tronne (Hecherches p. 104—118). Hi quidem omnes eas mensuras Aegyptias aetatis Ptolemaicae esse recte con- tenderunt, Obstabat tamen Philetaerei pedis nomen, quod a Pergameno regno 'ductum esse egregie coniecit Boeckh (Metrol. Unters. p. 215 s.). Sed quomodo factum esse videatur, ut Asiatieae mensurae nomen in Aegyptum transferretur, nuper a nobis explanatum est in Fleckeiseni

annalibus philologieis (Jahrbücher für Philol. u. Paedag. 1863 p. 162 ss.).

& xu

BO ETUR NUIT Reg

SCRIPTORES GRAECOS. . 25

usu fuit, cuius exactam mensuram e vetustissimis illius gentis monumentis cognitam habemus?) Quae mensura etiamtum, cum Ptolemaei Aegypti regnum tenebant, et in- tacta mansit et regii cubiti (βασιλικοῦ πήχεως) nomen retinuit. Sed Graecorum consuetudine ei cubito addita est sua bessalis mensura, hoc est pes, quem Ptolemaicum a rege auctore dicere consueverunt. Quid vero? quomodo

alterum nomen a Philetaero ductum in Heronianam tabulam

irrepsit? Scilicet Aegyptio cubito par fuit ea mensura quae in Persarum regno legitima erat, unde βαςιλήϊος πῆχυς ab Herodoto nuncupatur?) Hunc cubitum et in aliis regni provinciis et per Asiam minorem usitatum fuisse satis con- stat. lam cum Philetaerus regni Pergameni fundamenta iecisset, vel ipse vel, quod magis probabile videtur, succes- sor eius Eumenes praeter regium cubitum, quem intactum reliquit, bessalis mensurae sive pedis legitimum usum esse voluit, qui pes inde Philetaereus dictus est.. Quae omnia, etsi a nullo scriptore prodita sunt, certis tamen rationibus colligere licet. Fuerunt igitur pares et cubitales et pedales mensurae in Aegyptio atque in Pergameno regno: nec ta- men Ptolemaeos suum pedem e Philetaeri regno petivisse aut Philetaereum potius quam Ptolemaicum appellasse cre- dibile est. Verum id nomen Romani demum in Aegyptum transtulerunt. Utram enim, quaeso, mensuram illi prius cognoverunt, Pergamenam an Ptolemaicam? Quid? cum anno CXXXIII ante Chr. n. Attalus ΠῚ regni sui heredem populum Romanum instituisset, nonne his agrorum Perga- menorum mensura cum pede et iugero Romano compa- randa fuit? Quo facto necesse est haec eos et invenisse et legibus sanxisse: primum quinos pedes Philetaereos ae- quare senos Romanos, deinde bina plethra singula iugera efficere. Porro in continuatione -huius quaestionis non omittendum videtur in Cyrenaica, quam anno XCVI Ptole- maeus Apion populo Romano testamento reliquerat, pedem vulgarem Graecorum quem nos Olympium dicere solemus

3) Vide ngos in Metrol. p. 279 s., ubi eos qui uberius de ea re exposuerunt citavimus, 4) Ibid. p. 41. 274.

20 PROLEGOMENA IN

legitimum eique Plolemaico nomen fuisse"). Denique cum non multo post etiam Aegyptus in provinciae formam red- acta esset ibique eadem pedis mensura atque olim in Attali regno, sed diversa a Ptolemaico Cyrenensium pede, reperi- retur, quo tandem alio nomine misi Philetaerei pedem Aegyptium Romanos appellasse censemus? Tum igitur Ro- manis auctoribus Ptolemaica mensura Philetaereae nomen obtinuit, nec iam mirum est in tabulas Heronianas eam appellationem translatam esse. Nam primam tabulam, quam vetustissimam esse diximus, inveterata iam Romano- rum potestate in Aegypto scriptam esse res ipsa declarat. Hinc etiam de Didymi aetate illius qui de mensuris marmo- rum et lignorum scripsit (S 14) coniecturam facere licet. Is enim nec Philetaereum pedem novisse videtur, sed pro- pria appellatione Ptolemaiei usus est, nec Romanum pedem, ut in tabula Heroniana legitur, ᾿Ἰταλικόν. sed accuratius "Punuaikóv. dicit. Ergo nec multo postea quam Aegyptus provincia facta est et ante auctorem Heronianae tabulae, initio primi post Chr. n. seculi, eum vixisse suspieamur. Nec tamen multo post vel primo saeculo vel initio secundi Philetaereum pedem in Heronianas tabulas illatum esse existimamus). Hoc igitur tempore prima tabula scripta esse videtur, quam postea recentior quidam auctor appen- dicis loco xd geomelriam Heronianam sua manu in novam formam redactam adscripsit.

De Aegyptiis mensuris. dq Quae praeterea de mensuris primae tabulae dicenda

sunt, ea quam brevissima expositione complectemur. Tria ibi mensurarum genera reperiri supra diximus,

5) Hygin. de condic. agr. p. 123 ed. Lachmann.

6) Idem de aetate secundae tabulae Heronianae iu- dicant Boeckhius p. 10 et Martinus p. 204; nec vero op- poni potest, quod vocabula ckouTAuxceic, crpopíoAot , KU- μάτια, quae initio eius tabulae (8 3) leguntur, posterioris Graecitatis sunt. Nam haec ab eo qui recentius Hero- nianum opus confecit addita sunt, cetera autem sine du- bio ad secundum vel etiam primum post Chr. n. saeculum pertinent,

SCRIPTORES GRAECOS. 21

nam ad Aegyptias mensuràs additas esse Graecas, ad has porro Romanas.

De Aegyptiorum mensuris fere nihil a veteribus scri- ptoribus traditum habemus. Nam praeter cubitum, cuius Herodotus mentionem facit, unum schoenum, maximam itinerum mensuram , et ille et alii quidam commemorant *). Verum in hac tabula Heroniana, si accurate quaerimus, nonnullas alias eius gentis mensuras indagare licet?). Pri-.

mum ξύλον, quod trium esse cubitorum dicitur, etsi Grae-

cum nomen est, Aegyptiorum esse apparet. Nusquam enim aut in Graecia aut apud Romanos talis mensura usitata fuit, quae quidem nec plethro nec stadio nec ulli praeterea Graecorum mensurae accomodata esset. Servatam igitur ex Aegyptiorum consuetudine hanc mensuram a Ptolemaeis et Graeco nomine in tabulas geometricas receptam esse exi- stimamus. Huc accedit ἄμμα quadraginta cubitorum, cuius quae sit origo ipso nomine declaratur ?). Quae utinam la- tiore disputatione persequi liceret. Sed haec quaestio, nisi ampliorem librum scripseris, ad finem nequit perduci; nunc autem cum aliud agamus, nihil nisi breviter propo-

1) De cübito vide Herod. 2, 168, de schoeno eundem 2,6 et alios qui in nostra Metrologia p. 282 s. citantur.

2) Ex iis quae Queipo (Essai sur les systémes métriques I p. 159 ss.) de his Aegyptiis mensuris disseruit nonnulla probanda, cetera aspernanda esse vidi. Nam de xylo quidem recte statuit (p. 159), verum et in aliis et in hoc maxime fallitur, quod μίλιον Heronianum mille orgyiarum et quartam partem parasangae fuisse opinatur (p.160—163). Quae ut refutentur, hic non est locus: sed unum ecom- memoro iniuria Heronem e Bernardi libro auctorem citari, nam nihil ille nisi locum quendam e septima tabula (supra 8 13 adn. 7) affert; haec autem, cum multo posteriore tempore scripta sit, nihil nec ad primam Heronianam tabulam nec ad veteres Aegyptiorum mensuras pertinet.

3) Vocem ἄμμα Aegyptiam esse inde coneludo, quod Graeca non est, nam ἅμμα, quod Lepsius p. 106 (v. infra adn. 6) suadet, repugnat librorum auctoritati. Quaecümque autem in hac fabula nec Graeca nec Romana sunt, ea Ae- gyptia esse quis negaverit? Et Hebraici amma eadem est origo, significatio autem diversa, nam cubitum apud illos denotat, Similiter Graecum ἄκαιναὰ et Baeticum acnua eiusdem originis esse videntur, sed hoc decemplicem illius modum significat,

*& mS τὸ ΕΟ ἀπο το Cami c rrr]

28 : PROLEGOMENA IN

nere possumus nostram sententiam, quae elsi argumentis

et certa ratione a nobis non comprobata est, tamen spera-.

mus fore ut multis probabilis videatur. Haec autem sta- tuimus: a cubito regio qui septem palmorum vel duode- triginta digitorum fuit omnes maiores mensuras derivatas esse, sed alia ratione in agris alia in itineribus metiendis usos esse. Etenim agrorum mensuras fuisse constat orgyiam quattuor cubitorum, amma quadraginta cub. vel decem orgyiarum ^.

Ad quae num accesserit stadium quadringentorum cu- bitorum vel centum orgyiarum, in medio relinquimus. Nam etsi numerorum ratione egregie haec inter se congruunt, quoniam, ut amma decem orgyias, ita stadium decem am- mata efficit; tamen nec satis certa eius rei vestigia extant, neque equidem persuadere mihi. possum ab ulla unquam gente quadratum stadii modum factum esse omnes autem agrorum mensuras quadratas esse necesse est.

Praeterea ne omittamus aliam agros metiendi rationem . olim in usu fuisse, qua non orgyia, hoc est quadrupla cu- biti mensura, sed ipse cubitus denaria ratione multiplica- retur. Nam ita factam esse aruram centenorum cubitorum Herodotus scribit?). Quae duo diversa mensurarum genera quibus vel locorum vel temporum discriminibus usitata fuerint, alienum est ab hoc loco inquirere).

Denique in itineribus metiendis a cubito ductam esse arbitramur triplam eius mensuram, ξύλον. quo tantum spalii significasse videntur quantum duobus gradibus con- ficitur. Haec xyla in itineribus proinde atque Romani suos passus miliario numero computabant, quaterna autem mi- lia schoenum efficiebant.

4) Gravissimum eius rei hoe est testimonium, quod

in tabula V omnis agrorum mensura orgyia et funiculo denarum orgyiarum fieri dicitur. Hoc autem cyoiviov δε- καόργυιον ipsum antiquum amma esse apparet. Conf. infra 25, vo.

5) 2, 168. Vide Metrol p. 284. ᾿ »-

. 6) Hie egregie viam aperuit Lepsius extrema ea dispu- tatione quae inscribitur Ueber eine Hierogl. Inschr. am Tem- pel von Edfu ( Abh. d. Berl. Akad. philos. hist. Kl.1855 p.69 ss.). Quae ego alio loco aceuratius persequar.

SCRIPTORES GRAECOS. . 29

De reliquis primae tabulae mensuris.

Porro, ut saepius diximus, ad antiquum Aegyptiorum 18

cubitum a Ptolemaeis Graeca mensurarum ratio translata est. Hinc et minores cubito mensurae, δάκτυλος, παλαι- «τής, διχάς, ςπιθαμή. πούς. πυγών. πῆχυς, et maio- res, ὀργυιά, πλέθρον. cróóiov, δίαυλον . ortae sunt. Quae etsi verbis Graecae videntur, tamen ab his tanto di- versae sunt, quanto cubitus Aegyptiorum vulgarem Grae- corum cubitum superat!) Accedit ἄκαινα sive κάλαμος decem pedum, cuius mensurae originem e Graecia, non ex Aegypto, repetendam esse alio loco demonstravimus). Denique postquam Aegyptus in Romanorum potestatem redacta est, quomodo pes monelalis et iugerum, Romano- rum mensurae, cum Ptolemaicis composita sint, iam supra significavimus (S 16). Nam perinde atque antea in regno Pergameno, ita tum in Aegypto Romani hanc certam et legitimam rationem inter suas et Aegyptias mensuras inter- cedere voluerunt, ut quini pedes Ptolemaici senos mone- tales, sive quini cubiti regii novenos pedes Romanos ae- quarent?). Hinc in tabula Heroniana pes Italicus, hoc est Romanus, tredecim digitos cum triente, qui digiti sunt Philetaerei, habere dicitur, atque ubicunque praeterea Ita- lici pedes cum Philetaereis comparantur, eadem valet ratio ; hine etiam πυγών. mensurae modus Graecis non ita usi- tatus, in tabulas Heronianas receptus esse videtur, quippe

1) Vide nos in Metrol. p. 283.

2) Est locus Apollonii Rhodii (8, 1823): ἐργατίνης ὥς τίς τε TTeAacyíót vóccev ἀκαίνῃ, ubi Scholiasta adnotat: ἄκαινά écri μέτρον δεκάπουν, Θεςςαλῶν εὕ jpeua ῥάβδος ποιμενικὴ παρὰ Τ]Τελαςγοῖς nópnuévn. Hine nos inFleckeis. annal, (a. 1863 p. 169 s.) demonstravimus hae decempeda ab antiquissimis temporibus Graecos in agris metiendis usos esse, inepte vero in Etymol, M. tradi in Aegypto eam inventam esse. De forma ἄκενα, quae est recentio- ris consuetudinis, vide praef. erit. ad 'hane tabulam. Vox κάλαμος, quam "praeter acaenam auctor,huius tabulae . affert, etiam in inscriptionibus legi auctor est Passow in lexico Graeco,

3) Didym, de mens. 12 (in nostra collectione fragm. 9 8 4. Confer Hasium in Palaeol. p. 36, vel nos in Metrol, p. 281.

ἦν Arr E

80 " PROLEGOMENA IN

qui par esset Romano cubito). Porro cum ex eadem ra- tione plethrum Ptolemaicum centum pedum non diversum esset ab actu Romanorum, qui centum et viginti est pe- dum, facile additum est iugerum, hoc est duorum plethro- rum vel actuum mensura, qua Romani in omnibus publicis rationibus uti solebant. Postremo etiam in mensuris itine- rum, quantum fieri potuit, similitudo et consensus quae- sita. Nam Romano passui respondere volebant βῆμα, quod, perinde ac gradus sive dimidius passus, duorum pedum et semissis esset; sed cum hi pedes essent Philetaerei, βῆμα

tres pedes Romános aequabat (v. infra $ 33). Magis etiam -

μίλιον Ptolemaicum a simili Romanorum mensura discre- pabat. Etenim ex Aegyptiorum consuetudine mille ξύλα, non passus, miliariam mensuram effecisse vidimus (S 17), unde factum est, ut illud uiMov mille octingenta βήματα (non duo milia), sive quattuor milia quingentos pedes Phi- letaereos haberet, Romanorum igitur mille passus supera- ret pedibus quadringentis. |

De introductione primae tabulae Heronianae.

Diximus adhuc de ipsis mensuris quae prima tabula He- roniana continentur. Verum in codicibus Heronianis prae- missa est introductio quaedam de arte metiendi ab Aegy- ptiis inventa. Ac primum quidem, quae in codice Parisino vetustissimo (S 11) scripta sint, videamus. lbi, ut supra demonstravimus (S 15), non procul ab initio recentior mensurarum tabula legitur, cui haec praemissa sunt:

Ἥρωνος ἀρχὴ τῶν γεωμετρουμένων.

Καθὼς fju&c παλαιὸς διδάςκει λόγος, οἱ πλεῖετοι τοῖς περὶ τὴν γῆν μέτροις καὶ διανομαῖς ἀπηςχο- λοῦντο᾽ ὅθεν καὶ γεωμετρία ἐκλήθη. δὲ τῆς μετρή- ceuc ἐπίνοια ηὕρηται παρ᾽ Αἰγυπτίοις. διὰ γὰρ τὴν τοῦ Νείλου ἀνάβαειν πολλὰ χωρία φανερὰ ὄντα τῇ ἀναβάςει ἀφανῆ ἐγίνετο, πολλὰ δὲ καὶ μετὰ τὴν ἀπό-

4) Ex hae ipsa mensura a Romanis Aegyptium qua- dranta! novaque artaba derivata sunt. V. infra $ 39.

SCRIPTORES GRAECOS. 51

βαειν ")* καὶ οὐκέτι ἦν δυνατὸν ἕκαςτον διακρίνειν τὰ ἴδια. διὰ τοῦτο ἐπενόηςαν οἱ Αἰγύπτιοι τήνδε τὴν μέτρηςειν, ποτὲ μὲν τῷ καλουμένῳ cyotviu, ποτὲ δὲ καλάμῳ. ποτὲ δὲ καὶ ἑτέροις μέτροις. ἀναγκαίας τοί- γυν τῆς μετρήςεεως oücnc εἰς πάντα ἄνθρωπον φιλο- μαθῆ περιῆλθεν χρεία ἢ.

Eadem verba et in aliis libris Parisinis?) et in Vindobo- nensi^ reperiuntur. Sed haec est recentior et brevior eius loci forma, vetustior autem in illo codice Parisino una cum prima mensurarum tàbula appendicis loco post geometriam Heronianam addita est (S 15). Haec igitur forma in nostro fragmentorum contextu primo loco posita est, quae etsi non ipsam Heronis orationem exhibet, multo tamen pro- pius quam illa recentior ad eam accedere videtur.

Adsceribere hic placet similem locum ex Etymologico Magno, quem e fonte Heroniano derivatum esse apparet. Ibi vox ἄκαινα quae apud. Apollonium Rhodium?) legitur sic explicatur: Νεῖλος τῶν Αἰγυπτίων ποταμὸς ἀνα-

᾿βλύζων καὶ ἀνερχόμενος διὰ τοῦ θέρους τὰ ὅρια τῆς

τῶν Αἰγυπτίων γῆς τῇ ὑγραςίᾳ λύων καὶ μιγνύων ἀπώλλυεν. ὕετερον δὲ ῥάβδον λαβόντες τᾶς ἑαυτῶν γᾶς ἐγεωμέτρουν πρὸ τῆς ἀναβάςεως τοῦ ποταμοῦ

. καὶ ἐςημειοῦντο᾽ καὶ πάλιν μετὰ τὴν ἀπόβαειν τοῦ

^

ποταμοῦ τῇ αὐτῇ ῥάβδῳ ἐγεωμέτρουν. koi γεωμε-

-

1) Hie φανερὰ addendum videtur collata vetustiore eius fragmenti forma.

2) In nostra verborum scriptura quae discrepent Parisino 1670, demonstrabo in Heronianis reliquiis, Mar- linus p. 436 s. de plerisque graviter errat. reb

3) Vide Martin, p. 436. Ipsi denuo contulimus Paris. 2013 fol. 998, eundem fol. 141^, 2438 fol. 101*, in quibus

ΟΠ nihil ita discrepat a nostra scriptura, ut memoratu dignum

sit [nisi forte quod εὕρηται habent pro ηὕρηται]. In aliis libris non ea verba quae supra leguntur, sed haec in-

Scripta sunt: Ὅπως εὕρηται ἐπίνοια τῆς μετρήςεως.

4) Cod, philos, Gr. CLXXIX (Nessel) fol. 1118, Is in his diserepat a Parisinis: μὲν addit post Ἥρωνος, T€ omittit post μέτροις, ἀπηςχολούντων habet pro ἀπηςχο- λοῦντο, ἐγίγνοντο pro ἐγίνετο, οὐκἔτινων οὐ vitiose pro οὐκέτι fjv, οὔτης τῆς μετρήςεως pro τῆς μετρ. οὖς.

5D) Vide supra 8 18 adn. 2.

292 PROLEGOMENA IN .

τροῦντες éxacroc τὴν ἰδίαν γῆν ἀπελάμβανε δίχα μά-

χης καὶ φόνου. ἐκλήθη οὖν ῥάβδος [ἐν] ἐγεωμέ- τρουν ἄκαινα, fj ςτερεοῦςα αὐτοὺς τοῦ καίνειν ἀλλή-

λους ἐςτι φονεύειν. Ex his extrema perversa sunt,

nam alia est vocis ἄκαινα origo), sed de arte quidem metiendi qualis apud Aegyptios in usu esset recte auctor secutus est Heronem Alexandrinum.

In eadem tabula quaedam a recentiore manu addita.

Restat denique, ut de additamentis quae in prima tabula inveniuntur paucis dicamus. Nam cum omnino eius tabulae

forma ac ratio ad saeculum primum vel secundum post Chr. .

n. pertineat, nonnulla tamen aetate-multo recentiore addita esse apparet. Primum post verba εὐθυμετρικὸν μὲν οὖν écri πᾶν τὸ κατὰ μῆκος μόνον μετρούμενον (S 3) haec adiecta sunt: ὥςπερ ἐν ταῖς ςκουτλώςεειν οἱ crpogto- λοι καὶ ἐν τοῖς ξυλικοῖς τὰ κυμάτια καὶ óca πρὸς μῆ- Koc μόνον μετρεῖται. In quibus explicandis auctorem sequimur Salmasium in notis in Vopiscum), ubi allata quorundam et Graecorum et Latinorum vocabulorum simi- litudine ςκουτλώςεις vocem. e Latino sermone petitam vestium praetexturas (vel cireumtexturas) significare docet. CrpogióAouc autem parva strophia ἢ. e. fascias vel vittas quibus vestium extremitates praetexuntur interpretatur. Quid vero κυμάτια Depingi res facilius potest quam ver- his describi. Apud Vitruvium?) sunt ea quae tori vel spirae instar prominent in columnis; sunt vero etiam in opere ligneo taeniae quae per extremitates in longitudinem affigi solent?). Porro ubi de cubiti mensura agitur ($ 12) sine

T Vide nos eo loco quem $ 18 adn. 2 citavimus. 1) Historiae Augustae seriptores VI rec. Claud. Salma- sius (Paris 1620), tom. II (Salmasii notae) p. 405 a F b B.

2) De archit. 3, 5,7; 8, 5, 10; 4, 1, 7 al.

3) V. Hesych. s. v.: oi ὑπεροχαὶ παρὰ TékToct καὶ λιθοποιοῖς. Sic igitur vernaculo sermone locus inter- pretandus videtur: *»ie bei den Kleiderbesdtzen die Fran- sen und bei dem Holzwerk die Leisten. Letronnius p. 51 locum sie interpretatus est: comme quand il s'agit de me- Surer des bandes de franges, ou des planchettes de bois

"vi

SCRIPTORES GEAECOS. 323

dubio interpolata sunt verba: καλεῖται δὲ καὶ ξυλοπρι- crikóc πῆχυς. Quae tum addita sunt, cum vulgaris cubi- tus duorum pedum erat, vetus autem mensura tantum in lapidibus et lignis metiendis servabatur (tab. V, 11). Deinde verba f| δὲ ἄκενα ἔχει πόδας Φιλεταιρείους Y ἤτοι δακτύλους ρξ΄ (S 19) suspitionem movent. Nam et aliena sunt ab hoc loco et antea (S 16) eadem mensura iam explicata est. Quae quidem illic κάλαμος dicitur; sed alte- rum nomen ἄκαινα. si initium tabulae contuleris (S 4), eodem loco, quo κάλαμος, olim scriptum fuisse facile tibi persuadebis. Denique extrema verba 20): ἀλλὰ ταῦτα μὲν κατὰ τὴν παλαιὰν ἔκθεειν " τὴν δὲ νῦν kparoücav δύναμιν ἐν τοῖς προοιμίοις τοῦ λόγου ὑπετάξαμεν ab illo qui recentiorem Heroniani operis editionem confecit addita esse ipsa res declarat.

- De tabula Heroniana Il.

Vetustissimam tabulam Heronianam de qua adhuc dis- seruimus in libris manu scriptis simile fragmentum sequi- tur uncia Romanorum mensura memorabile. In hoc primum quae congruant cum illa prima tabula, deinde quae: ab ea differant, videamus. Eadem omnino sunt mensurarum no- mina, eaedem mutuae earum rationes; sed omissa sunt et mensurae quas proprie Aegyptias diximus: ξύλον. ἄμμα, cxoivoc (rrapacáprno), et nonnullae Graecae minus usita- tae : διχάς, πυγών, δίαυλον. Pedis modum perinde atque in prima tabula Philetaereum esse ex acaenae definitione (S 10) colligimus; unde etiam in fine pro corrupta scriptura cT€- ρεούς sine dubio Φιλεταιρείους est restituendum. | Sed praeterea Romanum quoque pedem in eadem tabula latere cerlis rationibus evincitur. Nam et μίλιον (S 14) quinque milia pedum habere dicitur, qui pedes sunt Romani, et iu- gerum (S 12) ad eandem pedalem mensuram definitur, qua- propter hoc loco τὸ Ἑλληνικόν. quod modo πλέθρῳ, Graecorum mensurae, recte appositum fuit, ad iugerum

Denique a Du-Cangio in Gloss. med, et inf. Graecit. «κούτλωεις explicatur: sceutulatio, vestis praetextura, instita, ornatura in ima vestis parte.

SCRIPT. METROL. I, 3

21

94 PROLEGOMENA IN

autem nihil pertinet, uncis inclusimus. Denique etiam un- cia sive duodecima pedis pars nisi ad Romani pedis mensu- ram recte referri non potest. Sic igitur concludimus: au- ctorem huius tabulae id egisse, ut et Romanas et Philetae- reas mensuras sub uno conspectu poneret, sed in eo quam gravissime lapsum esse, quod nullo prorsus utriusque men- surae discrimine facto parem esse Philetaereo Romanum pedem existimaverit.

Praeterea auctor eius tabulae de quadratis et cubicis niensuris quaedam expouit: primum enim docet, quot digi- torum quadrata sit uncia, deinde omnes mensurae a palmo ad cubitum quot uncias quotque digitos et quadrata et cu- bica ratione habeant), postremo quae sit gradus, orgyiae, acaenae, agrestium mensurarum quadrata ratio.

De tabula Heroniana III.

99 Tertia tabula nihil nisi breviorem conspectum earum mensurarum exhibet quae prima tabula continentur. Ita autem auctor in enumerandis mensuris versatus est, ut posteriores quasque cum prioribus ex ordine compararet. Cubitum igitur primum pedali, deinceps palmorum et digi- torum mensura expressit; βῆμα primum cum cubito, deinde rursus cum minoribus, orgyiam cum gradu et reliquis, ce- tera eodem ordine cum minoribus quibusque comparavit.

De tabula Heroniana IV..

23 Quarto loco posuimus gravissimam illam tabulam de iugeri divisione agrestibusque qui dicuntur pedibus, in qua quae mensurarum ratio tradatur cum per se admodum diffi- cile sit intellectu, non parum nonnullorum locorum dubia scriptura auget obscuritatem. Quam cautissime igitur in tanta ambiguitate versemur necesse est. Fuerunt qui hoc

1) Cum 8 16 ad 18 παλαιςτή, ςπιθαμή, πούς et quadrata et cubica ratione explicentur, dubitari non potest, quin etiam cubiti quadrata mensura ab auctore tabulae definita sit, Unde initio paragraphi 19 haec addenda sunt: τετράγωνος πῆχυς ἔχει οὐγγίας Tk, δακτύλους pos. Conf. tab. IV 8 5. ;

SCRIPTORES GRAECOS. 35

fragmentum ad aetatem Byzantinam referrent. At vero tum bipedali cubito facto prorsus alia fuit agrestium mensura- rum ratio (S 24); in hae autem tabula eodem modo atque in prima et iugerum et reliquae mensurae definiuntur. Nam in illa antiquissima tabula iugerum habere dicitur

in longitudinem pedes CCXL Rom., CC Philetaereos,

in latitudinem pedes CXX Rom., C Philet., idem

in longitudinem XXIV decemp. Rom., XX acaenas Phil.,

in latitudinem XII decemp. Rom., X acaenas Phil., idem quadrata mensura

XXVIII DCCC ped. Rom., CC acaen. Phil.

Eaedem mensurae in hac quarta tabula comparent, etsi auctor in eo vel negligenter vel imperite versatus est, quod nullum nec Romanae nec Philetaereae mensurae di- scrimen fecit. Qui quod CC acaenas iugero tribuit, signifi- cat acaenas quadratas Philetaereas; quod vero statim post- ea iugerum XXIV acaenas longum esse dicit, has Romanas decempedas esse apparet. lam ad maximam difficultatem pervenimus, quae e corrupta codicis scriptura oritur. Ete- nim longitudinis acaenis XXIV non, ut consentaneum est, XII latitudinis acaenae respondent, sed miro errore A in codice scriptum est. Iam hoc in promptu est dicere A ve- tustius denarii numeri signum esse), ac facile, quod mihi quidem statim in mentem venit, superius ko e AA (ἢ. e. viginti) depravatum esse suspiceris. Sed tamen ne vanis indulgeamus coniecturis. Nam cum omnes reliqui numeri vulgaribus illis litterarum signis perscripti sint, qua tandem ralione fieri potuit, ut ex antiquiore consuetudine A huc irreperet. Immo id corruptum iudicemus necesse est. Ac proclive est dictu olim plenis litteris δέκα scriptum fuisse ; quod si verum est, antea κδ΄ mutandum est in κ΄, quo facto, verba quae sequuntur διαιρεῖται δὲ eic κ΄ μέρη optime congruere videntur. Αἱ vero aliam esse huius additamenti rationem statim demonstrabimus: ergo nec illud κδ΄ mutan- dum est nec Δ in δέκα mutandum, quod quidni etiam e δώδεκα compendio scripturae ortum esse existimemus?

1) Vide Franzium in Element, epigr. Gr. p. 347. 3:

96 PROLEGOMENA IN

Sic igitur statuimus: verbis μήκους γὰρ ἔχει ἀκαίνας κδ΄ et πλάτους δὲ ἔχει δώδεκα ἀκαίνας Romanam decempe- dalem mensuram ab auctore tabulae significari. Verum idem, memor Philetaereae divisionis, ad priora verba addit: διαι- ρεῖται δὲ εἰς κ΄ μέρη ἀνὰ ιβ΄. quae quidem, si antea ἀκαίνας κ΄ scriptum esset, prorsus abundarent. Exponere igitur voluit, prout Romanam vel Philetaeream mensuram sequereris , duplicem iugeri divisionem esse, nam ex altera ratione iugerum XXIV acaenas denorum pedum Romanorum, ex altera XX acaenas duodenum pedum habere: verum haec omnia, cum utriusque mensurae generis nomina nesciret, ita inter se confudit, ut, nisi prima tabula Heroniana ser- vata esset, ne a nobis quidem possent explicari.

His expositis iam ad id transeamus quod in hoc frag- mento omnium est maxime memorabile: novam dico mensu- ram, quae γεϊκοὶ πόδες vocatur. Quod vocabulum cum inauditum esset, primum érrtTÉOUJV legendum esse suspi- catus sum; sed id si scriberetur, et numerus qui sequitur mutandus esset et ipsum ἐπιπέδων. cum aliis locis nihil nisi ποδῶν legatur, abundare videretur. Immo vero repu- tantes, quam multa nova nec prius cognita in his tabulis occurrant, teneamus codicis scripturam. lam horum γεῖ- κῶν ποδῶν. quos agrestes pedes latine vocare licet, duo milia et quadringenti iugerum efficere dicuntur; duodeni igitur singulas quadratas acaenas Philetaereas aequant. Atque haec quidem ipsa est uncialis Romanorum ratio. Quorum agri mensores Philetaeream mensuram interdum ita ad suam consuetudinem accommodasse videntur, ut quadratam acaenam Philetaeream, quae est ducentesima iu- geri pars, assis instar ad uncias redigerent. Uncia ipsa au- tem Graece eikóc ποὺς appellata est. Quae illa aetate minutissima pars agrestium mensurarum fuisse videtur, qua minores in rationibus non computarentur.

Hoc igitur de duplici iugeri divisione proponendum vi- detur: aut Romana ratione iugero XXIV acaenas decempe- dales in longitudinem, XII in latitudinem, omnino pedum quadratorum XXVIII DCCC tributa esse, aut ad Philetaeream mensuram in CC acaenas quadratas, quae singulae duodenos pedes Romanos in longitudinem et latitudinem haberent,

SCRIPTORES GRAECOS. 91

iugerum divisum esse, ipsas autem quadratas acaenas in agri mensorum rationibus ad duodenas uncias vel γεϊκοὺς πόδας redactas esse.

Denique totum locum Latino sermone ita interpretemur, ut quae minus accurate ab auctore tabulae omissa sunt, ea suis quaeque locis adscribamus: *[ugerum habet acaenas quadratas Philetaereas CC et est agrestium pedum MMCCCC. Nam in longitudinem habet acaenas sive decempedas Ro- manas XXIV, dividitur autem in XX partes (A. e. acaenas Philetaereas), quae singulae sunt duodenum pedwm o- manorum, unde fiunt pedes Aomani CCXL. 1n latitudinem autem habet XII acaenas Aomanas, quae fiunt pedes CXX Romani. Sin longitudinem cum latitudine multiplicaveris,

fiunt ped. Rom. XXVIII DCCC.?

Quae praeterea in quarta tabula leguntur, de his, quo- niam plane cum prima tabula congruunt, nihil est adden- dum, nisi quod ex epithetis cubiti εὐθυμετρικὸς et λιθι- «óc colligitur illo tempore tabulam in hanc formam reda- ctam esse, quo bipedali cubito uti coeperunt.

In fine addita est cubicae pedis mensurae computatio similis illi quae in secunda tubula legitur. Ubi ἀγελαῖοι δάκτυλοι quid significent, cum probabilis ratio inveniri non possit, in medio relinquimus *).

De tabula Heroniana V.

Quae adhuc de Aeg gyptiis mensuris, quales sub imperio 24

Romanorum fuerint, e variis tabulis Heronianis cognovimus, ea omnia ad unum mensurarum genus pertinent Philetae- reum, cubito sesquipedali notabile. Iam vero ad alte- rum genus accedimus, quo posteriore aetate uti coeperunt, cum bipedalis cubitus factus est. Quam in rem difficilli-

/

2) In re tam obseura si coniecturam facere licet, ἀγελαῖος novo dicendi usu cubicam mensuram significare suspicer. Nam altera suspitio, ἀγελαίους esse pedes universos sive summam pedum, minus etiam proba- bilis videtur, Sed vereor ne hic locus non minus quam ea quae in codice statim subiunguntur, o E sit, de quibus vide infra 38 extr.

38 PROLEGOMENA IN

mam maximeque obscuram quam multifariam ego inquirere | conatus sim et quotiens re frustra tentata aliam super aliam viam, qua e tenebris quasi ad lucem penetrare viderer, ingressus sim, dicere vix possum. Nam cum ante Letron- nium nemo quidquam de eo argumento disseruisset, ipse autem vir ille sollertissimus, quamquam nonnulla recte explicuerat, plurima tamen intacta reliquisset, equidem denuo rem exquirendam esse statim intellexi, sed, ut dixi, qua ratione aenigmata quasi proposita solverem, diu mente el cogitatione laboravi: cum tandem collatis modii et me- dimni agrestibus mensuris certa ratione, non casu et for- tuito, verum inveni, Verum omnes illas tentaudi et quae- rendi ambages exponere longum est, nec hic locus est, ut ea quam res postulat verborum copia omnia explicentur: , sic igitur haec disputatio contrahenda videtur, ut enarran- tis magis quam quaerentis et ambig B enis orationem perse- quamur.

Ante omnia breviter summdm eorum proponamus quae demonstraturi sumus: primum omnes quintae tabulae men- suras praeter cubitum et orgyiam Romanas esse; tum no- vum cubitum, qui binos Romanos pedes aequaret, parvo incremento addito ex antiquo Aegyptio cubito ortum esse; denique orgyiam quoque quae in hac tabula reperitur anti- quam Aegyptiorum mensuram esse, sed modum eius levis- simo momento ita deminutum esse, ut crrópiuoc μόδιος, quae inde facta est agrestis mensura, tertiam iugeri partem plane aequaret.

De orgyia et satorio modio.

25 . lam in ipsa quaestione contrarium ordinem ei quem statim proposuimus sequi necesse est. De orgyia igitur quid statuamus? Primum nemini dubium esse censemus, quin haec quinta tabula cum prioribus Heronianis ita cognata sit, ut, etsi aetate diversae sint mensurae, tamen ad unam regionem omnes pertineant. Quae res tam mani- festa est, ut demonstratione non egeat, quapropter multa et certissima argumenta quae in promptu habemus hic supersedemus afferre. Iam orgyia novem ςπιθαμὰς paci- λικὰς cum quadrante habere dicitur (S 12), at vero non

» *-

m om ge V hs "n " T ! : hs. ud E "et "

-

—— "PLE

diiiidigoi m 4

ug.

5

SCRIPTORES GRAECOS. 59

suas nam omnis orgyia sex suos pedes vel octo spi- thamas habet sed alias spithamas diversi cuiusdam men- surarum generis. Has autem Romanas esse egregie Letron- nius vidit. Nam cum in prima tabula (L, 15) antiqua Aegyptiorum orgyia septem pedes Romanos quintamque pedis partem habere dicatur, huius orgviae eadem quidem est mensura, sed levissimo discrimine imminuta, siquidem novem spithamae cum quadrante septem pedes Romanos ita aequant, ut unus tantum digitus desit. "Verum hanc ipsam deminutionem qua ex causa ortam esse putamus? Quidni exactam septem pedum mensuram illa orgyia aequa- verit? Hoc ut explanari possit, iam videndum est de agré- sti mensura quae ab orgyia derivata est.

Ex antiqua orgyia factam esse decemplicem mensuram, cui ἄμμα ex Aegyptiorum sermone nomen fuit, supra de- monstratum est (S 17). Pariter in hac quinta tabula (12) agri mensores cCyotvíov sive εὠὐκάριον δεκαόργυιον, h. e. funiculum mensorium X orgyiarum facere iubentur. Quinae autem orgyiae quadratae eam agri mensuram quae λίτρα vocatur, quadragenae λίτραι sive libellae crrópiuov μόδιον efficere dicuntur?). Omnino igitur ducenae orgyiae

1) fHecherches p. 953 s. Posteriore aetate βαςιλέα praeter ceteros dici imperatorem Romanum, maxime orientis, in vulgus constat (v. Du-Cangium in Glossar. med. et inf. Graec. s. βασιλεύς). Βαειλικαί igitur spitha- mae sunt legitimae in publicis imperii rationibus. Legi- timum autem fuisse etiam, posteriore aetate antiquum pedem Romanum e Geodaesia Heronis Byzantini (prol. $ 7) demonstravit Martinus p. 279 s.

2) Recte ab auctore quintae tabulae (8 15) scriptum est: ςπόριμος uóbioc ἔχει λίτρας Teccapákovra: μία δὲ ἑκάςτη λίτρα ςπείρει γῆν ὀργυιῶν πέντε, h. e. quinque or-

iarum quadratarum, Quod vero aut idem aut alius addidit (8 16): ἸΠΤλάτος καὶ μῆκος ὀργυιῶν πέντε ποιοῦςει λίτραν μίαν, tum TTA. xoi μῆκ. ὀργ. τ΄ ποιοῦςι λίτρ. β΄, in his latet gravissimus error. Nam si quinae orgyiae qua- drata ratione (h. e. in longitudinem et latitudinem) unam libellam efficerent, decem orgyiae eadem ratione efficerent quattuor, non duas libellas. Idem error in reliquam or- gyiarum et libellarum computationem propagatus est. Fortasse etiam auctor eius loci vel scripsit vel scribere voluit: Πλάτους καὶ μήκους ὀργυιαὶ πέντε TO100c1 λίτραν μίαν pro ἐπίπεδοι vel ἐμβαδικαὶ ὀργυιαὶ etc.

WIEN DET. LM Ὁ: 2, ia: XI C OCETE

40 . ᾿ς "PROLEGOMENA IN

satorium appellare placet complebant. Iam vero recor- demur etiam antiquum amma agrestem mensuram fuisse, quae denas orgyias in longitudinem et latitudinem, omnino igitur .centum quadratas orgyias haberet. Modius igitur ducentarum orgyiarum nihil nisi duplex est amma. Quae si reputamus, cuinam latere potest iugeri similitudine Ro- manos hanc mensuram effecisse, quae duplo longior esset quam latior. Atque aptissime quidem quartam tabulam conferre licet, ubi iugero decem acaenae in latitudinem, viginti in longitudinem, omnino ducentae acaenae quadratae tribuuntur (prol. S 23). Quot igitur acaenas in longitu- dinem et latitudinem iugerum habebat, tot orgyiae fue- runt modii satorii, quem quodammodo iugerum orgyiae di- cere licet.

Sed tamen unum nondum explicuimus, quomodo evene- rit, ut orgyia, quae paullo maior septem pedibus Romanis esse debebat, iisdem uno digito minor fieret. Nimirum modium satorium qui ex hac orgyia factus est Romani quam exactissima ratione tertiam iugeri partem esse voluerunt; ipsius igitur orgyiae modum adeo deminuerunt, uL ista exaeta quam dixi ratio valeret?) Sed quaeramus, quantum frumenti in modio satorio sevisse videantur. In iugero fere unum medimnum tritici, quae Graecorum men- sura sex Romanos modios aequat, agricolas serere solitos esse satis constat): apparet igitur satorium modium, quo-

3) Primum ita calculos ponamus, ut antiquam Ae- gyptiorum orgyiam subiiciamus, quae cum pedes Rom. 1!/, aequet, quadrata orgyia efficit pedes quadratos 51?!/,.. modius satorius ped. quadr. 10368; tres igitur modii, qui sunt pedum fere 31000, longe superant iugerum Romanum, quod est pedum 28800. Iam vero ex ea orgyia quae est in quinta tabula rationem subduecamus, Tum quadrata orgyia habet ped. quadr. 48?3/,.. Hic omittenda est e veterum consuetudine excurrentis numeri minutissima particula. Modius igitur habet ped. 9600, et tres modii ipsum iugerum faciunt,

4) Cié. in Verr. act. II 3, 47: in iugero Leontini agri medimnum fere tritici seritur perpetua atque aequabili satione, De iugero Cyrenensium vide nostram Metrol. p. 286.

quadratae illum modium quem e Graeci vocabuli similitudine |

᾿ MP RARE. a SCRIPTORES (GmakcoS,. ἀρὰς 41 |

-

P niam teria pars iugeri fuit, binos tritici modios . in se re-.

eepisse. lam hoc unum peto ut mihi concedatur, cum illa agrestis mensura modii nomen acceperit, habuisse eam. suum modium frumenti, vel, ne per ambages loquar, fuisse quendam frumenti modium talem, qualis illi satorio modio

. conveniret. Colligimus igitur tum in Aegypto frumenti

quandam mensuram in usu fuisse quae binos Romanos modios aequaret: quae quidem mensura num cognata sit castrensi modio, cuius idem fuit modus, equidem ne con- iectura quidem diiudicare ausim?)

Denique restat, ut de quadragenaria modii satorii divi- sione dicamus. Docet Plinius Alexandrini frumenti modium pependisse vicenas libras cum dextante"). Qua ex ratione mensurae modii satorii conveniunt frumenti pondo XL cum XX unciis. lam in promptu est dicere Romanos abiectis unciis quae excurrebant ipsas quadraginta libras tribuisse modio Aegyptio. Verum et maius est vinginti unciarum pondus, quam ut temere in ponderando frumento neglegi potuerit, et illae λίτραι quae in tabula Heroniana comme- morantur non tam ad pondus quam ad agrorum dimensio- nes spectant. Omnino autem certa et exacta mensura agri definiri nequit e pondere frumenti quod in agro seratur.

5) De castrensi modio confer Eisenschmid. et Momm- sen, citatos in Metrol. p. 94 adn. 25. Addo locum Ab- syrti Hippiatr. lib. II eap. 129, a Du-Cangio allatum: δίδου ἡμιμόδιον kacrpíctov ἑςπέρας καὶ ἡμιμόδιον ἕωθεν, ἵνα καθ᾽ ἡμέραν μόδιον καςτρίειον ἐςθίει τὸ κτῆνος (equus). Polybii aetate (6, 39, 13) equiti ad equi victum menstruum. praebebantur 8 modii tritici et 42 modii hordei, omnino igitur. 50 modii, unde fiunt in singulos dies modii 1?/, qui non plane explent modium castrensem ab Absyrto commemoratum. Verum memineris in Polybiano numero inesse sextam partem tritici, quod gravius, ut ita dicam, est alimentum hordeo, Facile igitur mihi persuadeo, si nihil nisi hordeum. equo praeberetur, binos miodios in singulos dies computatos esse, hosque ipsos esse modios castrenses.

6) N. h. 18 8 66: levissimum (frumentum) est Gallicum atque e Chersoneso advectum, quippe non excedunt modii vi- cenas libras, si qui granum ipsum ponderet. -Sardum adicit selibras, Alexandrinum et trientis. Exactam esse hanc ra- tionem demonstrat Queipo I p. 220 s.

42 PROLEGOMENA IN

* LO * . Ky. Aliam igitur caussam circumspicientibus, qua adducti Ro- -

mani eL quadraginta partes modii satorii fecerint et eas ipsas λίτρας appellaverint, gravissimus auctor occurrit Vo- lusius Maecianus?). Nimirum λίτραι Latino sermone sunt libellae, quibus in argentariis rationibus utebantur. Erat autem libella aut denarii decima pars aut seslerlii: ergo seslertiaria ratione libella dici potest denarii pars quadra- gesima. lam vero haec argentaria ratio ad alias quascun- que res interdum ita transferebatur, ut as sive solidum computaretur pro denario, partes autem eius fierent et de- nariae et vicenariae et quadragenariae. Ita existimo Roma- nos, cum pondus modii Aegyptii quadraginta fere librarum esse scirent, argentaria ralione ad agrestem mensuram translata modii satorii fecisse partes quadraginta easque libellas, Graecos autem λίτρας appellavisse.

Neque hoc omittendum videtur, libellae quintam par- lem, orgyiam quadratam, tantum non parem fuisse dimidio scripulo, minimae iugeri parti?). Omnino igitur tota mo- dii salorii et mensura et descriptio aptissima fuit ad Ro- manam consuetudinem, qua de re postea pauca addemus

(S 27). De cubito bipedali.

26 Altera huius quaestionis pars, quae est de bipedali cubito, cum de orgyia satis exploratum sit, iam facilius potest absolvi. Nam et Romanum fuisse pedem qui dupli- catus cubitum efficeret, et ipsum cubitum ad Aegyptum terram pertinere certum est. lam ex antiqua ratione quini cubiti Philetaerei novenos aequabant pedes Romanos 18), unde in computando molestissimae oriebantur ambages et difficultates. Cum igitur in Aegypto Romanorum mensuris magis magisque principatus quasi concederetur, factum est, ut antiquus cubitus Ptolemaicus sive Philetaereus levissimo

1) Distrib. part. 8 65. 74. Conf. Mommsen. G6. R. M. p. 200. Sed explicatius de his disserendi locus erit, cum in altera huius libri parte ad Maecianum pervenerimus.

8) V. nos in Metrol. p. 68 adn. 2. Dimidium scripu- lum habet ped. quadr. 50, orgyia quadrata ped. 48.

SCRIPTORES GRAECOS. 49

incremento addito produceretur ad duorum pedum Roma- norum modum. Quae mensura quam commoda maxime ad agri mensorum rationes fuerit, non est quod dicam). Hunc igitur habes bipedalem cubitum ex antiquo cubito Aegyptio atque in ipsa Aegypto ortum. Quod nostrum inventum quanti momenti sit, omnes, puto, qui ad has res studia contulerunt agnoscent. Nam cum nuper incerta coniectura Constantinopoli bipedalem cubitum inventum esse Letron- nius aliique statuissent?), nec, qua de causa inventus esset, quidquam constaret: iam et qua ex antiqua mensura et qua in terra atque etiam quibus ex causis bipedalis men- sura faeta sit, compertum habemus. De tempore autem non minus quam de reliquis dissentio. Nam cum Letron- nius ad Theodosii aetatem, Fennebergius etiam ad decimum saeculum bipedalis cubiti originem retulerit?), mihi quidem illam quam dixi argentariam rationem, etsi ab antiquissima aetate ad secundum p. Chr. n. saeculum propagatam esse constat, tamen longo inde temporis spatio servatam esse minime probabile videtur. Certe non ultra Constantini aetatem, qui novum aureum nummum novamque pecuniae computandae rationem fecit, illam argentariam rationem in usu fuisse meo me iure affirmare existimo. Ergo non post tertium saeculum ea agrestium mensurarum ratio quae est in quinta tabula instituta esse potest. Unde necessario alterum efficitur, iam tertio saeculo in Aegypto provinciales

1) Recte Letronnius p. 265 paucis exponit, bipedalis ratio quanto aptior quam sesquipedalis ad iugeri descri- ptionem fuerit, Nam scripulum habet bipedales cubitos quadr. 25, sesquipedales Romanos 44$, antiquos Aegyptios 30 14.

2) Quod Letronnius p. 266 e loco quodam Ioa. Pedia- simi, seriptoris Byzantini, qui XIV saeculo vixit, demon- stravit bipedalem cubitum illa aetate Constantinopoli usi- tatum fuisse (v. infra $ 37), nemo certe obloquetur; mi- nime autem inde concludere licuit eadem in urbe ortum atque inventum esse hunc cubitum. Letronii sententiam amplexi sunt Martinus p. 206 et Fennebergius p. 47.

3) Letronnius p. 267—271 de Theodosii aetate non improbabiliter suspicatus est; at quae Fennebergius (Un- tersuchungen etc.) p. 47 statuit ea miram coniectandi ar- tem produnt,

44 PROLEGOMENA IN

bipedali cubito uti coepisse. Atque hinc quidem ea con- suetudo etiam Constantinopolim pervenit ibique ad quartum decimum usque saeculum propagata est. Quamquam prae- terea genuinum Romanum cubitum qui est sesquipedalis suum locum tenuisse constat.

De mensuris quintae tabulae conclusio.

24 Sed redeamus ad ipsam quintam tabulam. Vidimus an- liquas Aegyptiorum mensuras cubitum et orgyiam ita im- mutatas esse, ut commoda ratione cum Romanis mensuris convenirent. "Unde hoc etiam pro certo cognovimus et pe- dem et βαειλικὴν ςπιθαμήν Romanas mensuras esse. Ergo et minores pede mensurae quae in eadem tabula afferuntur οἱ ἁπλοῦν ac διπλοῦν βῆμα, h. e. gradus et passus, Romanorum sunt. Hanc igitur proponimus nostrae argumentationis summam. Postquam Aegypto in Romano- rum potestatem redacta mensuris Ptolemaicis sive, Phile-

taereis Romanorum pes et iugerum addita sunt (S 18), lon- giore temporis spalio utroque mensurae genere ita uti consuerunt, ut et provinciales et Romani suas utrique ra- tiones tenerent, nec vero hi illorum mensuras tollerent. Sed tamen annis circumactis magis magisque Romanorum consuetudo illas provinciales mensuras ex usu hominum tamquam removerat. lam tertio fere saeculo publice edi-. ctum est, ut et minores mensurae ad pedem omnes et gra- dus et passus Romana essent, cubitus aulem antiquus Ptolemaicus, qui paullo minor fuit binis pedibus Romanis, ad ipsum bipedalem modum augeretur, denique orgyia, quae olim paullo maior fuit septenis pedibus Romanis, iis- dem uno digito minor, et ducentae orgyiae quadratae tertia pars iugeri essent.

Adiungenda sunt pauca de aliis quibusdam mensuris quae in hac tabula reperiuntur. Primum in antiquissimo libro. manu scripto!) additus est xóvbuAoc, duorum digi- lorum mensura, de qua alio loco explicuimus?). Tum λι- χάς, quae vox in libris corrupta reperitur, nostra coniectura

1) V. praef. crit, ad hanc tabulam, 2) Metrol. p. 33.

SCRIPTORES GRAECOS. 45

collato Pollucis loco restituta est. Eadem miro nomine xuvócrouov appellatur. Et palmus sive παλαιςτής etiam YpóvOoc, ἢ. e. pugnus, nuncupatur. Denique unde nova ἀντιχείρου vel trium digitorum mensura orta sit, proclive est dictu, Nam cum orgyia septem pedibus Romanis vel duodetriginta palmis uno digito minor esset, institutum est, ut, si quis ad manum suam orgyiam faceret, semel pro palmo pollicem porrectum, qui est trium digitorum, apponeret. Haec enim est sententia verborum ($ 12): τοῦτ᾽ ἔςτι τοὺς μὲν εἴκοςει ἕξ (παλαιετὰς) ἐςφιγμένης οὔςης τῆς χειρός, τὸν δὲ τελευταῖον πρῶτον ἥπλω- μένου καὶ τοῦ μεγάλου δακτύλου τῆς χειρός.

Praeter bipedalem cubitum vetustioris cubiti, qui ses- quipedalis fuit, non prorsus oblitterata est memoria, quippe quo in lapidibus et lignis metiendis etiamtum uti solerent, unde λιθικός vel ξυλοπριςτικός dictus est (S 11). Etsi enim vox ξυλοπριςτικός in ipsa tabula non legitur, exstat tamen in illo primae tabulae additamento (S 12, prol. $ 20). Est autem, ut significavi, haec ipsa antiqui Ptole- maici cubiti mensura, non Romani, ut Letronnio visum est?).

Taceo cum. de aliis quae de arte metiendi in eadem tabula (12—14) praecipiuntur tum de funiculo duodecim orgyiarum, quo qua de causa praeter iustum CUKÓQIOV δεκαόργυιϊον uti consueverint, satis perspicue ab ipso ta- bulae auctore explanatur.

Denique cum omnes has mensuras nemo adhuc cum nostris comparaverit, tabulam earum apponendam esse iu- dicavimus. Duximus autem rationem ab eo pedis Romani modo quem tertio saeculo legitimum fuisse constat") Ae- quant igitur, si cum Francogallorum mensuris comparantur,

ódkrUlOC .. . . . . . . . 05184 metr. kÓVbuNOC "S uasa us wv τς 0,0008. 2€ ἀντίχειρον (τέταρτον ςπιθαμῆς). 0,0051 παλαιςτής (τέταρτον, Ὑρόνθος). 0,0736

3) Rech. p. 264 s.

4) V. nostram Metrol. p. 75 adn. 12. Quae ibi Ra- pero auctore pedis posterioris mensura proposita est, ea aequat metr. Francog. 0,29422,

40 PROLEGOMENA IN

δος ^ . . «. 0,471 metr. ςπιθαμή (f βαειλική). οὐ νς͵ 0,2206 πούς. 00. . 0,94 [πῆχυς (ὃ λιθικός, ξυλοπριοτικός) 0,525 —] πῆχυς ἜΣ AE 0,588 βῆμα τὸ ἀνδιδον. c τρις 0,786 --

βῆμα τὸ διπλοῦν. . ...,..ὐὉ: 1.41| ὀργυιά ES U^ ds εὠκάριον (cxowiov) 2. . .92040 ὀργυιϊιά (quadrata) . . . . . 4466 metr. quadr. ATDU 0. UIoxtue DUC MESE ςπόριμος uóbiCc . . . . .83320 '—

Postremo commemoro in inscriptione hieroglyphica, quae olim posita est in templo Apollinopolis Magnae (Zdfu) sub Ptolemaeo XI Alexandro I (a. 107— 89), agrorum templi ambitum accuratissime descriptum ac dimensum inveniri non schoeniis quadratis, ut Lepsio?) visum est haec enim schoenia recentiora esse demonstravimus sed antiquis ammatis (S 17) eorumque partibus dimidiis, quartis, octa- vis, sextis decimis, tricesimis secundis.

De fragmento quo orgyia definitur.

Quintae tabulae subiunximus brevius fragmentum recen- tiore aetate scriptum), ubi varia ratione orgyiae mensura et explicatur et definitur. Quae orgyià cum initio novem spithamas cum quadrante habere dicatur, apparet de eadem mensura atque in quinta tabula agi. Sed quae addita sunt, in iis iure haereas et ambigas. Nam pro ἀντιχείρῳ vel tribus digitis (tab. V, 12) κόνδυλος, h. e. duorum digito- rum mensura, ad palmorum summam addi iubetur. Ac vero etiam in ipso palmorum numero (kn) erratum est, cum vera ratione KZ scribendum sit. Sed vereor, ne ab ipso frag-

5) V. commentationis supra 8 17 adn. 6 citatae p. 105 ss.

1) Legitur ibi kovróc, h. e. parvus, statura pusillus, quae vox est recentioris sive Byzantini sermonis, V. Du- Cangium in Glossar. med. et inf, Graec,

E.

SCRIPTORES GRAECOS. 41

menti auctore, qui id nescio quo ex libro in brevius con- traxerit*), hic error sit profectus , quapropter codicis scri- pturam nolui immutare.

De tabula VI Heroniana.

Sequitur sexta tabula. (Quam ad idem genus cum 29 quinta referendam esse e plethri et stadii definitione colli- gitur. Quod enim stadium decem socaria habere dicitur, idem decem orgyiarum socarium hic atque illic deprehen- dimus. Sed differt haec tabula eo, quod praeter socarium, quod ex antiqua orgyia Philetaerea ortum esse demonstra- vimus ($ 25), aliae quoque mensurae Philetaereae afferun- tur. Nam cum acaenae tribuantur spithamae sedecim, qui sunt duodecim pedes, efficitur, ut acaena Philetaerea, spi- thamae Romanae sint. Ergo etiam plethrum et stadium ad Philetaeream rationem referenda sunt. Iugerum autem hoc loco non est quadrata, sed porrecta mensura , duplici ple- thri longitudine. De miliario ambigitur. Etenim quod in codice Letronnius scriptum invenit Τὸ μίλιον Zc x 0, id speciosa coniectura in χε ςπιθ. mutavit, quae quidem summa egregie cum acaena sedecim spithamarum convenit. Sed tamen cum in omnibus reliquis tabulis stadiorum, non spithamarum numero miliarium definiatur, ego re diu mul- tumque considerata Z^ 5 στάδια scribendum esse iudicavi.

Ut breviter dicam, ex antiqua consuetudine repetuntur in hac tabula omnes Philetaereae mensurae ab acaena ad schoenum, quibus additur illud socarium quod ad V tabu- lam (prol. $ 25) explicuimus. Omittuntur autem orgyia cu- bitus pes minoresque mensurae praeter spithamam, ex qua acaenae modus definitur. Unde collata tabula V (S 12), ubi orgyiae mensura ad ςπιθαμὴν βαςιλικήν revocatur, col- ligimus illa aetate praeter pedalem mensuram eliam ad spithamas Romanas calculos qui de mensuris ponebantur subductos esse.

2) Etiam Ioannes Pediasimus, scriptor saeculi XIV, de ea orgyia commemorat quae est in tab. Heron. V. Quam quidem orgyiam vel accurate palmis 273/, vel bre- vius palmis 28 definit. Vide Letronnii locum extremum, exscriptum a nobis infra $ 37.

48 PROLEGOMENA IN

De tabula VII Heroniana.

90 lam accedimus ad illam tabulam, quae et prioribus omnibus prórsus diversa est nec omnino in tota antiqua- rum mensurarum ratione simile sui quidquam habet. Quae quo facilius explicari possit, primum conspectus quidam omnium mensurarum quae ibi afferuntur proponendus esse videtur (vide p. 49).

Quem conspectum si oculis perlustraveris et cum prio- ribus mensuris contuleris, profecto miram quandam men- surarum colluviem ac multo etiam notabiliores earum ra- tiones deprehendes. Qua in re ne frustra fluctues et labores, hoc primum commemoro gravissimi erroris convinci huius tabulae auctorem. Nam quod plethro centum acaenas, iu- gero ducentas tribuit, id recte ille quidem e vetustiore aliqua tabula repetivit, at vero idem, cum eas quadratas acaenas esse nesciret, ceteras et plethri et iugeri rationes imperitissime ita subduxit, quasi porrectae acaenae es- sent. Nam si plethron C porrectas acaenas haberet, idem sane esset CC mtáccuv: at vero C quadratas acaenas habet et πάςςα quadrata CCCC (non CC). Perquam vero absurde hic error propagatus est ad stadii mensuram. Nam eum auctor tabulae e falsa sua ratione MCC pedes plethro tri- buisset, stadium autem DC pedum esse sciret, mirum quid inepti commentus stadium dimidiam plethri partem esse finxit. Quod si animadvertisset Letronnius, non variis mo- dis frustra tabulae scripturam tentavisset!). Denique idem error in miliarii definitione redit, quod cum stadiorum se- plem et semissis esse recte dicatur, falso adiunguntur ple- thra tria et dodrans.

In his cum nullum iudicium inesse demonstraverimus, iam cetera quae insolita in hac tabula reperiuntur non va- care suspitione videntur. Certe βῆμα, quod cubito par sit, nihil est. Praeterea quam mira haec sunt, et orgyiam

1) Pro πλέθρου 5 (8 14) Letronnius (p. 61) scribit πλέθρα €; idem pro πλέθρα γ' 5 5" (8 15) coniicit πλέθρα AZ 5 (p.61 adn. 4). Conf. tamen eundem p. 256 ss., ubi erratum esse ab auctore tabulae et nonnullas mensuras e tabula eiiciendas esse recte statuit.

SCRIPTORES GRAECOS.

49

"jJuus ISSIUIO

o?[nq?j 91039n* 48 n*jou 9I$ HtioumN (.

27 te G8 | 09, 006 0001| 0965] 0664 | OO0CT| 0009 00081 0006, | ^oi t [oe [οὐ |.oer |$eer| oog | oo | 009. 008 | O0vc | 0096 | AoiQpio 6 008 | 007 ΟΒΡ ἔρρᾳ 0051) O0cI | 0005) Οὐδ 0096 00788 | ^0d3A001 00T | 00€ Ove | $996 | 009.| 009 | O0CT| ΟΟΘΤ 008t 00261 | λούθϑγιν e ὃς ic 9 lg [Itt | et 9r 261 | Aw» | ir i |e | 9 8 ΤΌ 96 - Ὧν E- τ de [e [9 to 06 08. »oyaurp | te qe ἢν 9 4 [81] eL pind.do I e |t 4[8] « [e£] ong e |i [8] ce »nXua cbe Y 9r 2001, Ao e 1 Uunogiii» dS T U1510 01, ^019012 | A0dg3 yit ὉΛΊΤΌΧῸ ^02251L| 20 V31L71p |pin..do πιῇ, »nXUa. pou Uripgiur» U1»r0N1, »0Yn1oQ

I,

METROL.

SCRIPT,

50 PROLEGOMENA IN -

pro pedibus spithamas sex habere, et ἄμπελον vocari qui Romanis est passus, et πάςςον, vocabulum e Latino passu derivatum, eam mensuram quae olim orgyia fuit significare. Haec profecto nec Graeca nec Romana sunt, et quacunque in terra ea in usu fuerunt, quam maxime abhorrent a reli- quis veterum mensuris. Verum etsi haec satis explicare non possumus, caveamus tamen, ne omnia reiiciamus et aspernemur. Nam etsi ea tabulae forma quam in libris legimus ab imperito homine est confecta, tamen illum bo- nis auctoribus usum esse veri simile est. Neve omittamus illas mensuras non solum ad geometriam, sed etiam ad census aestimationem, quae ἀπογραφὴ τοῦ kivcou dici- tur (S 16); pertinuisse. Qua de re cum egregie exponat Letronnius?), nos nihil habemus quod addatur. Nec ta-

men, quoniam incerta atque ambigua vestigia nolumus per- .

sequi, amplius in mensuras huius tabulae inquirimus, aliis, siquid certius inventuri sint, rem commendantes.

De tabula VIII Heroniana.

Exstat in codice Parisino qui varia Heroniana continet Isaaci cuiusdam monachi libellus geometricus, qui inscri- bitur Ἰεαὰκ μοναχοῦ τοῦ 'ApyupoO πῶς àv τὰ μὴ ὀρθὰ τῶν τριζτώνων εἰς ὀρθὰ μεταποιήςαιμεν καὶ περί τίνων ἄλλων εχημάτων . Ibi perinde atque in Heronis geometria inter problemata geometrica interiecta est tabula quaedam de mensuris?), quam nos in hac nostra collectione octavo loco posuimus. lam haec tabula prorsus congruit cum Heroniana septima, unde eam repetitam et in brevius contractam esse apparet. Atque ab initio usque ad acaenae

definitionem nihil differt. Tum autem in codice haec le-

2) P. 63 adn. 1.

1) Cod. Gr. 2013 fol. 151^. Continuatur contextus folis 152. 153. 154. Tum interiecta sunt folia tria quae et alia manu et de diverso argumento seripta sunt. Porro folio 158 eadem manus quae Isaacum seripsit ex Epipha- nio nonnulla collegit, quae nos infra exhibebimus (fr. 83. 84, conf. praef. crit). Denique folio 159 Isaaci libellus continuatur et concluditur,

2) Fol. 154».

k *

M

*|

|

e

d

SCRIPTORES GRAECOS. 51

guntur: τὸ πλέθρον ἄκαινας ρ΄ παςά Γ΄ (hoc Γ΄ primum omissum, postea supra scriptum est) οὐργυιϊάς cEe «5 βή- ματα τριάκοντα. Ex his Letronnius effecit: Τὸ πλέθρον ἄκαινας τ΄, παςςὰ κ΄, ὀργυιὰς κς΄ 3 c", βήματα ἑξή- κοντα. quae minime possunt probari. Nam etsi Q in co- dice parum perspicue scriptum est, tamen eius litterae du- ctus satis dilucide ab 1 distinguitur. Tum orgyiarum numerus levissimo discrimine mutandus est in cC£g/ u*". Γ΄ autem suprascriptum ex C corruptum esse apparet. Denique qui librarius τριάκοντα scripsit, A sibi legere visus est in archetypo, cum X scriptum esset. lam igitur sic habes locum sanum atque emendatum: Τὸ πλέθρον ἀκαίνας ρ΄, tácca c, ὀργυιὰς c£g. u^, βήματα χ΄. quae prorsus congruunt cum tabula septima. Nee vero in iis quae de iugeri, stadii, miliarii mensura addita sunt quid- quam ab illa tabula differt.

De fragmento septimae tabulae subiuncto.

Nolui omittere brevius fragmentum quod in duobus 32 libris Parisinis septimae tabulae subiunctum est. Quod quamquam nihil nisi quadratas et cubicas palmi, pedis, cubiti rationes exhibet, tamen eo ipso memorabile est, quod abolita vetustiore sesquipedali mensura bipedalem cubitum etiam his mathematieorum rationibus subiectum esse reperimus.

De tabula Euclidi tributa.

Legitur inter Heronianas reliquias etiam tabula quae- 33 dam Εὐκλείδου εὐθυμετρικά inscripta, quae proxime ac- cedit ad Heronianam secundam (prol. S 21). Nam et uncia hic exstat et paene omnes mensurae eundem in modum de-

finiuntur. Miliarium autem iure ΕΥ̓ ped. habere dicitur, quippe qui sint Philetaerei. Nec tamen recte haec addita sunt: τὸ δὲ ἹΡωμαϊκὸν μίλιον ἔχει πόδας εὖ΄, nam tot pedes Romani Aegyptio miliario conveniunt, Romanorum autem miliarium V milia pedum habet. In his igitur etsi auctor tabulae errorem commisit, tamen omnino mensura- rum ratio Philetaerea valet. Quid vero de gradu statua-

4 *

592 PROLEGOMENA IN

mus, cui praeter exspectationem duo cubiti sive tres pedes tribuuntur? Nimirum haec ad Romanam mensuram redacta sunt. Nam cum βῆμα Philetaereum suos pedes habeat l[S (S 18), V autem pedes Philetaerei efficiant sex Roma- nos, sequitur ut idem βῆμα Romanos pedes habeat III sive cubitos II. Omnino igitur Philetaereae mensurae in hac tabula reperiuntur, praeterquam quod βῆμα ad Romanos pedes et cubitos redigitur. Quod faetum esse videtur He- braicarum mensurarum similitudine, de quibus vide tabu- lam luliani Ascalonitae (fr. 16, prol. S 35). Denique hoc luce clarius apparet non ab Euclide hanc tabulam seriptam esse, quae et loco et re artissime cum Heronianis vetustis- simis coniuncta ad eandem fere aetatem atque illae refe- renda esse videatur. Sed tamen, ut breviter eam tabulam appellare liceat, Euclideae nomen teneamus.

De fragmento TTepi πηλικότητος μέτρων. Fragmentum Περὶ πηλικότητος μέτρων priusquam explicemus, id nequaquam ad Epiphanium auctorem refe- rendum esse commemoramus. Nam cum ex editione Le- Moynii (v. praef. crit.) veri simile videretur hanc quoque tabulam ex Epiphanii libro περὶ μέτρων xoi croOuüv, qui integer non exstat (S 87), repelitam esse, postea vidi-

mus nec ex inscriptione fragmenti neque ex loco, quo id -

in codice Antonii Eparchi scriptum reperitur, quidquam eiusmodi coniici posse. Maxime autem et orationis color, qualis est in hac tabula, et universa argumenti tractandi ratio longe distat ab Epiphaniani operis contextu. Quapro- pter, ut in re incerta, auctorem fragmenti ne anquiramus : ea autem quae in ipso fragmento leguntur quam accura- tissime expendamus. -

Initium autem explicandi faciendum esse videtur a mi- liarii mensura, quae septem stadiorum esse dicitur. Omni- no videmus auctorem tabulae, qui aetate Byzantina post saeculum V scripsit?), fuisse et hominem non indoctum, qui multa de mensuris a vetustioribus scripta legisset et

1) Paeanius, Eutropii interpres, qui.in hac tabula (8 12) citatur, vixit saeculo V exeunte.

SCRIPTORES GRAECOS. 09

bene versatum in ea mensurarum ralione quae sua aetate valeret. Μίλιον igitur quod dicit Romanorum miliarium significari necesse est, quod imperatores Byzantinos non magis quam reliquas Romanorum mensuras immutavisse constat. lam vero quale est stadium, quod septies multi- plicatum Romanorum miliarium efficiat? Ad haec quid re- spondeamus, dubitari nequit. Nimirum est Pbiletaerei sive Asiatici pedis stadium. Sed statim, ne quis haec legens in errorem inducatur, unum monendum est. Seripsimus ad- hue de tabulis Heronianis disserentes de illo pede Philetae- reo quo in Aegypto utebantur, qui cum proprie Ptolemaicus vocaretur Philetaereus e Romanorum consuetudine appellatus est ($16). Ex hoc pede quod factum est stadium, eius dimi- diae partes XV (— 71/5) miliarium complebant, illud au- tem miliarium non Romanum sed Aegyptium fuit, Romano quadringentis pedibus longius (S 18 extr.) Praeterea au- tem pedem, qui Ptolemaico par esset, e Persarum regio cubito deductum, per Asiam minorem in usu fuisse supra docuimus (S 16). Quem Romani cum in Pergameno regno invenissent, Philetaereum dixerunt: nos quoniam Philetae- rei nomen ad Aegyptium pedem transferre secundum tabu- las Heronianas consuevimus, Asiaticum, h. e. Asiae minoris pedem appellemus. Huius pedis stadium septies multipli- catum ipsum Romanorum miliarium efficit"). Sic igitur coneludimus: Asiae minoris mensuras a Romanis eodem fere modo quo Aegyptias receptas atque ad suam mensu- rarum rationem accommodatas esse; in illa autem terra non ut in Aegypto aliud miliarium Romano longius in usu fuisse, sed ipsum Romanorum miliarium in eam provin- ciam translatum esse. Quod quemadmodum coniunctum sit cum Asiaticis mensuris, ex hac maxime tabula TTepi πηλι- κότητος μέτρων perspicimus, cuius etsi aetas est recen- lior, auctoritas tamen valet ad multo priora saecula.

In minoribus mensuris a palmo ad acaenam (1— 7) omni-

2) Asiae minoris pedi cum H. Wittichio (.4rcháol. Zei- tung 1862, XX n. 162 B) 350 millim. tribuimus. Inde fit sta- dium 210 metr., quae summa septies ducta facit 1470 metr, Romanorum autem miliarium 1478,7 metr. habet. Haec igitur quam fieri potest exactissime inter se congruunt,

54 PROLEGOMENA IN

no valet vulgaris Graecorum ratio eadem atque in prima tabula Heroniana. Atque hoc non praetermittendum est, auctorem tabulae fractis numeris praeter semissem uti no- luisse, sed pro his minores mensuras, quae quoque loco aptae essent, posuisse. Ut βῆμα (5) non cubitum unum cum besse, sed cubitum unum et pedem habere dieit (conf. tab. Her. III, 5), idemque non ad tres spithamas cum triente, sed cum uno palmo redigit eodemque modo reliqua. Inde ortus est error in plethri definitione (8), ubi cum in or- gyiarum numero omisisset bessem excurrentem?) , error propagatus est ad ceteras plethri partes. Nam XCIV pedes pro C tribuit plethro ac reliqua eadem ratione. Sed porro in stadii et miliarii definitione omnia recte computata sunt:

Denique quae scriptor tabulae de diversa miliarii ratione ae de aliis maioribus mensuris affert, ex his omnibus illum in his rebus versatum bonumque auctorem esse cogno- scitur.

In fine (16) pro βασιλικῶν editum est μὰ... apud Le-Moynium. Nimirum Sarravius, cuius apographo usus est Le-Moynius (v. praef. crit.), non intellexit ductus litte- rarum admodum sane impeditos qui inveniuntur in codice. Nec tamen dubium est, quin βασιλικῶν voluerit librarius, idemque recte legit Du-Cangius, qui sub voce κούντουρος haec: *KOUvTOUpoOt praeterea dicuntur equi quibus cauda est decurtata?; ac postea citatur *'Anonymus περὶ πηλικο- τήτων τῶν μέτρων ex Bibl. Reg, afferturque hic de. quo agitur locus, ubi recte βαςσιλικιῶν scriptum est.

De tabula Iuliani Ascalonitae.

90 Sceripsimus adhuc et de ipsis Graecis mensuris et de iis mensurarum rationibus quae Graecis et Romanis aucto- ribus in Aegypto atque Asia minore valuerunt. Exstat vero etiam tabula de Hebraicis mensuris Graeco sermone scri- pta. Quo de argumento vellem equidem me tam copiose exponere posse quam rei difficultas atque obscuritas po- stulat; sed video istam disputationem eos fines longe exces- suram esse quibus haee circumscribuntur prolegomena.

3) Nam τϑ΄ scripsit pro is' 5(uotpov.

Ὁ» AM

SCRIPTORES GRAECOS. 55

Quae quidem ipsa, puto, non exigui libelli modum expleret. Atque utinam mox existat qui de Hebraicis mensuris ita scribat, ut, sin.minus omnia, nonnulla tamen probari pos- sint; nam nunc quidem res in tantis tenebris tantaque quasi colluvie demersa iacet, ut Hereuleus labor, quo ve- rum exquiratur omniaque illustrentur, impendendus esse videatur. Qua de causa nunc nihil nisi eos qui proxime de Hebraieis mensuris scripserunt, Boeckhium et Fenneber- gium , appellamus '), ac de hac Iuliani tabula ea quae omit- tere vel praetereuntibus non licet addimus.

Primum nec de auctore tabulae nec de aetate qua vi- xerit quidquam compertum babemus. Neque id quod Fennebergius (p. 109) suspicatur, fuisse illum Juliano im- peratori qui Apostata dietus est aequalem, satis firma aut probabili auctoritate nititur. Hoc tamen non parvi mo- menti esse videtur, quod haec tabula inter leges imperii Byzantini, quas Constantinus Harmenopulus saeculo XIV collegit, recepta est?). Ergo etiam quo tempore ea primum scripta est, iussu imperatoris cuiusdam Byzantini ab illo Iuliano Ascalonita ad mensuras provinciae Palaestinae defi- niendas facta esse videtur, ut ipsa legis instar habenda sit.

Praeterea commemoro Bernardum in libris de mensuris et ponderibus luliani duos locos citare, quorum alter de plethri mensura prorsus cum hac tabula congruit?), alter paullo diversis verbis sic scriptus est): τὸ vOv μίλιον ἤτοι τῶν ζ΄ 5 crabíuv ἔχει ὀργυιὰς μὲν γεωμετρικὰς yv, ἁπλᾶς δὲ up, βήματα αφ΄. πήχεις ς. κατὰ δὲ τὸν '€parocOÉévnv xoi (τράβωνα γεωγράφους τὸ μί-

1) V. Boeckh. M. U;: p. 265—213, Fenneberg. Unter- suchungen ete. p. 87 113. Alii qui de eodem argumento scripserunt afferuntur apud Fenneberg. p. 95 et a nobis in Metrol. p. 272 adn. 1.

2) ΤΤρόχειρον νόμων Kovcravrívou τοῦ Ἁρμενοπού- λου. Promptuarium iuris étc. interprete I. Mercero 1587

. 144 s. Const. Harmenopuli Manuale legum sive hexabiblos ill. G. Heimbach (Lips. 1851) p. 238 s.

3) P. 225: τὸ πλέϑρον ἔχει ἄκαινας (sic) v, ὀργυιὰς εε΄, βήματα λ΄, πήχεις ξ΄, πόδας α΄. lulianus Ascalonita. Quae respondent nostrae tabulae 8 7.

4) P. 235 s., conf. nostrae tabulae 8 9 s.

56 : PROLEGOMENA IN

Hl»

λιον ἔχει crobíouc η Y^ ἤτοι ὀργυιὰς wA". In his orgyia- rum numerus λγ΄ rectius se habet quam ille qui in Manuali Harmenopuli editus est ὡλς΄, Proprie scribendum erat λγ΄ Y^; sed videtur triens qui excurrit ab ipso auctore, non a librario, omissus esse. Verum error in cubitorum numero apud Bernardum idem est atque in vulgata editione; neque enim $, sed cubiti miliarium conficiunt. Coniecit Heim- bachius (quem laudare debebat Fennebergius) scribendum esse πήχεις Υ ἤγουν ςπιθαμὰς s: nos ipsum s in mu- tavimus ex auctoritate alius similis fragmenti, quod tabulae cuidam de nummis affixum est (fr. 77 extr.). Ubi distincte scripta sunt: Τὸ μίλιον ἔχει croótouc ζ΄ 8 ---- πήχεις Y.

Exstat etiam in uno libro manu scripto?) brevius frag- mentum ad marginem lulianeae tabulae adscriptum : ποὺς ἔχει παλαιςτὰς δ΄, δὲ παλαιςτὴς δακτύλους δ΄, δὲ πῆχυς ἔχει παλαιςετὰς η΄. Haeé aliena esse apparet Πι- liani tabula, quae cubito sex palmos tribuit; petita autem sunt e tabula Heroniana V (4. 7. 8).

Denique hoc loco mentio facienda esse videtur mirae cuiusdam tabulae, quae inter varia fragmenta de mensuris et ponderibus Hebraicis legitur (infra S 88, IV). Quam nos, qualiseunique est, codicis scriptura nisi in apertis quibus- dam mendis non mutata hic exscribimus :

Περὶ μέτρων γῆς.

Τὸ ἰουγὸν ἔχει ἀρούρας €, εατίαϊις λ. fj ἄρουρα ἔχει ςάτα ξ΄ ἔχει δὲ εἰς μῆκος πήχεις ρλ καὶ εἰς τὸ πλάτος ὡςαύτως). ἔετιν f] ἄρουρα πηχῶν ρλ.

Τὸ πλέθρον ἔχει εἰς μῆκος πήχεις ke καὶ εἰς τὸ πλάτος ὡςεαύτως. ἔχει fj ςατίβα) καβίςας ς΄ κορίβα.

Τὸ ἰουγὸν λέγεται εατίβων λ. ἔχει δὲ f] κουρία ἰούγερα μικρὰ W. ἀροτριᾷ τὸ ζεῦγος τῶν βοῶν τῆς ἡμέρας carígac Bs !^.

5) Heimbach. p. 239 adnot.

6) λίετρων cod.

1) ὡεςεαύτος cod.

8) ςατβα cod.

9) κουριὰ sine acc. cod. 10) B5 in eodice minus distincte Scriptum.

ui E

-

Ἀν: GeV SCRIPTORES GRAECOS. " 51 ᾿ πήχυς ἔχει δακτύλους xb. παλαιετὴς ἔχει͵ δακτύλους δ΄"). fj ςπιθαμὴ ἔχει δακτύλους ιβ. [ὃ πο- διςμὸς ἔχει δακτύλους ὃ. f] ςπιθαμὴ ἔχει δακτύλους ιβ΄. ποδιςμὸς ἔχει δακτύλους is. τὸ πλέτον écriv ᾿ς δακτύλου τὸ s.

Τὸ μίλιον ἔχει ς«τάδια Zg.

λίτρα ἔχει οὐγκίας 18, γράμματα ?) «πη.

Hanc novam et inauditam mensurarum farraginem nonne mireris? Quam explicare siquidem omnino id fieri po- test nobis nune nec libet nec vacat. Sed alii forsitan hic inveniant, quae in suum usum convertant.

De loco ex Tacticis Constantini Porphurogennetae petito.

In quaestionibus Heronianis Martinus de Herone tertio 80 - Byzantino scribens mentionem facit loci cuiusdam de men- suris qui legitur in Constantini Porphyrogennetae Tactico- rum parte nondum edita! Hunc nos e Martini libro repe- tendum esse duximus, nec tamen iis quae vir doctissimus ex eo loco concludit possumus adstipulari. Nam his verbis omnem mensurarum rationem, qualis in imperio Byzantino tum (h. e. saeculo X) legitima fuerit, tradi existimat. lam cum Romanum pedem ex imperio occidentis petitum man- sisse constet, Martini sententia eo deducitur, ut miliarium

quo tum uterentur IV D ped. Romanorum fuerit. Quod neutiquam nec probari nec credi potest, Nam nullum nisi iustum miliarium V milium ped. Romanorum imperatores orientis habuerunt. Quid igitur ex hoc Constantini loco eliciendum? num Philetaereum pedem nam est ista omni- no Philetaerea ratio etiamtum in usu fuisse? Minime gentium. Est ommino illud Constantini opus e diversis scriptoribus collectum et compilatum?). In quo quod is locus de quo agimus legitur, nihil inde effici potest nisi ut auctori operis Philetaerea mensurarum ratio e tabulis He-

11) A cod.

12) χρᾶν τ. eod.

1) P. 280. 385. 387.

2) V. Martin. p. 336 s. 363 s. 385—87.

".

58 PROLEGOMENA IN

ronianis cognita fuerit dignaque cuius mentionem faceret visa.

Pediasimi de orgyia locus.

91 Sed quoniam ad recentiorem aetatem Byzantinam de- scendimus, nolumus omittere locum loannis Pediasimi, scriptoris saeculi XIV, laudatum a Letronnio?). Is in Geo- daesia haec scribit: τὴν μὲν οὖν ςπόριμον καὶ ὑπάμπε- λον γῆν ἐν ταῖς βαειλικαῖς ἀπογραφαῖς ταύτῃ τῇ ὀρ- γυιϊιᾷ παραδιδόαει, διὸ καὶ βαςιλικὴ αὕτη καλεῖται. fi ἑνδεκαςπίθαμος δηλαδή. “ΠΠ fait, inquit Letronnius, mention d'une orgye de 11 spithames, appelée, dit-il. royale, parce que c'était celle dont on se servait dans les relevés faits au nom de l'empereur, pour la distin- quer d'une plus petite employée dans les transactions particuliéres. Cette orgye de 11 spithames n'est autre chose que l'orgye de la coudée de 32 doigts; car l'or- gye composée de 4 de ces coudées vaut 128 doigts ou 10?/, spithames. Pédiasimus a dit 11 spithames en nom- bre rond, pour éviter la fraction, selon son habitude; el c'est ainsi qu'aprés avoir fait une autre orgye de 273], palmes, il la suppose partout de 28 palmes? Ex his igitur colligimus duas orgyias Pediasimo notas fuisse, alteram minorem, eandem quam e tabula Heroniana V co- gnovimus (prol. $ 25), alteram factam e cubito bipedali cuius ipsa quadrupla esset mensura. Video equidem de eo argumento multa addi posse; sed de his certa ratione iu- dicare non prius licebit quam et Heronis tertii et Pedia- simi libri editi erunt. Sed quoniam non omnia possumus omnes, mittamus haec, et tota quaestione de mensuris por- rectis absoluta iam quaedam de mensuris cubicis ad- iungamus.

De mensuris cubicis quae in Heronis stereometricis commemorantur.

98 Vidimus Heronis geometriam ab aliis in alias formas redactam in variis collectionibus propagatam esse 12).

3) Hech. p. 254. 266, Petita haec sunt e cod, Paris. 2378 fol. 108* et 2496 fol. 6^ init.

SCRIPTORES GRAECOS. 59

Exstant vero etiam stereometricae collectiones, Heronis . titulo inscriptae atque eiusdem e stereometria petitae. In

his nonnulla problemata inveniuntur, quibus mensurarum

᾿ς quas cavas dieunt rationes vel ad pedem vel cubitum soli-

dum definiuntur. Quae nos eodem ordine exscripsimus quo

ipsas stereometricas collectiones a nobis e codicibus Parisi-

nis unoque Monacensi descriptas moxque edendas colloca- vimus. Primum igitur mensuram navis ex eo libro qui in- scribitur Εἰςταγωγαὶ τῶν crepeouerpouuévuvy Ἥρωνος exhibuimus (fr. 18), tum tria problemata de mensura dolio- rum ex altera collectione stereometrica, quae incipit verbis "Hpuvoc uérncic τετραςτέγου (fr. 19—21), porro duas mensuras navium et mensuram foveae ex eo libro assum- psimus qui inscribitur aut TTepi μέτρων aut Crepeoue- τρικά (fr. 22—24), atque indidem fragmentum de pede so- lido e problemate quod Οὐγκιαςμὸς ὕδατος appellatur excerpsimus (fr. 25). Denique e tabula Euclidea (fr. 14) extrema verba, quae huc maxime pertinent, repetivimus, et fragmentum quoddam mutilum misereque corruptum, quod in Geeponico libro sequitur tabulam Herouianam IV, addidimus.

Duo eius generis fragmenta iampridem Pauctonus e codicibus Parisinis citaverat, quorum alterum plane conve- nit cum uno ex nostris, alterum in una re differt ἢ).

lam id quod gravissimum est restat, ut de mensurarum rationibus quae in his fragmentis traduntur exponamus. Quae partim facillime explicantur, partim tam obscura et dubia sunt, ut nullo modo illustrari posse videantur. ln plerisque ipsa Romanorum mensurarum valet ratio. Nam dicitur

crepeóc ποὺς, h. e. pes solidus Habs. aequare

1) -Métrol. p. 266 primum haee ex Herone afferuntur: στερεὸς ποὺς κατὰ τὴν τῶν μηχανικῶν διατύποσιν καὶ παράδοσιν δέχεται μοδίέους τρεῖς, quae fere congruunt eum nostro fragm, 25, tum citatur Hero e tribus MSS.: ge uiv o στερεὸς ποὺς κεράμιον ἕν, μοδίους τρεῖς. d μόδιος ἀπὸ ξεστῶν Ἰταλικῶν ἀριϑμῷ ις΄, ἕκαστος δὲ ξέστης ἀπὸ οὐγκιῶν κ΄. Vide nostrum fragm. 26, ubi eadem omissis unciis leguntur.

60 PROLEGOMENA IN

unum ἀμφορέα (fr. 19. 20) sive àuqopíckoy (fr. 21) sive κεράμιον (fr. 26), quae vocabula Romanorum quadrantal sive amphoram significant ;

idem pes solidus sive quadrantal Romanum ad tres μο- δίους (fr. 21. 25. 26), qui sunt modii Romani, sive ad

duodequinquaginta £écrac Ἰταλικοὺς (fr. 19. 21) h.e.

sextarios redigitur ; item modius dicitur esse sedecim sextariorum (fr. 21. 26).

Minus accurate mensura quadrantalis μετρητής dicitur (fr. 24), quoniam haec Graeca mensura diversa est a Ro- mana amphora. Nec reliqua conveniunt, nam amphorae tribuuntur octo congii, congio novem sextarii. Ubi pro- clive est dictu ς΄ pro θ΄ scribendum esse, quo faeto iusta Romanae amphorae mensura restituta fuerit: at vero seri- ptor illius loei id egisse videtur, ut metretae LXXII sexta- rios, quae est Attica mensura, tribueret; cum igitur octo congiorum fecerit metretam, coactus est in congium novem sextarios computare. Quae quidem falsa esse apparet, sed eadem ita comparata, ut a nobis mutari non debeant.

Porro ad Romanam mensuram pertinet illa modii defi- nitio qua is decima cubiti pars esse dicitur. Nam cum pes solidus tres modios habeat, cubitum implent modii fere decem?). Id est κεράμιον illud decem modiorum de quo in prima mensura navis legimus (fr. 18), prorsus diversum a κεραμίῳ Romanorum quadrantali. Idem vero etiam alio loco (fr. 22) latet. Nam cum ibi cubitorum numerus decies ducatur, quo círou μόδιοι Ἰταλικοὶ fiant, efficitur pari modo cubitus Romanus decemplex modio, sive κεράμιον tale quale statim descripsimus.

Quae autem eodem loco (fr. 22) de castrensibus modiis nam hi sunt kacrprjiciot μόδιοι leguntur, ea sic depravata sunt, ut nihil inde effici possit. Nam cum omnino castrensem modium duplicem vulgaris modii mensuram fuisse constet (supra $ 25), hoc loco , quantum e corrupta scriptura coniicere licet, alius eius modus intellegi videtur.

2) Cubitus porrectus sesquipedem habet; solidus igi-

tur pedes solidos 88 efficit, qui sunt modii 101. Sed Sseseuneia excurrens omissa est.

SCRIPTORES GRAECOS. 61

Non minus corruptus est is lochs quem nos extremum collocavimus (fr. 27). Excipiunt verba ἐὰν τὸ πλάτος et quae sequuntur tabulam Heronianam IV, atque eo consilio scripta esse videntur, ut solida cubiti mensura digitis ex-

primatur (supra $ 23). Qui vero adduntur £écrot ὕγροί et

nescio qui ξηρός, de his, quamvis multimodis rem tentave- rim, non habeo quod probabiliter proponam. Nam omnia

misere corrupta esse apparet.

De artaba Aegyptia.

Praeterea paucis disserendum est de Aegyptiorum ar- 99

taba, quae et in uno ex his problematis (fr. 23) et infra in tabula TTepi μέτρων (fr. 81) commemoratur. Sed id rursus sentio argumentum tam difficile esse, ut brevius de eo di- sputare verear. Quam variae de his Aegyptiorum mensuris cum aliorum metrologorum tum Boeckhii et Queiponis sunt sententiae. Nec vero ego me rem hic in transcursu absol- vere posse profiteor. Sed vestigia quaedam mihi invenisse videor, quibus forsitan ii qui rem accuratius exquirendam sibi proposituri sint feliciter insistant.

Legimus in tabula TTepi μέτρων (prol. S 86), quod fragmentum antehae Didymo vulgo tribuebatur, Ptolemai- cum medimnum Attico medimno sesqui fuisse maiorem, et dimidiam iliius medimni partem, quae artaba vocabatur, modios Romanos IV S cepisse"). lam nemo negabit eas mensuras proprie Aegyptias esse; nam si Ptolemaei reges Graecas introducere voluissent, quidni ipso Attico medimno Aegyptios uti iussissent? Immo, ut porrectas mensuras, ita etiam cavas e populari consuetudine retinuerunt, sed simul ad Graecas rationes accommodaverunt. Iam hoc unum velim mihi concedi, Aegyptiam artabam ex antiquo regio cubito (S 16) aliquo modo duetam fuisse. Scilicet profe- ram simplicissimam rationem: nam artabam quartam cubiti

1) V. Boeckh p. 242—465, Queiponem I p. 211—48.

2) Ne quis sit immemor has rationes plane inter se eonyvenire. Nam cum Atticus medimnus modios Rom, sex habeat, Ptolemaico medimuo novem modii conveniunt, artabae igitur sive dimidio medimno modii quattuor semis.

62 PROLEGOMENA IN

solidi partem fuisse existimo?). Hac artaba cum Ptolemaei Aegyptios uti viderent, non aboleverunt illam quidem, sed tamen secundum 6Graecas mensuras paullulum immutave- runt. Namque Attico metretae eam aequalem esse iusse- runt, unde mensura eius aliquantulum amplior facta est); eidem autem artabae addiderunt medimnum, duplam men- suram, quae quidem, ut supra demonstratum est, sesqui- alterum Atticum medimnum caperet. Is medimnus exinde Ptolemaicus dictus est.

Tum Romani Aegyptiis imperare coeperunt. lam facile existimes fieri potuisse, ut antiqua artaba servaretur. At- qui eam non servatam esse demonstrat scriptor tabulae περὶ μέτρων, cuius in his rebus firmissimam auctoritatem esse omnes consentiunt. Is plane atque aperte dicit: νῦν δὲ διὰ τὴν Ῥωμαϊκὴν xpfjciv ἀρτάβη χρηματίζει (μοδίους) Υ΄ γ΄. A Romanis igitur haee nova artabae men- sura instituta est. Unde autem eam ortam esse censemus? Admodum sagaciter Boeckhius aliique indagaverunt eam artabam cubico pedi Graeco aequalem fuisse?). At quam maxime mirum esset, si Romani novam artabae mensuram ad Graeci pedis normam definivissent, qui nec in Aegyplo nec apud ipsos usitatus erat. Immo vero ex Heronianae stereometriae reliquiis pro certo cognoscimus e Romano cubito illam novam mensuram ortam esse. Qua in re excogitanda et instituenda singularem sollertiam Romani praestiterunt. Inprimis enim id agebant, ne novam et in- solitam, sed eam mensuram introducerent, quae non solum ad suas rationes apta sed etiam a provincialium consuetu- dine non plane aliena esset. Iam Ptolemaicum medimnum,

3) Aegyptium cubitum cum Letronnio (p. 116) ad mensuram 527 millim, (omisso excurrente semisse) exiga- mus. Inde solidus cubitus capit litra Francogalliea 146,96, et quarta eius pars sive antiquissima artaba, quam statuimus, litr. 36,59.

4) Ex artaba litr. 36 ,59 Ptolemaei fecerunt artabam litr. 39,39, Attico metretae aequalem. Medimnus igitur Ptolemaicus fuit litr. 78,78.

5) Cum pes Graecus 308 millim. aequet, cubiea eius mensura capit litr. 29,28. Modii autem Romani 34 effi- ciunt litr. 29,18. Haec igitur plane inter se eonveniunt.

SCRIPTORES GRAECOS. 63

qui novem Romanos modios capiebat, exiguo discrimine minorem esse intellexerunt eo spatio quod solidus cubitus Romanus impleret. Hinc suae amphorae similitudine me- dimnum ad illum ipsum modum auxerunt. Nam ut am- phora sive quadrantal pedis Romani cubici spatium conti- nebat, ita tum cubitale quoddam quadrantal effecerunt, et quemadmodum amphora Romana in tres modios divi- debatur, ita cubito solido sive Aegyptio quadrantali tribue- runt tres novas artabas. Porro cum cubitus solidus caperet modios decem, nova artaba habebat modios tres et trientem. Quod autem eadem artaba Graecum pedem soli- dum aequabat, id non tam consilio Romanorum quam sponte et necessitate quadam factum esse videtur, ut infra in adnotatione exponam).

lam eorum quae dixi testimonia in unum conferenda sunt. Cubitum solidum Romanum decem modios cepisse supra ex Herone demonstravimus (S 38). Artabam modio- rum trium et trientis fuisse confirmat scriptor tabulae περὶ μέτρων. Ex his necessario efficitur tres artabas cu- bito solido convenisse. Sed id ipsum expressis verbis do- cet is qui ex Heronis stereometria mensuram navis excer- psit (fr. 23). Ibi enim leguntur πῆχυς χωρεῖ àprágac γ΄, eademque olim Bernardus ex Herone attulit"). Sed ex iis quae eodem loco addita sunt magnae oriuntur difficul- tates: ἔχει ἀρτάβη uobíouc δ΄. πῆχυς χωρεῖ μο- δίους τ΄, Ἰταλικοὺς μοδίους tY' 55). Hic primum quae-

6) Romani, ut dixi, artabam tertiam solidi cubiti par-

. tem esse voluerunt. Iam cum pes Graecus unum pedem

Romanum et semunciam habeat, apparet quadrantal pe- dis Graeci aequale esse tertiae cubiti solidi parte. Nam aequatio quam dieunt haec est: (43 : 3 (145)? haec solvuntur in 1j 1 J- à - τὴν τ (4.

Vides omissis exiguis fraeturis τὴς et (4)? exactam esse aequationem. f

7) De mensur. p. 84: cubitus cubicus, πῆχυς στερεὸς capit tres Artabas: .Artaba vero quatuor modios Castrenses, aut modios ltalicos 41: Hero Hypobolimaeus ab Epiphan. AM. compilavit.

8) Pro i('$ duo librir(' exhibent. Sed ne sic quidem ulla ex iis difficultatibus quas sienificavi tollitur.

64 PROLEGOMENA IN

ramus, num in tota antiquitate ullus cubitus fuerit cuius quadrantal modios XIII 5 caperet. Minime vero. Rationem subducas: nullum talem cubitum fingi posse invenies?) Itaque gravissimi erroris convincitur quisquis ea quae dixi- mus verba ad Heronianum problema adscripsit. Causa au- tem erroris inde facile explicatur, quod ille antiquam Ptolemaeorum artabam et recentiorem Romanam inter se confudit. Nam cum eam artabam, quae tertia pars cubiti est, vetustiorem illam, non recentiorem esse opinaretur eique modios IV S tribueret, porro adductus est, ut decem illos modios qui cubitum aequarent Romanos esse negaret et cubitum. modios XIII S habere diceret. Denique quod idem artabam quattuor modios habere scribit, etsi ne id quidem cum ceteris convenit, tamen non prorsus aspernan- dum videtur. Puta enim modios illum minus accurate di- xisse artabae quadrantes: colliges igitur ex hoc loco, quod per se fere consentaneum est, artabae fuisse partes qua- drantales, quae singulae capiebant sextarios XIII et trientem.

Unum hoc loco addendum videtur, artabam minorem sive modiorum III et trientis mensuram etiam ab Epiphanio et Hieronymo, qui exeunte fere saeculo IV scripserunt, et in carmine de ponderibus et mensuris commemorari '?)

De vetustissima tabula ponderum et mensurarum.

40 Hac quaestione ad finem perducta non exiguam par- tem praefationis nostrae absolvimus, quae quidem praeci- pue versabatur in fragmentis Heronianis quae sunt de mensuris explicandis et illustrandis. Iam in alium quasi campum descendamus ac praeterito Pollucis loco de men- suris cavis"), qui nullam difficultatem habet, inquiramus

9) Modii 1832 faciunt litr. 118,2, unde fit porrecta mensura millm, 490,6. At nullus antiquus cubitus hunc modum habet.

10) V. infra prol. $ 87, Pseudo-Priscianum v. 89, et de Hieronymo Queiponem I p. 212 s.

. 1) Est nobis fragm. 28. Qui locus longiore explica- tione non eget. Medimnus enim et choenix reliquaeque mensurae Atticae sunt, Sed tamen diversum etiam men- surae genus imprudens Pollux immiscuit; nam quae choe-

SCRIPTORES GRAECOS. . 65

in varias illas tabulas quibus μέτρων καὶ «ταθμῶν ex- positio continetur.

Plurimae ex his tabulis propagatae sunt in iis codici- bus manu scriptis qui Galeni libros continent, atque in- scriptae sunt aut Galeni aut Cleopatrae aut Dioscoridis no- mine, nonnullae etiam auctoris titulo carent. Omnes autem pertinent ad artem medicinam, omnium est ea ratio, ut el notae quibus mensurae et pondera per compendia scri- pturae designentur, et mutuae mensurarum inter se ratio- nes, et pondera liquorum qui quibusque infundantur accu- rate describantur. Quarum tabularum ut brevis sit in hac disputatione significatio, medicinales appellemus.

Vetustissima ex his tabulis est. illa TTepi μέτρων καὶ ςταθμῶν καὶ τῶν δηλούντων αὐτὰ ςημάτων. a Mont- faucono inter Analecta Benedictinorum edita ?), cuius in- certum auctorem metrologum Benedictinorum vocare con- suevimus, quamquam rectius forsitan ipsam tabulam ap- pellemus vetustissimam medicinalem. Quam praeter unum locum de Alexandrina mina ante Neronis aetatem scriptam esse certis argumentis probatum est?) Sed etiam ab al- tera parte aetas eius tabulae cireumscribi potest. Etenim cum inter pondera libra et uncia Romana afferantur, appa- ret tabulam eo tempore ortam esse quo medici Graeci qui Romae versabantur artis medicinae aut praecepta scribere aut scholas quasdam habere coeperunt. ld autem non ante Augustum factum esse constat. Ergo sequitur, ut sub primis imperatoribus Romanis ab Augusto ad Claudium ea de qua agimus tabula composita sit.

lam videamus quae deinceps ibi legantur. Primum no- tae quaedam ponderum et mensurarum perscriptae sunt quibus tum medici uti solebant. Oboli nota in inscriptio-

nix irium cotylarum esse dicitur, ea nec Attica est nec medimni pars duodequinquagesima sed Ptolemaica potius (8 73). Ceteras mensuras a Polluce commemoratas in metrologia suo quamque loco explieuimus,

2) Analeeta Graeca ex MSS. codicibus eruerunt mo- nachi Benedictini (Paris. 1688) p. 393—925.

3) V. nos in Metrol. p. 8. 214. 235, et infra 41. Loeus de Alexandrina mina explicabitur 8 66,

SCRIPT, METROL, I. 5

41

66 PROLEGOMENA IN

nibus Atticis est linea recta |, eadem postea oblique ducta est, V (fr. 52, 4. 56, 14.- 66, 8). Sic etiam hoc loco scri- bendum esse videtur, siquidem id quod Montfauconus edi- dit, —, ea non est γραμμή ric πλαγία, ut scriptor tabu- lae expressis verbis dicit. Tum δύο ἀπερίετικτοι correxi pro περίςτικτοι collatis tabulis Galeneis (cap. II, 4. VI, 14). Porro ἀνδρεῖος καθετήρ quid sit, Montfaueonus his ver- bis explicat: *dicitur instrumentum chirurgicum concavum et altera. parte recurvum , quo urina in vesica detenta eli- citur et vesicae vitia probantur , quod litteram S fere refe- rebat. Atque ipse Galenus: ἔοικε δὲ καθετὴρ τῷ Ῥωμαϊκῷ S, quo loco etiam adhibendi eius ratio descri- bitur ^.

De ponderibus quae in eadem tabula afferuntur.

De reliquis quae in eadem tabula leguntur pro rei gra- vitate paullo uberius disserendum est. Ante omnia autem hoc commemorandum videtur, scriptorem tabulae variis e

libris ea quae de ponderibus et mensuris memorabilia vi-

derentur excerpsisse atque in sua expositione coniunxisse. Quapropter non mirandum est easdem mensuras ab eodem variis rationibus definiri.

Primum quid tradit de ponderibus? Initium facit a mina eique C drachmas, drachmae VI obolos, obolo VIII chaleos tribuit'). Haec omnino est Atticorum ponderum ratio. Chaleus autem iste non est aeneus Atheniensium nummus, sed octava argentei oboli pars, minutissimum Graecorum pondus. Praeterea Attica pondera comparavit eum Romanis. Romanam libram Attici talenti partem octo- gesimam fuisse pro certo compertum habemus?): mina igi- tur Attica, quae est talenti pars sexagesima, aequabat libram Romanam cum triente; porro eadem ratione effici- tur, ut uncia quae est librae pars duodecima, habeat Atti-

4) Galeni op. ed, Kühn tom. XIV p. 788.

1) Pro numero obolorum a Montfaucono editum 1 le-

gendum esse m' ex iis rationibus quae postea seriptore

tabulae subducuntur apparet. V. Boeckh. p. 24 et Christ.

p. 61 s. eius commentarii qui infra in adn. 5 citabitur. 2) V, Metrol. p. 146 ss,

DOW ENS

SCRIPTORES GRAECOS. 61

^

cas drachmas VI et quadrantem. Id autem ipsum in tabula recte expressum est, cum uncia drachmas ᾿Αττικὰς ς΄ καὶ ὀβολὸν α΄ xoi χαλκοῦς δ΄ habere dicatur, nam haec con- iuncta faeiunt drachmas VI et quadrantem. Quid vero? unciae praeterea VII drachmae tribuwntur, minaeque drach- mae CXII? Seilicet hi sunt denarii Romani, quod quidem ipse auctor his verbis significat: ἔχει δὲ μνᾶ ὁλκὰς ἑκατόν. πρὸς δὲ τὸ Ἰταλικόν pif... Intellegit enim τὸ Ἰταλικόν Romanam ponderis rationem; qua CXII de- narii minae, sive LXXXIV denarii librae, sive VII singulis unciis convenerunt inde a tempore. belli Hannibalici usque ad Neronem.

Sed latet in eadem tabula etiam alia denarii ratio, quam antiquissimam et primariam esse nuper a Borghesio cogni- tum est?) Nam cum primum.Romani argenteos nummos signare coeperunt, quod factum est paullo ante bellum Punicum primum, tum denarium sextam partem unciae esse voluerunt. Et cum praeter denarium summi momenti ad omnes nummarias rationes esset sestertius, quarta de- narii pars, nummo sestertio addiderunt suam ponderis significationem, pondus enim sestertii scriptulum dixe- runt; denarii autem pondus sextulam, h. e. sextam unciae partem appellaverunt*ó). Ex tota igitur libra septuaginta duo denarii facti sunt. Hoc autem ipsum scriptor eius ta- bulae de qua agimus alicubi legerat; nam haec affert (4): fj δὲ λίτρα ἔχει οὐγγίας 18, ὁλκὰς oe, ἐν ἄλλῳ οβ΄. Hie ὁλκὰς οε΄ Atticas drachmas esse facile perspicitur; illae autem οβ΄, de quibus idem in alio libro legit, sunt denarii Romani antiquissimi?). Eodem redit scripuli defi-

3) Ibid. p. 202;

4) De horum ponderum origine cum antehac nihil exploratum fuerit, iam certius de ea re iudicari posse videtur. Nam etsicilico et sextula et seripulo ex eo ipso tempore quo primum argentum signaverunt Romanos in ponderationibus uti eoepisse existimo. Qua de re copio- sius disputare alienum est ab hoc loco.

) Hoe primus demonstravit Boeckh p.24, cui nuper aecessit Christius in commentario quem inscripsit Zeitráge zur Bestimmung des attischen und anderer damit zusammen-

5*

68 PROLEGOMENA IN

nitio (2): τὸ δὲ γράμμα écriv ὀβολὸς χαλκοῖ δ΄, hoc est, drachmae sive denarii pars quarta, unde rursus ad eum denarium deducimur qui sextulam unciae pendit.

λκή eodem sensu quo δραχμή dicta hic perinde atque in reliquis ponderum tabulis et apud medicos non- nullos reperitur). - .

De mensuris eiusdem tabulae.

49 Postquam de ponderibus scriptor tabulae exposuit, de mensuris frumentariis instituit dicere(3). Hae autem omnes ad ipsam Atticam normam referuntur: medimnus XII fjuíe- KTQO sive semodios habere dicitur, semodius choenices IV, choenix Atticas cotylas ΤΥ ἢ). Tum ad Romanas mensuras ita fit transitio, ut cotyla dimidia sextarii pars esse dicatur. Praeterea aliud Atticae cotylae nomen τρυβλίον affertur, et oxybaphum quarta pars cotylae additur.

Oxybaphi mensura cum ad liquidas res pertineat, iam ad aliud argumentum scriptor transgreditur, quod totum in mensuris pondere liquorum definiendis versatur. Qua de re infra saepius commemorabimus: hic nihil nisi brevi- ter tabulam et explicamus et emendamus.

Verba quae eodem loco (3) sequuntur plane corrupta sunt, quorum emendandorum via ac ratio petenda est a proximis (5). Ibi Ἰταλικὸς ξέςτης. h. e. sextarius Roma-

hángenden Talente, qui editus est in Annalibus Acad. Mo- nae. 1862 I, ubi vide p. 52 s.

6) Quaenam eius usus origo sit, cum antea obscurum fuerit, iam dilucide perspicitur e locis medicorum Grae- corum quos infra afferam (8 44). Reperiuntur enim prae- ter δραχμὴν passim haee quoque: δραχμὴ ὁλκῇ, δραχμὴ ὁλκήν, ὁλκὴ δραχμῆς, denique simplex ὁλκή. Sie igitur ὁλκή in drachmae significationem abiit. Maxime autem id in Aegypto factum esse arbitror, ubi cum praeter ar- genteam drachmam in rationibus altera drachma uteren- tur quae esset pars magni aurei stateris sexies millesima, ipsam argenteam drachmam addito ὁλκῆς vocabulo distin- xisse videntur. Atque aliis etiam de caussis veri simile mihi videtur plurimos ex illis libris Hippoeraticis spuriis in Aegypto ortos esse.

1) V. Metrol. p. 82.

SCRIPTORES GRAECOS. 69

nus olei libram unam et dimidiam pendere traditur. Quod quidem rectissime diei cognosces e tabulis Galeneis (cap. IV, 14. XIIL, 8 al). Inde etiam antea (3) pro δὲ χήμη ἄγει λίτραν μίαν ἥμισυ scribenda sunt δὲ ξέςτης etc. lam constat, si liquoris significatio in ponderandis mensuris omittatur, plerumque vinum vel aquam, unde omnis fit ponderis definitio, intellegi; verum ex hoc loco colligimus etiam ad olei pondus mensuras ita definiri pos- se, ut eius ipsius liquoris nulla fiat mentio*). Quod maxi- mi momenti est: ad multos locos qui sequuntur explicandos. Res autem ipsa inde orta est, quod medici plerumque olei liquorem, non vini aut aquae, in formulis medicamentorum perscribebant.

Porro eo loco de quo agimus etiam haec leguntur: δὲ ὀξύβαφον τέταρτόν écrit κοτύλης, ὁλκὰς δὲ ἔχει δύο ὀβολὸν α΄ χαλκοῦς δ΄ δὲ κύαθος ἔχει κοτύλης ἕκτον. ὁλκὰς n. Haec corrupta esse apparet. Nam cum oxybaphum quarta cotylae pars sit, cotyla autem dimidia sextarii, necesse est oxybaphum habeat uncias duas et quadrantem. In tabula autem δὰλκαΐ duae cum quadrante afferuntur. lam vides in quo sit peccatum: uncias et δλ- κάς sive drachmas scriptor inter se confudit. Nec tamen hunc errorem nobis corrigere licet, quia pro quadrante unciae posuit obolum et chaleos, drachmae partes. Quo demonstrato iam equidem in explicanda cyathi men- sura, cui octo drachmae perverse tribuuntur, non laboro, quoniam quae falso ab ipso auctore scripta, esse eur ea non emendanda esse censeo.

Praeterea sextarius ad duas libras, et cotyla quae ἙὋλ- ληνική appellatur ad unam libram rediguntur (5). Hae ni- mirum sunt μετρικαΐ sive librae cornus olearii, de quo continuo docebimus (S 46). Ibidem sextarius primum olei pondere, de quo iam diximus, tum vini pondere exigitur. Interiecta autem est Alexandrinae cotylae definitio. Hic Montfauconus non recte οὐγγίας x edidit, cum η΄ collato

2) De hae re si cui dubitatio inhaereat, legat Galen. coll. cap. IX (fr. 59, 19), ubi eadem verba 'addito ἐλαίου vocabulo inveniuntur,

το PROLEGOMENA IN

vini pondere scribi necesse sit?). Sic igitur haec inter se sunt comparanda: habebat Attica cotyla olei uncias IX, vini X (Gal. cap. IV, 14 al.) Alexandrina olei uncias VIII, vini IX. Fuit igitur cotyla qua medici Alexandrini uti solebant, vel nona vel decima parte minor quam Attica; nec tamen pro- prie eam diversam fuisse ab Attica iudicaverim, sed per abusum, ut aiunt, modum eius paullum imminutum esse.

De mina Alexandrina (6) quid iudicandum sit infra aptior disserendi erit locus (S 66).

Sequuntur deinde et sevi et picis et épuciuou*) in cotylam infusorum pondera. Hic pro μνᾶν, quod absur- dum est, scripsi fjutvav porroque pro ὁλκὰς ιβ΄ emen- davi οβ΄. Dicitur igitur cotyla habere

sevi liquidi drachmas 72

sevi solidi 795 picis 80 épucíuou libras 4.

De ecotrema eiusdem tabulae parte.

49 : Tum congii Attici et mensura et pondus his verbis definiuntur (8): Ó δὲ χοῦς écri μέτρον ᾿Αττικόν, κοτύ- λαι ᾿Αττικαὶ 1:8. «ταθμοῦ δὲ ἄγει ὁλκὰς wx. Redit haec ponderis aestimatio ad cotylam Atticam LX drachma- rum, quam Galenus commemorat (S 45), eademque repe- ritur in Galeneae collectionis tabula quarta, quinta (Cleo- patrana), decima). Quae pondera et ego quondam ad vetustissimum Romanorum denarium referenda esse diu existimavi, et nuper, cum ipse gravissimis argumentis ad diversam rationem deductus essem, Christium, virum sub-

* 3) Litterae numerales et x in quibusdam codieibus saepissime inter se sunt commutatae; quin etiam fuerunt librarii qui constanter easdem una tantum nota designa- rent.

4) Ἐρύειμον est planta quaedam descripta a Theo- phrasto (hist. pl. 8, 3, 1—3. 8, 7, 3). Saepissime eadem apud medicos occurrit: vide Hippocr. (spurium) vol. XXII p. 675. 720, 721. 856 al, Galen, vol. VI p. 548 (ed. Kühn).

1) V. infra 8 45 adn. 7.

κυ ἀνὰ

ΡΥ ΡΥ ὙΤΡ MIN TANTES

οι we ἀν»; f Y

VP TY

: SCRIPTORES GRAECOS. T.

tilissimum, vidi eandem sententiam amplexum 6556). Ac vero proclive erat in eam opinionem incidere; nam et in hac ipsa tabula vetustissimus ille denarius occurrit, cuius pondus plane ad eotylam LX drachmarum quadrat, et in quarta tabula Galenea eadem aestimatio παρὰ τοῖς Ἶτα- Aikoic usitata fuisse dicitur. Nec tamen, cum alia super aliam ratione in rem impeditissimam inquirerem, verum quid.esset, quamvis occultum iaceret, latere me potuit. Primum in hac vetustissima tabula eo loco quem statim attulimus omnis aestimatio ad Atticam mensuram facta est, aliena igitur est a Romanorum usu, de quo idem scriptor antea exposuit. Tum vero in tribus illis tabulis Galeneae collectionis, ubi eadem aestimatio invenitur, minime de Romanis mensuris, sed ubique de Aegyptiis agitur?). Porró neutiquam veri simile est Romanos illo tempore quo de- narii sextulae pondere fiebant, ipso denarii nomine in

2) Ut in quaestione difficillima licere mihi arbitror ea quae primum de ea re commentatus eram hie adscribere: *Cum congium Romanum, qui aequalis fuit Attico, decem libras vel vini vel aquae pependisse constet, eidem au- tem hoe loco DCCXX drachmae tribuantur, efficitur, ut ii denarii intellegantur, qui singuli sextam unciae Ro- manae partem pendant. Quid vero ex hae ponderis ra- tione concludendum? "Vix dubium videtur, quin iam illis temporibus, quibus primum argentei nummi signati dena- riique ad sextulae pondus exacti sunt, non solum maio- res liquorum mensurae, id quod e plebiscito Siliano compertum habemus, sed etiam minores suis quaeque ponderibus accurate definitae fuerint. Et minores qui- dem mensuras denariis definitas esse veri simile videtur. Ubicumque igitur in tabulis metrologicis mensuras liqui- dorum iis denariis qui singuli sextulam pendunt expressas esse invenimus, has rationes e vetustiore tempore serva- tas esse existimabimus'. Haec cum iis de causis quas supra attuli non recte se habere et delenda esse cogno- vissem, vidi Christium in commentario de Victorii argu- mento caleulandi (Sitzungsbericht d. Münch. Akad. 1863. I p.127—29) eandem viam unde ego diseesseram ingressum esse. Quae res necopinata etsi novas dubitandi et am- bigendi causas mihi attulit, tamen postquam omnia repe- titis curis diligenter examinavi in ea sententia quam su- pra proposui mihi persistendum esse duxi. Utrum verum sit, diiudicent viri harum rerum periti,

3) Haec accuratius demonstrata sunt infra $ 63. 76.82.

12 PROLEGOMENA IN

mensuris definiendis usos esse. Nam cum e plebiscito Si- liano congius vini decem pondo sit, in sextarium incurrunt unciae XX, in heminam X, in quartarium V, nec vero aliter nisi unciis eae mensurae exprimebantur; minores autem, ubi divisio. ad denarium descendere posset, vixdum illo tempore sic pondere exigebantur. Ne multa, quam maxime abest à Romanorum consuetudine, ut congius DCCXX dena- rios, cotyla LX habere dicatur.

Adhuc eius qui negaret partes egimus: iam altera ratio- ne reiecta quid nobis probabile esse videatur, proponamus. Non audeo equidem affirmare Athenienses eodem modo quo postea Romanos ponderibus mensuras definivisse quod si fecerunt, metretes vini aquaeve habuit sesquialterum ta- lentum, congius drachmas DCCL, cotyla LXII 52) sed utcunque ea res se habet, hoc certum et exploratum est, vetustiores medicos, id est eos qui Atticis ponderibus et mensuris utebantur, Atticae cotylae oleo impletae pondus LX drachmis aestimavisse?) Quod cum ii qui in Aegypto de ponderibus et mensuris scripserunt in medicorum libris passim reperirent, id in tabulis suis adnotaverunt: unde demum ea ratio et in hanc tabulam et in tres illas Galeneas propagata est. Atque hoc etiam Aegyptiorum, non Graeco- rum aut Romanorum, consuetudine factum esse apparet, ut choenicem (Aegyptiam scilicet, non Graecam), perinde ac si ea mensura liquorum esset, pondere definirent).

4) In promptu est coniicere, id quod Christius p. 129 significare videtur, legitima ratione cotylam ab Athenien- sibus 60 drachmis aestimatam esse. At sic metretes ha- beret drachmas 8640, qui numerus a simplici ratione tan- tum abest, ut ipse per se rem incredibilem reddat. Immo si quis Athenienses mensuras pondere definisse contendat, is metretae sesquialterum talentum tribuat necesse est, Sed haee quaestio in eo quod nos agimus explicando fa- cile omitti potest. Nam nihil nisi hoc proponimus, quod e Galeni libris compertum habemus, cotylam olei a ve- tustioribus medicis 60 drachmis aestimatam esse, eamque aestimationem in nonnullas tabulas de mensuris illatam esse.

5) V. locum Galeni (fr. 47) et infra 8 45.

6) V. hane tab. $ 8, tab. Cleop. 8 28, cap. XV $ 4.

κ»--

SCRIPTORES GRAECOS. BC 13

Etenim choenix, quae extrema hac tabula explicatur, quoniam trium cotylarum modum habere dicitur, Aegyptia est, non Attica (S 73). Pondus autem eius a cotyla deriva- tur, quae cum LX drachmas pendat, choenici trium cotyla- rum conveniunt drachmae CLXXX. Atque eadem ratione sextario, qui duas eotylas capit, CXX drachmae tribuuntur: sed hoc demum ab huius tabulae scriptore, qui Romae vixit, additum est ad Aegyptii auctoris praecepta.

De mensuris ac ponderibus quae apud vetustiores medicos reperiuntur.

Reliquae eius generis tabulae multo posterioribus tem- poribus, quarto fere quintove saeculo, in eam formam quae nunc exstat redactae sunt. Nec tamen omnia quaecumque ibi traduntur ad illam ipsam aetatem pertinent, sed multa a vetustioribus auctoribus repetita sunt. Omni igitur cura quaerendum est, possintne aliqua eius rei vestigia in iis medicorum libris qui ad nostra tempora servati sunt inda- gari. Itaque ego, quamvis longam et molestam operam me suscipere intellegerem, tamen non dubitavi, quin gravissi- morum medicorum libros perlustrarem quibusque ii men- suris ac ponderibus uterenter diligenter exquirerem.

Quae quidem nunc longa oratione exponere non pos- sum: at hane habes eorum quae inveni summam.

In Hippocratis libris eos dico quos genuinos esse

^

subtilissimis quaestionibus factis exploratum est") nulla

1) In eam rem eum a prioribus non ea qua par erat eura ac diligentia inquisitum esset, nuper Franciscus Ermerins in prolegomenis ad Hippocratis reliquias (vol. I, Traiect. ad Kh. 1859) tam egregie de eo argumento dis- putavit, ut nihil fere quod dubium et ambiguum sit re- linquatur. Gravissimi autem eius commentationis loci hi sunt: Iusiurandum ab ignoto auctore antiquissimo tem- pore confectum esse eamque formulam Hippocratis aetate fuisse usitatam (p. XIII s.); prorrhetoricum primum, prae- notiones Coacas, prognosticum varias sententias continere nee eadem aetate nec ab eodem viro scriptas: inesse locos e libris vere Hippocrateis, sed pleraque esse recen- tioris originis (p. XVII. XXV. XXXV. XLIII); epidemio-

14 ἊΣ PROLEGOMENA IN

pondera aut mensuras reperi. Nec vero illa aetate iam for- mulas medicamentorum certis et ponderibus et mensuris expressas habebant, sed ex usu et consuetudine iustae ra- tiones aliis ab aliis tradebantur.

Plurima maximeque varia in spuriis libris Hippocra- ticis inveniuntur. Quae res quanti momenti sit, dici vix potest. Mihi certe persuasum est ex ipsarum mensurarum variis rationibus multa ad aetatem et originem Hippocrati- corum indagandam colligi posse. Sed in hanc rem alio tempore, si otium erit, inquiram: nunc nihil nisi brevem earum rerum tabulam e libris Hippocraticis excerptam pro- pono.

Pondera sunt τεταρτημόριον μνᾶς, «ςτατὴρ Aiyt- voioc, δραχμὴ Atvivatn, δραχμή (sive óp. δλκήν sive

rum libros I et III nonnullis locis exceptis (p. LI) genui- .nos esse (p. LXI s.); item librum de aére aquis et locis ab ipso Hippoerate scriptum (p. LXIV); tum libri de vi- etus ratione in morbis acutis priorem partem (p. 287—327) genuini operis Hippocratei fragmentum esse (p. LXXX), alteram partem spuriam (p. LXXXII ss.); librum de vul- neribus capitis totum Hippocrati tribuendum esse (p. XCI); aphorismos multo post Hippocratis aetatem collectos esse et pauca in his reperiri ab ipso Hippocrate profecta (p. CIV); epidemiorum libros II, IV ceteros itemque omnia reliqua scripta quae Hippocratis nomine feruntur spuria esse. Cuius copiosissimae disputationis summam habes in iisdem prolegomenis p. CXXXI ss. Haec qui- dem Ermerins: ego addo argumentum illud e mensuris et ponderibus ductum, quae in genuinis libris nulla, in spuriis plurima inveniuntur. Dilucidissime res perspici- tur libri de vietus ratione in morbis acutis duabus parti- bus, altera genuina, altera spuria, inter se collatis. In parte genuina ne iis quidem locis, ubi res id postulare videtur, certae mensurae afferuntur (conf, 8 1i. 12. 19. 21. 33. 56. 60, 63). Partis spuriae duae sunt distinguen- dae particulae, altera vetustior, quae ab initio pertinet ad $8 57, ubi nullae dum mensurae inveniuntur; altera recentior, ubi et diversus est orationis color et passim pondera ae mensurae afferuntur: κύαθος $ 58, ἡμιόλιον δραχμῆς 60, τεταρτημόριον 64 (conf. adn, 2), δραχμή, ὀβολός, τριώβολον, κοτύλη ᾿Αττική 66, δραχμὴ 67, λεκί- ckiov. ᾿Αττικὸν ςτρογγύλον (acetabulum) 71.

πες

-

SCRIPTORES GRAECOS. 15

ὁλκή). τριώβολον. ὀβολὸς ᾿Αττικός, ὀβολός, ἡμιωβό- Mov ᾿Αττικόν. ἡμιωβόλιον ?).

Mensurae: χοεύς, ἡμιχόεον, χοῖνιξ ᾿Αττική. χοῖνιξ, ἡμιχοίνικον, κοτύλη Αἰγιναία, κοτύλη ᾿Αττική. κοτύλη. τρυβλίον. ἡμικοτύλιον. τεταρτημόριον. ὀξύβαφον, κύα- θος, fjutcu κυάθου, κύαμος, κύαμος Ἑλληνικός. Αἰγύ- πτιος κύαμος, κάρυον. χήμη. κόγχη χηραμίς, kóyxn?).

2) Locos minime omnes, sed paucos tantummodo ex ingenti copia afferre possum: τεταρτημόριον μνᾶς in libro T. τῶν ἐντὸς παθῶν XXII, 520 (Kühn); idem significat solum τεταρτημόριον ib. p. 477, neque aliter explicandum videtur τεταρτημόριον. quod legitur libri περὶ διαίτης in parte spuria (XXII, 99); ςτατὴρ Αἰγιναῖος in libro I γυναικείων (XXII, 745); : δραχμὴ Αἰγιναίη ib. 725; δρα- χμή, περὶ διαίτης in parte spuria (XXII, 99. 100), γυναι- κείων α΄ (XXII, 718. 727) passimque aliis locis; τέταρτον δραχμῆς, vuv. 760; δραχμὴ ὁλκὴν ib. 728 (conf. opa- xunv «ταθμόν 159); ὁλκή ib. 755. 759; τριώβολον ib. 708. 725. 731. 846 cet. , τριώβολον ὁλκήν 804; ópo-

Aóc, περὶ διαίτης in parte spuria (XXII, 99), γυναικείων

α΄ (118 al.), ὁλκῆς ὀβολοὺς δύο ib. β΄ (889), ὀβολὸς Ἅττι: κῷ ςταθμῷ ib. 860; ἡμιωβόλιον ᾿Αττικῷ «ταθμῷ ib. α΄ (158), «ταθμὸς ἡμιωβόλιον ᾿Αττικόν ib. 155, ἡμιωβόλιον ib. 715. 752 cet.

3) Loci hi sunt: χοεύς, περὶ vobcuv (XXII, 321 s.); τρία ἡμιχόεα ib. 321, γυναικείων α΄ 746. 748, τρία ἡμι- χόεα ᾿Αττικά ib. f 818. 875; χοῖνιξ ᾿Αττική ib. 859, χοῖνιξ ib. α΄ 719. 746, 747; ἡμιχοίνικον, T.voUcuv 322, γυναῖκ. α΄ 726; --- κοτύλη Αἰγιναία, T. νούτων 281, κο- τύλη "Act fk T. διαίτης in parte spuria 99, γυναῖκ. α΄ 621. 705. 751, β΄ 111. 119; κοτύλη, T. νούεων 320. 322 cet., m. τῶν ἐντὸς παθῶν 464. 471. 521 cet., γυναῖκ. α΄ 719. 126. 729. 131. 733 cet, ἐπιδημίων Q XXIII, 467; τρυ- BAiov, περὶ τῶν ἐντὸς ᾿παθῶν 465. 521, qui loci diversos auctores habent ab iis ubi κοτύλη reperitur; ἡμικοτύ- λιον, T. τῶν ἐντὸς παθῶν 464. 477. 520, γυναῖκ. α΄ 727. 160 cet, (idem ap. Galen. XIII, 647); τεταρτημόριον κοτύλης, vuv. β΄ 717, ut τέταρτον μέρος κοτύλης ib. 779; idem significat μέλιτος ὅτον τεταρτημόριον ib. α΄ 730; sed crégp χηνὸς ócov τεταρτημόριον (ib. 729) utrum pon- dus sit an mensura ambigo; --- ὀξύβαφον, γυναῖκ. α΄ 727. 752 cet., fjuicu ὀξυβάφου ib. 717. 727; --- κύαθος, T. νού- CUJV 323, γυν. α΄ 118, 125. 751 cet.; ἥμιου κυάθου ib. 152 κύαμος, vuv. α΄ 108.717. 124.730; κύαμος Ἑλληνικός ib. 672; Αἰγύπτιος κύαμος ib. β΄ 850; κάρυον, vvv. α΄ 708

16 PROLEGOMENA IN

Nicander, Theriacorum et Alexipharmacorum scri- ptor, paucis admodum mensuris et ponderibus usus est. Nam praeter χοῦν, κοτύλην. κύαθον, ó£ófaqov , δρα- χμήν. ὀδελόν nihil eius generis commemorat, nisi quod uno loco κύμβοιο τραπεζήεντος modum proponit, quem acetabulo aequalem fuisse scholiasta adnotat ^).

Dioscorides omnino, nisi fallor, ipse Romanis men- suris et ponderibus usus est. lnveniuntur apud eum sae--

pissime Arpa, οὐγγία, δραχμή sive ὁλκή, ὀβολός, tum κεράμιον. χοῦς, ξέετης. κοτύλη. ὀξύβαφον,. κύαθος δ.

(una cum cyamo); χήμη. ἁδρή,. fuv. α΄ 725; --- κόγχη xnpauíc, v. voócuv 309; κόγχη, ruv. α΄ 726. |

4) Locis Nicandri statim addam scholia a Sehneidero edita. Ther. 103: ἐν δὲ. τρίτην μοῖραν pobéou xoóc] schol.: ἀντὶ τοῦ δ΄ κοτύλας. ιβ΄ yàp κοτυλῶν ἐςτιν χοῦς. 526: cmépua0' ócov κύμβοιο τραπεζήεντος] schol.: ócov κύμβοιο, ἤγουν ó£ufágou: ἐπειδὴ κυφόν ἐςτι. εημαίνει δὲ ἐκ τοῦ ἐπιφερομένου τραπεζήεντος. καὶ τὸ παρὰ (ζώφρονι κύμβου ἔχον ὄγκον, ἀντὶ τοῦ «εκυφοειδοῦς ποτηρίου. τραπεζήεντος εἶπε τοῦ εἰς τράπεζαν πεποιημένου. τὸ δὲ κύμβον λέγεται καὶ κυμβίον xai ἐμβάφιον καὶ ó£ic: δὲ ευνήθεια- γαράριον καλεῖ. τοῦτο οὖν qgncv ὅτι λάβε το- ς«αῦτα «πέρματα, ὅςον γεμιεθῆναι τὸ ὀξύβαφον. 581 κύαθος] 56}0].: δὲ κύαθος μέτρον écriv. 594 ἑξάμορον κοτύλης] schol.: ἑξάμορον λέγεται τὸ ἕκτον τῆς κοτύλης. 598 ὀξύβαφον. --- 619 χοὸς δεκάτῃ ἐνὶ μοίρᾳ] schol.: ἤγουν τὸν οἶνον ἔμβαλε εἰς τὰ εἰρημένα τῇ δεκάτῃ τοῦ xoóc, τὸ ὑπὸ τοῦ χοὸς δεκατευόμενον, δηλαδὴ κοτύλην καὶ πλέον. Fiebant igitur decem partes congii similiter ae duodecim partes heminae apud Romanos (846). Item κοτύλη in libro Hippocratico περὶ νούςων p. 321 dividi- tur: κοτύλης δέκατον uépoc. 655 τριπλόον ἐνθρύπτων ὀδελοῦ βάρος ἔνδοθεν oívnc] sehol.: τουτέςτι τριώβολον, τρεῖς ὀβολούς. :

5) Λίτρα, m. ὕλης ἰατρικῆς p. 55. 62 cet. (ed. Sprengel, vol. XXV collectionis Kühn.), οὐγγία 55. 62 cet., ópaxun 40. 45 cet., ὀβολός 279. 639 cet. Praeter simplicem vocem δραχμή, quae plerumque nota ( scribitur, etiam haec ha- bet: δραχμὴ ὁλκῇ 279, 340. 499 cet., δραχμὴ ὁλκήν 511. 516. 512 (λαμβάνεται ὁλκὴν { αὐ, δραχμῆς ὁλκή 504. (( α΄ ὁλκή), 505. 567 (( ὁλκὴ ὑπνωτικὴν ἔχει δύναμιν), 657 (X B ὁλκὴ δοθεῖςα), 675 (4 ὁλκὴ ποθεῖςα, δυοῖν ( ὁλκή). Sed etiam ipsam ὁλκήν habet pro drachma: 64. 212 (una eum uncia), 504 (ὁλκαὶ |), 662. 730; περὶ δηλητρίων qap-

ὝΨΥΥ ΨΥ ΨΡ υυν νυ MMC Lo

^

SCRIPTORES GRAECOS. er i^i

Sed ad grana metienda non tam modio utitur quam choe- nice Attica quattuor cotylarum?). Atque etiam aliis locis, ubi superiorum medicorum formulas exscribit, Attica pon- dera habet*), itemque praeter amphoram Romanam metre- tam Atticum affert 5). Rarius reperiuntur fjutitrpov, ἡμιμναῖον, fjutyouc, ἡμιχοίνικον. ἡμικοτύλιον., κύαμος Αἰγύπτιος, κάρυον ἸΠοντικόν. κοχλιάριον ὃ.

De Galeno, Andromacho, Hera. De pondere Atticae cotylae.

Pervenimus iam ad Galenum, gravissimum et copio- 45

sissimum de ponderibus ac mensuris auctorem. Qui non solum aliorum libros de eo argumento scriptos diligenter perlegit!), sed etiam ipse in iis rebus accurate cognoscen-

*

μάκων 29 cet. Amphoram Romanam "IroMikóv. κεράμιον appellat (724), eiusque partes affert et Eécrac (720. 724), et κύαθον (722). Eadem mensurae praeterea passim oc- currunt, itemque χοῦς (718. 722), κοτύλη (49. 50. 504 cet.), ὀξύβαφον (671. 709, T. ἰοβόλων 86, m. εὐπορ. 104).

6) Nominatim Atticam choenicem affert p. 766, eadem- que (non Ptolemaica) intellegenda esse videtur reliquis loeis 49. 718. 729 al.

1) Atticas draehmas uno loeo inveni (768). Nescio an ad idem ponderis genus referenda sint τριώβολον 662, T. εὐπορίετων 239, τετρώβολον 662, τριωβολιαῖος 194. Etiam de minae pondere, quod non raro legitur (39. 572. 110, 711. 734 al), sitne Atticum an Ptolemaicum, non li- quet; sed prius utique probabilius videtur. Certe p. 572 μνᾶ una cum Attico metreta commemoratur.

8) P. 737: écri δὲ μετρητὴς xóec ιβ΄ (sie Sprengel. pro τ΄, Aldina lectione). Idem Atticus metreta significari videtur p. 572. 714. 724 al.

9) Ἡμίλιτρον 124; ἡμιμναῖον 722; ἡμίχους, T. εὐπο- picruv 133; ἡμιχοίνικον 737; ἡμικοτύλιον 7105 4t ἰοβόλων 80 al; κυάμου μέγεθος Αἰγυπτίου, π. ἰοβόλων 19; καρύου ἸΤοντικοῦ τὸ μέγεθος, T. εὐπορίετων 257; κοχλιάριον, T. UA. 662, Tr. εὐπορ. 957. Addo denique ópóftov ponderis instar Tr. εὐπορίςτων p. 99 usurpatum: μηκωνγείου (o μετὰ crüpakoc καὶ cupvac ἴσων δίδου ὀρόβια γ΄: dosis, quanta est trium ervi granulorum magnitudo, Conf. infra 8 82 adn. 2.

1) V, nostrae collectionis fr, 35. 44. 49.

D PROLEGOMENA IN

dis studium collacavit?), pluribusque locis priorum medi- corum praecepta ita explicare et inter se conciliare studuit, ut quibus quique mensuris usi essent demonstraret?). Haec omnia tanti momenti esse iudicavi, ut omnes locos quibus de eo argumento agitur sedulo conquirendos et sub uno conspectu proponendos esse statuerem. Quam meam ope- ram multis qui his studiis incumbunt gratam confido futu- ram esse et fructuosam: his igitur, cüm ipse hoc tempore omnia exsequi non possim, illa Galenea excutienda οἱ illu- stranda commendo.

. Galenus ipse nullis nisi Romanis ponderibus et men- suris usus est, aliosque medicos qui sub Romanorum im- perio scripserunt reprehendit, quod aliquoties Graecas mensuras afferentes ambiguitatem relinquant?. Quo in numero fuit Andromaehus, Andromachi filius, Neronis ar- chiater; fuit etiam Heras, Heraclidis Tarentini discipulus?) Atque ex Herae quidem censura a Galeno instituta nobis res omnium gravissima elicienda est, quae ipsum Galenum fu- git. Etenim Atticam cotylam LX olei drachmas pendere Heras significavit (fr. 47), quam rem quomodo Galenus explicuerit, statim videbimus: at nobis, qui certissimis argumentis. effecerimus Atticam cotylam heminae Romanae aequalem fuisse, minime dubium videtur, quin aut ipse He- ras aut vetustior quidam medicus, quem is auctorem secu- tus sit, Atticas drachmas in illo cotylae pondere intellexe- rit. Ac certe quidem LX olei drachmae Atticae fere im- plent cotylae mensuram). Eadem autem aestimatio in vetustiorum medicorum libris pervulgata fuerit necesse est, quippe quae pluribus locis in tabulis ponderum ac mensu- rarum servata sit").

2) V. locum de heminae pondere a Galeno exacto: ἐγὼ γοῦν ἐν τῇ Ῥώμῃ τὴν τοῦ ἐλαίου καλουμένην λίτραν ἔετηςά ποτε cet. fr. 49.

3) Fr. 31. 33. 84. 36. 38. 40. 43. 44. 45. 40, 47. 49. 50.

4) Fr. 33. 34. 44. 49. 50.

5) V. de his Fabricium in Bibl. Gr. vol. XIII p. 61.178.

6) V. ea quae in Metrol, p. 86 adn. 26 et supra $ 43 exposuimus.

7) V. tabulam de mens, et pond. vetustissimam $ 8

SCRIPTORES GRAECOS. 19

lam vero posteriores medici, qui pro Attica drachma Romana illa quae est octava unciae pars uti consuevissent atque ad vini vel aquae, non olei, pondus illam aestimatio- nem revocarent, in eum errorem inciderunt, ut Atticam

—. eotylam uno quadrante minorem esse quam Romanam hemi-

δεν ^u X Ours 2&9 US . 4

nam existimarent?). Qua quidem in opinione firmiter insi- stere Galenum permultis e locis cognoscitur ?).

Reliqua deinceps cum de aliis apud Galenum mensuris tum de cornu oleario.

Ponderibus, ut iam significavimus, Galenus ipse omnino 46 Romanis utitur, libra, uncia, drachma sive denario qui est octava pars unciae"). Sed alios dicit unciam aut septem drachmis aut septem et semisse aestimare (fr. 44), quibus de rationibus partim supra diximus (S 41), partim posthac dicemus (S 71).

Mina ea uti solet quae constat C drachmis Ptolemai- cis sive Romanis (S 67), quam librae Romanae fere ae- qualem esse diserte dieit (fr. 38). Praeterea aliam quan- dam minam XVI unciarum commemorat (fr. 40. 44), quam nos Atticam esse demonstravimus (S 41. 51). Denique Ale- . xandrinam minam XX uncias sive CLX drachmas habere tradit (fr. 39. 42. 44), cuius rei alia quoque testimonia exstant (prol. S 66).

In mensuris affero modium Romanum (fr. 30), sextarium (fr. 36), tum omissis aliis? heminam, dimidiam sextarii partem, quam ipse cornu olearium, eiusque partes uncias

(prol. $ 43), tab. quartam Gal. coll. $ 15 ss. (prol. 8 63), tab. Cleop. 8 20 ss. (prol. 8 76), tab. decimam $ 4 ss. (prol. 8 82).

$8) Plura de ea re vide in Metrol. p. 86 adn. 27.

9) Conf. nostrae collectionis fragm. 34. 37. 47. 49. 50,

1) Plurimi de hace drachma loci afferri possunt. Conf. fr. 31. 38. 44 al, de sanit, tu. IV p. 288 (Kühn. vol. VI), ubi tertia pars librae sunt drachmae 32; de eompos, med. p. gen. IV p. 754 s. (vol. XIII) aliquoties.

2) Non vaeat nune dicere nec de cotyla quae 1623 sive 16 uncias habere dicitur (fr. 35. 43), nec de congii aestimatione (fr. 45. 46. 47), in qua quam maxime falli- tur Galenus.

80 PROLEGOMENA IN 1

appellare solet?). Satis aperta res est e Galeni descriptione. Dividebatur cornu olearium, quod heminae modum habebat, circulis incisis in duodecim partes, quae e Romana consue- tudine unciae vocabantur, atque inde ipsam heminam Gale- nus libram appellare consuevit. Sed hanc quo a ponderali libra discerneret, oleariam dixit, eiusque partes metricas uncias; illas autem quibus in ponderationibus utebantur, stathmicas?). Habebat igitur sextarius vini vel aquae stathmicas uncias XX, metricas XXIV sive libras metricas II; item cotyla stathmicas uncias X, metricas XII sive libram metricam I. |

De lulio Africano.

Passim a Salmasio, Savoto, Gronovio citantur varia frag- menta lulii Africani quibus et de nummis et de mensuris ac ponderibus agitur. Scimus lulium Africanum, Emmai in Palaestina natum, initio tertii saeculi et chronographiam et opus quoddam collecticium quod KecroUc inscripsit composuisse). In his autem IX Cestorum libris incredibile est quam variae et mirae res congestae fuerint?). Ex his mihi hoc commemorare satis est quod. ad nostrum argu- mentum pertineat, cum multa de re medicinali praecepta tüm nonnulla de ponderibus ac mensuris illie. perscripta fuisse. Quod cum variis e testimoniis cognovissem, magno desiderio tenebar illa ipsa, si fieri posset, e libris manu scriptis repetendi. Quod cum non contigerit, acquiescendum

9) V. fr. 30. 32. 38, 34. 36. 837. 41. 43. 41. 49. ὅθ,

4) Conf. Metrol, p. 93 s.

1) Primum cito Fabricium in Bibl. Gr. tom. II p. 595 —99, qui tamen de aetate vitaque Africani paene ni- hil affert. Omitto Tillemontium (a Fabricio citatum), Lambecium (comm. in Bibl. Caes. VII p. 198 ss.), Boi- vinum (Mathem. vet. ed. Thevenot p. 274 ss.); nam egre- gie, ut solet, Martinus (Hech. p. 848 s. 349 s.) de eo ar- gumento disputavit, et quae aut certa aut probabilia essent exposuit. Cestorum libros is inter annos 210 et 217 scriptos esse iudicat: chronographiam, quae ad an- num 221 perducta est, apparet aut eo ipso anno aut non multo post confectam esse.

2) V. Martinum p. 343 s.

SCRIPTORES GRAECOS. - 81

-. est in repetendis iis locis quos Salmasius in Plinianis exer- —. citationibus et in Refutatione e codicibus Parisinis affert?) :

we e."

l. lulius Africanus in fragmento περὶ μέτρων Africanus in Cestis capite περὶ μέτρων καὶ σταϑμῶν:

-.*O τοῦ οἴνου ἀμφορεύς, ὃν καὶ μετρητὴν Aépouci

πολλοί. ἡμιαμφόρια μὲν ἔχει") δύο, καλοῦει κά- δους ὀνόματι κοινῷ. oi δὲ Ρωμαῖοι οὔρνας. Haec similia sunt fragmenti περὶ μέτρων initio (81, 1).

Il. Africanus: τὸ γὙραμμάριον 0épuouc ἔχει τρεῖς, δὲ θέρμος κεράτια δύο. Haec in brevius contracta e quarta collectione ponderum et mensurarum (fr. 78, 5. 8).

III. Koi ξέετης ἄρα eic κοχλιάρια ἀναλύεται év- νήκοντα (sic) ς΄. Eadem leguntur in fragmento Eusebiano (88, 2).

IV. Africanus, Oribasius, Adamantius de ponderi- bus: *'O κύαμος Αἰγύπτιος ἔχει ὀβολοὺς Téccapac, ᾿Αλεξανδρινὸς ὀβολοὺς τρεῖς, δὲ ξελληνικὸς ὀβο- λοὺς δύο.

V. Apud Africanum in capite de ponderibus: Τὸ μὲν τάλαντον ςημειωτέον τῷ ξ croiyeíu διὰ uécov γραμμὴν ἔχοντι. £. |

Praeterea Salmasius scribit fragmentum de talentis (95) in quibusdam libris Africano tribui?), id quod non magis probandum est quam Galenum, Dioscoridem, Eusebium

alios ea de mensuris et ponderibus scripsisse quae in codi-

cibus illis assignantur.

De Oribasio, Adamantio, Myrepso.

Pervenio nunc ad Oribasium, luliani imperatoris qui 48

apostata vocatur archiatrum ἢ). Is amplissimum opus 'la-

3) Hi sunt numeri paginarum: I Plin. ex. p. 163 b B, 847a B II ibid. p. 327 b B III p. 417 a G IV p. 689a F V Refut. p. 40.

4) ἔχει Salm. p. 163, éyouct idem p. 847.

5) kábouc Salm. 847, xóbbouc idem p. 163.

6) Ibidem citatur Neophytus Monachus in Lexico Herbario: Αἰγύπτιος κύαμος μέγας κύαμος.

7) Refut. p. 19. 32. 58; vide infra prol. 8. 99 adn. 2.

1) V. Fabricium in Bibl. Gr. vol. XIII p. 353.

SCRIPT. METROL. I, 6

82 PROLEGOMENA IN

τρικῶν ευναγωγῶν libris LXXII confecit, ubi omnia quaecumque a prioribus medicis egregie et utiliter scripta esse viderentur ex eorum libris compilavit certoque ordine | disposuit?). Cuius vastae et ingentis collectionis ipse post- ea breviorem epitomen fecit, quae Cüvowic inscribitur. —— Eundem vero etiam de mensuris et ponderibus scripsisse testatur scriptor illius expositionis quae primum locum in collectione Galenea obtinet (S 50. 52). Quod ego cum co- gnovissem primum inquirendum esse duxi, num forte in libris ουναγωγῶν de eo argumento quaedam traderentur. Sed ibi in variorum medicorum locis varias quidem mensu- ras afferri vidi, nihil tamen quod ab ipso Oribasio de ea re commemoraretur inveni?). Tum vero maiore etiam stu-

2) Confer praefationem ipsius operis ad Iulianum scriptam: δευτέραν ἐπέταξας πρᾶξιν πάντων τῶν ἀρίετων ἰατρῶν ἀναζητήςεαντά με τὰ καιριώτατα εὐυναγαγεῖν καὶ πανθ᾽ óca χρηειμεύει πρὸς αὐτὸ τὸ τέλος τῆς ἰατρικῆς. Libros LXXII id opus habuisse scribit Suidas s. v. Ὄρει- Báctoc; septuaginta tantum libros eidem tribuit Photius in Bibl. cod. 217. Qui omnino copiosius (inde a cap. 216) de Oribasii scriptis disserit.

3) Omissis brevioribus eius operis reliquiis quae ad- huc editae sunt (v. Choulant. I p. 122 5.) adhibui Mat- thaei priorum quindecim librorum editionem, quae in- seribitur XXI veterum medicorum Graecorum opuscula (Mosquae 1808). Unde haec de mensuris excerpsi: An- tyllus, medicus incertae aetatis (Fabr. XIII p. 71) ha- bet δραχμήν (p. 168), τριώβολον (p. 174), κοτύλης ᾿᾽Αττι- κῆς fjuicu (168), κύαθον (174), uócrpov (171). Adde p. 186: ὀπὸς Kupnvaikóc cóv ὕδατι διειμένος πινόμενος μέγε- θος ὅςον épefivOov. Archigenes, qui ante Galenum Romae artem medicinam exercuit (Fabric. p. 80), et Ro- manis et Graecis vel Aegyptiis mensuris usus est. In- veniuntur apud eum ξέςτης (163), ἡμικοτύλιον (157), κύα- θος (221), λίτρα (162. 163), ἡμιλίτριον (156), δραχμὴ (162. 221), ὁλκή (221. 292), ἡμιόλκιον (222), quod quidem nullo alio loco legi, deniqué μύετρου cuuuérpou πλῆθος (163). Uno loco cqaípa, i. e. globulus, magnitudine TTovrixoO καρύου definitur (221). Dieuches, qui a Plinio cita- tur (Fabr. 141), plane Graecam consuetudinem sequitur. Pondera sunt μνᾶ (40), δραχμή (44. 45. 46. 216), Tpwbfo- λον (39: ὅςον Tp. ὁλκῆς) ; mensurae κοτύλη (38. 40. 42 al.),

udi

SCRIPTORES GRAECOS. 83

dio quaerere coepi, si quid praeterea de mensuris Oriba- sius scriptum reliquisset. Ac mox vidi Du- Cang;um sae- pius citare Oribasium de ponderibus et mensuris manu scriptum 5; quibus vestigiis cum insisterem , contigit mihi, ut eundem librum quo ille usus est Parisiis reperirem. Hine quattuor illas tabulas Oribasianas descripsi (fr. 67—70), de quibus iam breviter dicendum est. Primum omnium ap- paret eas tabulas non magis ab Oribasio quam Galeneas a Galeno vel Dioscorideam a Dioscoride scriptas esse (S 49. 81).

ἡμικοτύλιον (46), ὀξύβαφον (47. 216); tum τέταρτον μέρος vel τεταρτημόριον τῆς χοίνικος (45. 48), unde alio loco prava scriptura τεταρτημόριον τῆς χόας in χοίνικος mu- tanda (38); ἡμιχοινίκιον (42). Diocles, a Galeno ci- tatus, habet: εἰς μετρητὰς (pro uerpírac) δέκα πραείου μνᾶν (67), ἡμίεκτον eic ἀμφορέα (54), κύαθον (187. 215), denique ócov ἰςχάδα μετρίαν, caricae mediocris magnitu- dine (215). Apud Herodotum, qui ante Galenum vi- xit (Fabr. p. 184), praeter κοτύλην (70. 164. 165) et κύα- θον (80. 294) inveni κοχλιάριον (165) et μύεςτρου πλῆθος (übid.). Justus, nisi fallor is qui Galeno aequalis fuit (Fabric. p. 306), δραχμάς aliquoties scripsit (223). Item apud Lycum, a Galeno citatum, reperi δραχμήν (194); tum: ςφαιρία γίνεται ἡλίκα κυάμου (217: haec igitur non propria mensura) Philagrius, Galeno posterior (Fa- brie. p. 364) partes, non mensuras, in formulis medica- mentorum perscribere solitus est, habet tamen κοχλιάρια (58). Philotimus, non is qui Erasistrato, Theophra- sti discipulo, aequalis fuisse dicitur (Fabric. p. 369), nul- lis nisi Romanis ponderibus et mensuris usus est: libra, uncia, scripulo, sextario (82—86). Uno loco (86) drach- mae nota X excidisse videtur, Philumenus (Fabric. p. 367) habet δραχμήν, ὀβολόν, κύαθον (219); denique . Xenocrates, qui sub Tiberio vixit (Fabric. p. 452), ópaxunv et κοτύλην (357). Haec sunt quae apud Oriba- sium de mensuris inveni.

4) Vide s. M ion Oribasius de ponderib. et mensuris MS: ϑερμὸς ἔχει κέρατον o καὶ ἥμισυ, qui est locus fr. 67, 33. Tum sub κεράτιον idem affert fr. 67 8 27, sub cráqi0v eiusdem fragmenti $ 14. 15. 16. 26. Alio autem libro usus est (nisi ipse erravit) in afferendis his: δράμη ponderis species apud medicos. Oribasius MS δραμὴ κέρα- τον α΄ ubi nostra tabula (fr. 67, 35) habet: δραγμὴ ἔχει xéparov α΄ C, Quae ibidem addit Du-Cangius, ea rursus congruunt cum $ 28.

6*

84 PROLEGOMENA IN

Nimirum et in tertia tabula (fr. 69, 4) ipse Oribasius auctor citatur, nec per dicendi genus ulla e reliquis tabulis ab Ori- basio scripta esse potest. Quid multa? Pertinent omnes ad collectionem Galeneam, a qua nisi levioribus in rebus non dissentiunt. Prima enim Oribasiana tabula similis est capiti Galeneae collectionis octavo, tum secunda tabula re- spondet capiti V, tertia capiti IV, denique quarta capiti III. Quaecumque igitur infra de illis Galeneis capitibus dispu- tabimus, eadem ad has Oribasianas tabülas pertinebunt. Praeterea quid discriminis in utraque collectione edenda fecerimus , expositum est in praefatione.

Addo hoc statim loco Adamantii mentionem. Scripsit is Φυειογνωμικά,. quae dedicavit Constantio , Constantini Magni filio?). Unde colligimus eum in honore fuisse apud illum imperatorem, qui cum inimicus fuerit Iuliano , admo- dum verisimile videtur Oribasium, Iuliani archiatrum, librum quendam composuisse adversus Adamantium, κατὰ ᾿Αδα- ᾿μαντίου, quam scripturam in libris corruptam duobus locis restituimus?). Ceterum nonnulla de ponderibus et mensuris scripta ab Adamantio invenerunt Salmasius et Du-Cangius*), quae si quis Parisiis sedulo quaerat, facile

5) De scriptis Adamantii v. Fabricium in Bibl, vol. II p. 171. Sed idem in eo errare videtur, quod Constantio ili, qui sub Honorio fuit eiusque sororem (non waorem, quod habet Fabricius) in matrimonium duxit (a 417), phy- siognomiea ab Adamantio dedicata esse opinatur. Nam ex illo "OpeiBácioc κατὰ ᾿Αδαμαντίου (v. adn. 6) utique apparet non post Oribasium floruisse Adamantium, unde porro probabile est eum Constantio imperatori, qui de- cessit anno 361, physiognomica dedicasse atque apud eun- dem in honore fuisse.

6) Fr. 54, 15 libri omnes 'Opiffácioc κατὰ ᾿Αδαμάντιον habere videntur, altero autem loco (fr. 69, 4) ἀδάμαντι in codiee legitur. Iam κατὰ ᾿Αδαμάντιον ita quodam- modo potest defendi, ut ea pars Oribasii librorum, ubi Adamantius citatur (nam huius etiam medicamenta ex- Scripsit Oribasius), significetur. Hoc si cui arrideat, non repugno: mihi diu ac multum ea re considerata non du- bium est, quin κατὰ ᾿Αδαμαντίου eo quo supra demon- Stravi sensu scribendum sit.

7) Salmasii locum vide supra $ 4v. Du-Cangius (tom.

2 SCRIPTORES GRAECOS.